Skip to the text

Articulus 4

De perfectione et excellentia evangelicæ legis.

LEX Domini immaculata, convertens animas.1 De divisione legis in legem æternam et divinam, ac naturalem atque humanam, hic tractare omitto: quia et brevitati nunc studeo, et alibi, præsertim super Lucam et Job, plura inde scripsi.2

Porro finis est mensura, ratio ac regula eorum qui ordinantur in ipsum. Idcirco Christiano non licet de bonis temporalibus, corporalibus et terrenis plus appetere, quærere aut amare, adipisci, possidere vel retinere, quam licet aut expedit animæ suæ in ordine ad ultimum finem, videlicet ad obtinendum felicitatem æternam in patria, ad proficiendum in gratia in hac vita. Si ergo ad corporalia et terrena quis tantum afficiatur, aut tanta de eis acquirere moliatur, seu tanta de eis in usum suum accipiat vel sibi retineat, ut per hoc ad complacendum, obsequendum perfruendumque Deo inhabilitetur aut impediatur, inordinate se habet et peccat, nec media debite refert ad finem. Unde nec de alimentis neque de vestimentis et ceteris temporalibus rebus, plus aut aliter quid optandum sive sumendum est, quam necessitas corporis exigit, aut utilitas mentis permittit. Quo patet ad quam temperatam ac sobriam vitam Christianus quilibet obligatur. Propter quod dixit Apostolus:3 Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus. Et avaritia inordinatus temporalium divitiarum appetitus esse describitur.

Footnotes

  1. Ps. XVIII, 8. ↩

  2. Cf. t. IV, p. 471 D' et s.; XI, p. 365 A et s. ↩

  3. I Tim. vi, 8. ↩

Chapter 5 of 20