Skip to the text

Articulus 10

Contra pluralitatem beneficiorum, ex Summa virtutum et vitiorum.

In timore Domini esto tota die, et ne innitaris prudentiæ tuæ.1 Quum in medio laqueorum versemur, præcipue indigemus Dei timore. Timor quippe retrahit hominem a peccatis, facitque eum diligentem atque sollicitum ad cavendum imminentia sibi pericula.2 Ideo Salomon ait : Beatus homo qui semper est pavidus.3 Quum itaque tot ac tantorum doctorum auctoritatibus rationibusque monstratum sit vitiosam esse beneficiorum pluralitatem, quod semper intelligo nisi in casibus infra ponendis, qui casus quum rarissimi aut planissimi sint, multi doctores absolute affirmant pluralitatem beneficiorum esse damnabilem, dum unum habenti sufficit secundum statum suæ personæ : quum, inquam, sit ita, si quis pluraliter beneficiatus his auditis et lectis non veretur, sed irridet aut indignatur, signum est insipientis durique cordis, ac propriæ prudentiæ pertinaciter innitentis. Non enim mentitur Scriptura quæ loquitur :4 Homo sapiens in omnibus metuit ;5 et denuo : Qui sine timore est, non poterit justificari. Imo, teste B. Gregorio, piæ mentis est illic timere culpam, ubi nulla est culpa. Unde si quis non metuat ibi esse culpam, ubi summi devotissimique doctores apertissime dicunt et probant esse culpam mortalem, nonne intimorati et insensati cordis est hoc?

Nunc ergo tangendum quid in præfata Summa de ista scriptum sit quæstione, scilicet, an liceat uni beneficia plura habere. Circa quod ibi sic scribitur :

Sequitur de signis avaritiæ in Ecclesia Dei. Primum signum est, quum unus habet multa beneficia ecclesiastica quorum unum sufficeret ei secundum personæ suæ statum. Quod quidam de consilio avaritiæ exsistentes, licitum dicunt. De quorum numero quidam dum diu asseruisset hoc esse mortale peccatum, quando videlicet non nisi unum beneficium habuit, dato sibi secundo beneficio, asseruit quod licite quis posset beneficia plura habere; et addidit, quod nullus posset hoc intelligere, nisi qui ea haberet. Cujus talis ratio potest assignari. Impietas namque est oculus impii : sicque cupiditas oculus est avari; et ita de ceteris speciebus peccati. Hinc accidit quod alicui luxurioso videtur aliqua mulier quam fervide amat, pulchra, quum in veritate sit turpis: et hoc ideo, quoniam oculo luxuriæ respicit eam. Alius vero qui eam tali oculo non intuetur, non judicat eam pulchram. Amor etiam nimius impedit rectum judicium, facitque rem plus æstimari quam est. Sic ille in quo est oculus avaritiæ, videt quod aliquis possit habere plura beneficia ecclesiastica, visione falsa sive phantastica. Qui vero non habent oculum avaritiæ, non vident hoc, sed dicunt esse illicitum.

Quod multipliciter probatur. Primo sic. Tria distinguuntur principia operationum nostrarum, videlicet natura, gratia et vitium. Quum ergo quis habet vel habere vult plura hujusmodi beneficia, vel natura est principium hujus operationis, vel gratia, vel vitium. Et videtur quod non natura: quia natura paucis contenta est, et exigua optat, ut loquitur Seneca. Nec gratia: quoniam gratia paucioribus contenta est quam natura, præsertim quum gratia sitim terrenorum exstinguat, Augustino dicente: Qui biberit de fluvio paradisi, cujus gutta una major est toto Oceano, restat ut in eo exstincta sit sitis mundi. Præterea, Deus consulit summam paupertatem: non ergo est verisimile quod gratia ejus consulat contrarium, scilicet temporalium multiplicationem, quæ in pluralitate beneficiorum quæri videtur. Insuper, pluraliter beneficiati in fine vitæ suæ non audent retinere multitudinem beneficiorum suorum: non ergo gratia Dei instigavit eos ad illa. Et si gratia amoreque Dei possederunt ea, desiderare debent ut in tali statu a Domino inveniantur, quatenus dignam ab eo mercedem recipiant. Et si unctio gratiæ tempore sanitatis docuit eos beneficia esse multiplicanda, ipsa in statu infirmitatis, quum major est atque devotior, non permittet eos de hoc dubitare. Amplius, Augustinus fatetur: Fidem veraciter non habet, qui in his miseriis dives fieri cupit. Caritas quoque quum sit ignis, non tendit deorsum; et quum super omnia amet Deum, non desiderat multitudinem terrenorum, quibus eum amittat, vel ab ejus vacatione impediatur. Unde asserit Augustinus: Otium sanctum quærit caritas veritatis; et rursus: Videtur mihi animus pluribus actionibus occupatus, Deo evacuari quodammodo. Non est ergo verisimile quod caritas quempiam moveat ad plura beneficia appetenda, in quibus tanta inquietudo est et temporalia commoda requiruntur. Adhuc autem, caritas diligit legem Dei super millia auri et argenti. Non ergo consulit multiplicationem temporalium, quæ requirit multitudinem actionum impedientem a studio sapientiæ, de qua in Ecclesiastico scriptum est: Qui minoratur actu, percipiet sapientiam; et iterum: Sapientiam scribe in tempore vacuitatis. — Patet ergo quod principium operationis prædictæ sit vitium, quodque illicitum sit unum hominem habere plura beneficia talia.6789

