Articulus 13
In quibus consistat honestas ministrorum Ecclesiæ, et quid seu quantum debeat judicari sufficere clerico pro competenti sustentatione ipsius.
HONESTE ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.1 Honestum quasi status honoris interpretatur. Porro honor debetur virtuti: est enim exhibitio reverentiæ in signum virtutis. Hoc est ergo vere honestum, quod est vere virtuosum et exemplare Deoque placitum. Hinc honestas ministrorum Ecclesiæ, videlicet sacerdotum et canonicorum, prælatorum ac præsulum, nequaquam consistit in temporalium affluentia, in splendida mensa, in vestibus superfluis, pretiosis et curiosis, in magna et sæculari familia, vel apparatu mundano, in processu pomposo; nec per hoc efficiuntur populo exemplares, honorabiles atque amabiles, sed potius scandalizativi, odibiles ac infames. In quibus ergo consistit vera clericorum honestas? nisi in vera humilitate, per quam Deo hominibusque placetur;2 in vera mansuetudine, per quam homo præcipue a cunctis diligitur;3 in vera patientia, per quam anima hominis ab ipso salubriter possidetur; in vera castitate, per quam in carne mortali angelice vivitur; in vera sobrietate, per quam spiritualis profectus in homine inchoatur; in vera justitia, per quam unicuique quod suum est redditur; in vera prudentia, per quam media ad finem efficaciter diriguntur; in vera fortitudine, per quam nec mortis pericula contra justitiam formidantur; in vera sapientia, per quam omnia ordinate aguntur, et divina carnalibus præferuntur; in vera devotione, per quam Deo alacriter deservitur; in vera dilectione Dei et proximi, per quam omne peccatum consumitur. Et (ut compendio stringam) in hoc verissime vera clericorum consistit honestas, ut juxta regulam vitæ eis a sanctis Patribus institutam in omnibus vivant. Ecce per has virtutes et per hujuscemodi vitam efficiuntur vere honesti, universoque populo venerandi, exemplares atque carissimi. Et si ita se haberent, in majori reverentia et dilectione haberentur quam nunc: sicut etiam ad oculum cernimus, quod quidam eorum (quamvis, proh dolor! paucissimi), quoniam temperate continenterque vivunt, et simplicibus ac necessariis vestibus contentantur, nec temporalibus se involvunt, sed divinis ferventer insistunt, ac spiritualibus exercitiis occupantur, nec ultra unum competens beneficium volunt, idcirco præ ceteris diliguntur ac honorantur, et Christi bonus odor sunt undique.4
Præterea, sicut philosophi atque theologi protestantur, in omni genere, primum est maximum et potissimum, aliorumque regula ac mensura. Quum ergo in omni Ecclesia Christus sit caput summum et primum, ipse est mensura et regula ceterorum.5 In ipso quoque in hoc olim sæculo visibiliter conversante, summa et perfectissima fuit honestas; et tamen in ipso summa fuit paupertas, in tantum quod dixit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet.6 Sed et humillime fuit vestitus. Quanto ergo Christiani quicumque ipsum perfectius imitantur in præfatis virtutibus, tanto sunt honestiores censendi; et quanto in vestitu, victu, rebus, factis et moribus plus ab ipso recedunt, tanto inhonestiores aut minus honesti sunt judicandi. Certum est autem, quod propter delicata cibaria, pretiosa et superflua indumenta, et cetera jam præfata, a Christi simplicitate et paupertate, puritate et sobrietate maxime se elongent et distent. Idcirco per talia coram Deo inhonestiores redduntur. Insuper, post Christum sancti Apostoli fuerunt primi ac summi prælati Ecclesiæ, sicut Psalmista prædixit : Constitues eos principes super omnem terram.7 Et beatissimus Petrus a Christo totius fuit pastor Ecclesiæ institutus. Sed numquid idcirco a Christi paupertate et humilitate se averterunt?8 Imo utique honestissime se in omnibus habuerunt, virtuosissime conversando, atque terrena omnia contemnendo. In his ergo virtutum ornatibus consistit honestas Ecclesiæ, juxta illud in Psalmo : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus.9 Propter quod dixit Apostolus : Nolite conformari huic sæculo, sed renovamini spiritu mentis vestræ.1011 Et iterum : In sapientia (inquit) ambulate ad eos qui foris sunt.12 Non dixit, In veste pretiosa, aut simili aliqua sæculi pompa, quasi talia ad honestatem spectent Ecclesiæ.
Ex his faciliter consideratur quid aut quantum sufficiat clerico ad necessaria vitæ. Nonne secundum naturalem rationem natura modicis contentatur? Et secundum legem naturalem, de corporalibus bonis non amplius optandum est quam sufficit homini ad sic vivendum, quod pro corpore competentiam habeat, et ad usum rationis studiaque virtutum expeditior exstet. Præterea, secundum evangelicam legem, oportet per arctiorem viam incedere, et pœnitentialem ducere vitam, aliqua etiam de necessariis subtrahendo naturæ pro corporis castigatione.13 Unde supra ex verbis Augustini ostensum est quid virtutis ad omnem pertinet Christianum.14 Rursus probatum est qualiter clerici (hoc est canonici atque presbyteri) secundum quod tales, tenentur virtuosius conversari quam sæculares et laici christiani, id est magis temperate ac sobrie, seu minus sumptuose et minus immoderate in victu et vestimentis, ac ceteris ad corporalem vitam spectantibus, ut semper sint ad divina apti obsequia.15
Ex quo elici potest quanta summa pecuniæ sive reddituum judicanda sit uni sufficere ad sustentationem suæ personæ. Sed quum apud diversos diversa currat moneta, et tempora non semper sint æque cara, non video quomodo istud certis verbis exprimi possit et taxari insinuarique omnibus. Sed unusquisque præinductis pensatis, conscientiam suam examinet, et rectæ rationis sequatur judicium. Sed et ipsa experientia dubitantem potest instruere, quum videamus ad oculum quomodo multi presbyteri parum habentes, aut vicarii aliorum seu clerici tenuiter beneficiati, de ipsa sua substantiola et paupertatula sufficientiam habeant. Nonne multi hujusmodi minus habent quam quinquaginta florenos Rhenenses? Quomodo ergo qui de uno beneficio centum florenos hujusmodi habent aut plures, asserunt sibi beneficium tale non esse sufficiens? Quanto quis sapientior et litteratior fuerit, tanto exemplarius et moderantius vivat, et virtuosius in cunctis se habeat ut tenetur, et sciet sibi pauca sufficere.
Omnibus quæ legi rite pensatis, apparet quod canonicorum vita talis aliquando fuit pro magna parte, qualis fuit per tempus et de gratia Dei adhuc est conversatio clericorum qui Fratres vocantur, in urbibus multis. Sed status canonicorum prorsus jam lapsus est, ita ut paucissimi eorum advertant aut scire dignentur ad qualem vitam obligentur.
Footnotes
Chapter 14 of 20