Quod satis est evidens, si considerentur causæ propter quas aliqui credunt id sibi licere. Alii namque hoc licitum credunt, quoniam beneficia illa bene expendunt; alii, quia nobiles; alii, quia vicarium ponunt; alii, quoniam administrationi temporalium utiles sunt, vel propter suam sapientiam sive potentiam.

Contra primos dicimus, quod non sufficit medico bene expendere ea quæ sibi dantur ab ægro, et ejus curam nullam habere. Sic clerico habenti plura beneficia non sufficit ea bene expendere, nisi faciat officia illis annexa.

Contra illos qui dicunt se posse habere plura ecclesiastica beneficia, quia vicarios ponunt, dicimus quod eadem ratione unus laicus seu etiam mulier posset habere decem beneficia, quia posset decem vicarios ponere. Præterea, ridiculum esset matrimonium contrahere spe ponendi vicarium: ita dicendum et de susceptione beneficii ut ponatur vicarius. Præterea, quærimus de illo vicario, utrum pastor sit, an mercenarius. Si mercenarius, ergo et latro est, quum quærat propria commoda, non profectum salutemque ovium. Quum ergo quis dicit, Bene possum habere hoc beneficium, quia ponam ibi vicarium; pene idem est ac si dicat: Possum illud bene habere, quia ponam latronem qui furetur et mactet et perdat.10 Si vero est pastor per adimpletionem pastoralis officii, quæ ratio est ut tu habeas duas Ecclesias, ipse nullam? Nonne tibi Joannes (hoc est gratia Dei, vel is in quo est gratia Dei) dicit, Non licet tibi habere uxorem fratris tui;11 itemque, Qui habet duas tunicas, det non habenti?12 Præterea, quærimus a tali, an vicarius ille sit minus bonus, vel æque bonus, vel melior quam ipse. Si minus bonus, tunc naturalis ratio dictat quod non est recipiendus neque ponendus pro eo: operarius enim in vineam alicujus conductus, non potest vicarium minus bonum ponere. Si vero æque bonus est vel melior, quæ causa est quod iste habeat duo beneficia, et ille nullum? Denique, dicit Apostolus: Qui non laborat, non manducet.13 Quo jure ergo pascitur quis de beneficio, ubi non laboravit? Ordinavit Deus ut qui seminat spiritualia, metat et carnalia.14 Qua igitur ratione pauper vicarius spiritualia seminabit, et alius carnalia metet? Quum Dominus dicat, Quod Deus conjunxit, homo non separet:15 quo jure denarius ille quem subditus offert pauperi vicario sibi spiritualia seminanti, accipietur a patrono forsan male vivente? Et si quoad forum contentiosum jus sibi videatur habere, tamen quoad judicium sacræ Scripturæ, raptor est, usurpans sibi alterum eorum quæ a Deo conjuncta sunt sine reliquo, id est mercedem sine labore. Imo etiam homicida reputatur, et respectu mercenarii quem defraudat, et respectu pauperum subditorum quorum sudorem manducat, juxta illud in Ecclesiastico scriptum:16 Qui fraudem facit mercenario, et qui effundit sanguinem, fratres sunt; et rursus: Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.17 Ultimo dicimus, quod illi qui vicarium ponunt sola cupiditate lucri servientem, taliter faciunt matri suæ Ecclesiæ, ac si quis matri suæ carnali pedem verum et carneum tolleret, et loco ejus pedem ligneum substitueret.

Contra illos qui dicunt se posse plura beneficia habere, quia sunt nobiles, dicimus quod si filii Dei sunt atque Ecclesiæ utiles, excedere mensuram suæ nobilitatis non debent; et forsitan justum est ut de beneficiis ecclesiasticis præ ceteris accipiant, si fieri potest absque jactura animarum, ut scilicet quilibet talis aliquod beneficium pinguius consequatur, quo se juxta exigentiam sui status sustentet. Sed si filii diaboli sunt, qua ratione de bonis Domini præ ceteris accipient? Numquid debet nobilitas filiorum diaboli honorari? Similiter, si inutiles sunt Ecclesiæ Dei, aut pravo exemplo nocivi, non videtur justum quod præ ceteris commodum habeant ab Ecclesia: quia Ecclesia commodum non habet ex eis. Deus quoque in Ecclesia non vult habere qui multum constent Ecclesiæ et nihil ei prosint. Similiter, si aliquis non est contentus illis quibus contentus esset si clericus non esset, et quum paterna hereditate exheredatus sit, superior tamen vult esse quam frater suus qui heres est; non videtur justum esse ut Dominus ejus superbiam pascat.

Contra illos qui credunt se posse multa beneficia habere, quoniam sapientes sunt sive potentes quoad sæculum, dicimus quod cupiditas et avaritia docet eos in hac parte. In dolosa namque statera cupiditatis nihil ponderant spiritualia, sed solum temporalia, sicut Bernardus dicit de avaris prælatis: Optimi æstimatores rerum, qui de maximis minimam et de minimis maximam curam gerant.

Deinde ostendi potest non solum quod malum sit plura beneficia habere, sed etiam quod nulli cæco debeat hoc in dubitationem venire. Certum est enim, quod nullus sit princeps sæcularis, in cujus curia liceat eum qui non habet nisi unum equum, avenam quærere pro duobus. Non est armiger tam simplex qui dubitet inde. Cur ergo in curia Dei, id est in Ecclesia, in qua tot sunt qui de avena Ecclesiæ non possunt habere ad necessitatem, licitum sit aliquem qui non habet nisi unum equum, id est unum corpus, avenam habere ad plures equos? Quomodo dubium est inter litteratos quod certum est inter armigeros? Nonne bene per Isaiam dicitur, Quis cæcus, nisi servus Domini?

Et si licitum esset aliquem habere plura talia beneficia, tamen non expediret. Unde ait Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Licebat Apostolo sumptus sumere a subditis, sed non expediebat: quia pseudoapostoli inde sumpsissent occasionem quærendi atque lucrandi. Sic quamvis liceret alicui viro discreto et honesto habere plura talia beneficia, tamen quia amatores temporalium acciperent inde exemplum cupiditatis et avaritiæ, non expedit: sicut comedere idolothytum licet viro discreto, qui illud non comedit in venerationem idoli; tamen coram pusillis, qui inde scandalizarentur, illud non licet. Hinc ait B. Bernardus: Spiritualis homo omne opus suum trina consideratione prævenit: primo, an liceat; deinde, an deceat; postremo, an expediat. Licitum dicitur aliquid in respectu ad Dei prohibitionem; decens, in respectu ad conditionem personæ; expediens vero, in respectu ad proximi offensionem. Considerare ergo debet vir sapiens, an illud quod facturus est, liceat, id est, a Deo non sit prohibitum; deinde, an deceat suam personam: quia aliquid decet unum quod non alium. Præcipue vero in litteratis viris, qui debent spiritualiter esse oculus Ecclesiæ, indecens est terrenitas et macula cupiditatis et avaritiæ. A talibus namque præcipue sumitur exemplum; et ad eos specialiter pertinet illud Apostoli: Ab omni specie mala abstinete vos;18 et iterum: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.19 Itaque ad istos avaros pluraliter beneficiatos pertinet maledictio illa Dei quam exprimit Isaias: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis.20

Denique, sicut non est innocens, sed criminosus, qui mutilat matrem suam carnalem, sic nec qui matrem mutilat spiritualem, puta Ecclesiam, faciendo ut habeat unum membrum minus quam deberet habere. Quid ergo de illis qui quatuor aut quinque, aut certe plura beneficia habent? Si quis dicat, quod licet Ecclesia non habet omnia membra quantum ad substantiam, tamen habet omnia quoad officia; unus enim habet officium plurium: respondemus, quod licet in monoculo unus oculus suppleat officium duorum, non tamen tantum valet habere unum ut duos; nec bene serviret matri suæ carnali, qui procuraret ut loco duorum oculorum unum dumtaxat haberet. Præterea constat quod sæpe in istis unus non implet officium duorum aut plurium, et frequenter nec solvere valet, ut satis probatum est.

Amplius, ex ista beneficiorum pluralitate provenit monstruositas atque confusio magna in Dei Ecclesia, utputa quod diversæ Ecclesiæ habent eumdem oculum, quum tamen sit inauditum diversa corpora idem membrum habere;21222324 item, quod oculus unius Ecclesiæ est os in alia Ecclesia: quia archidiaconus in una, est cantor in alia.

Adhuc autem, peccatum seu pluralitas ista introducit quodammodo in Ecclesia Dei hæresim Sabellii, dicentis eumdem esse Patrem et Filium: contra quem asserit Augustinus, hoc nusquam inveniri, ut eadem persona sit pater et filius respectu ejusdem. Sed hoc vult facere impietas ista. Accidit enim ut duo sint decani in duabus Ecclesiis, et uterque sit canonicus in utraque: sicque uterque est pater et filius respectu utriusque.

Præterea, peccatum hoc agit ut eadem arbor simul et semel in diversis hortis plantata sit. Sed non vult Deus arborem aliquam in horto suo esse absque fructu. Unde et de infructuosa ait ficulnea: Succide eam; ut quid etiam terram occupat?25 Unde videtur quod in utroque horto fructum facere debeat arbor talis, et quod sic duplex officium dicere debeat qui duplex beneficium sufficiens habet. Qua enim ratione pro primo beneficio ad unum officium obligatur, eadem ratione pro secundo ad secundum.

Denique, talis multiplicatio beneficiorum circa eamdem personam, frequenter generat in illa persona apostema superbiæ, sicut in corpore humano nimia collectio humorum circa aliquod membrum, solet ibi apostema causare. Superbia autem est similis apostemati illi quod vocatur, Noli me tangere: quia superbus sustinere non vult quod ejus vitia arguantur. Isti quoque pluraliter beneficiati sæpe redduntur ita inflati, quod de magnitudine hujus periculi infiniti nec admoneri volunt nec increpari. Sed et insipientissime agunt, eo quod supra suam virtutem se onerent et obligent ac spondeant: præsertim quum ratione unius competentis beneficii ad tanta ac talia se adstringant, ut satis ad agendum videantur habere, quum ad persolutionem eorum ad quæ ratione unius beneficii tenentur, potissime si curam habeat animarum, vix sufficiant, imo et in quantum unusquisque simplex canonicus ad satis multa et ardua obligatur, ut ex præinductis probatur.

Itaque isti sic pluraliter beneficiati multos defraudant: primo, Deum suo honore atque obsequio; secundo, Ecclesiam suis membris; tertio, pauperes clericos, et forsitan eis virtuosiores, qui habere deberent beneficia quæ ipsi superflue habent; quarto, vicarium, quum habeat laborem, et ipsi mercedem; quinto, subditos, a quibus metunt corporalia, quum non seminent eis spiritualia.

Hæc et multa alia similia contra pluralitatem beneficiorum in præallegata Summa terribiliter conscribuntur. Sed brevitati studens, alia nunc omitto, præsertim quia volenti acquiescere ista reor sufficere, et ne prolixitas tædium pariat.

Footnotes

  1. Prov. xxiii, 17; iii, 5. ↩

  2. Eccl. 1, 27. ↩

  3. Prov. xxviii, 14. ↩

  4. Eccl. xviii, 27. ↩

  5. Ibid. 1, 28. ↩

  6. Eccli. xxxviii, 25. ↩

  7. Ibidem. ↩

  8. Ps. cxviii, 72. ↩

  9. Matth. xix, 21. ↩

  10. Joann. x, 10. ↩

  11. Marc. vi, 18. ↩

  12. Luc. iii, 11. ↩

  13. II Thess. iii, 10. ↩

  14. I Cor. ix, 11, 14. ↩

  15. Matth. xix, 6. ↩

  16. Eccli. xxxiv, 27. ↩

  17. Ibid. 26. ↩

  18. 1 Thess. v, 22. ↩

  19. Rom. xii, 17. ↩

  20. Is. v, 8. ↩

  21. Eccli. viii, 4 et seq. ↩

  22. Eccli. ix, 12. ↩

  23. 1 Cor. vi, 12; x, 22. ↩

  24. Is. xlii, 19. ↩

  25. Luc. xiii, 7. ↩

Chapter 11 of 20