Skip to the text

Articulus 11

De eadem materia, ex Summa Udalrici.

SAPIENTIA tua et scientia tua deceperunt te.1 Quanto quis minus de se ipso præsumit, sibi ipsi confidit, proprio ingenio, potestati aut sapientiæ meritisve innititur, tanto plus divinitus adjuvari et illuminari aptus est atque meretur.2 Ideo Salomon dixit: Cum simplicibus est sermocinatio Dei. Apostolus quoque fatetur:3 Infirma et stulta et contemptibilia mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.4 Et iterum: Nolite (inquit) prudentes esse apud vosmetipsos. Itaque qui de sua scientia intumescunt, qui se aliis scire omnia melius arbitrantur, justo Dei judicio relinquuntur, et excæcari ac perire justissime permittuntur. Tales ergo a sua sapientia scientiaque falluntur, eo sensu quo ait Apostolus:5 Scientia inflat. Nullus ergo in nium parvi pendat doctorum. Et nonne utique in ista materia de pluralitate beneficiorum potius standum est determinationi religiosorum atque sanctorum doctorum, qui purissimo veritatis zelo locuti sunt, propria commoda non adspicientes, nec aliquod beneficium habentes aut cupientes, quum tamen etiam ad episcopatum promoveri potuissent, quam quorumdam pluraliter beneficiatorum sæculariumve doctorum?

Nunc ergo introducenda sunt dicta Udalrici, qui et ipse doctor fuit Ordinis Prædicatorum, et a doctoribus valde laudatur. Qui in Summa sua sic ait :

Dubitandum non est quin heredes Christi (hoc est clerici, qui possident patrimonium Crucifixi) teneantur solvere res illas residuas quibus debentur, id est pauperibus, quorum sunt res eædem quæ supersunt, secundum illud jus quod Dominus clericis dedit in talibus rebus, quum dicit : Dignus enim est mercenarius seu operarius mercede sua.6 Hoc autem jus est, ut dicit Augustinus, quod possideant ea quæ eis sufficiunt, id est, quæ pertinent ad utilitatem, non ad superfluitatem. Hæc autem sufficientia est limitanda secundum personæ debilitatem seu indigentiam, et secundum condecentiam sui status, ratione scientiæ vel generis sive officii. Quod autem hæc eis debentur, probat Apostolus ad Corinthios rationibus multis, dicendo :

Quis militat suis stipendiis unquam?7 Quum ergo ea quæ sibi supersunt clerici thesaurizant; vel in illicitos usus expendunt, sicut qui ditant parentes seu cognatos aut amicos suos, nec sunt contenti eis subvenire in necessitate naturæ ipsorum, et qui in deliciis ea consumunt, pecuniam dando meretricibus vel effundendo in splendidis epulis, suntque de numero principum qui mane comedunt ad luxuriam, non ad necessitatem, et qui gloriam sæculi magnificis sumptibus sibi parant, dando histrionibus, aut comparando sibi amicitiam divitum et potentium, superfluamque catervam familiæ et clientum multiplicando, quos pretiosis vestibus frequenter secum innovant, aut magnas ædificiorum fabricas erigunt, atque in consimilibus aliis sunt prodigi de patrimonio Crucifixi:8 non solum peccant in hoc vitio prodigalitatis, sicut quilibet peccat qui abutitur ad usum divinitus sibi concessis; sed multum aggravant suam culpam, quia subtrahunt res illas quibus debentur, id est pauperibus. Et hoc peccatum vocat gloriosus Hieronymus rapinam excedentem omnem crudelitatem prædonum, dicit quoque hoc sacrilegium esse. Augustinus vero vocat hoc homicidium, dicens: Qui rem a Domino pauperibus delegatam, suis usibus immoderate reservat, tantorum homicidiorum est reus quanti pauperes in locis ubi habitat fame mortui fuerint.9 Tenentur igitur isti ad omnium talium restitutionem: quæ facienda est illis quibus res Ecclesiæ debentur, id est pauperibus ejusdem loci. Et si habent bona patrimonialia, vel alia aliunde quam per Ecclesiam acquisita, de ipsis tenentur restitutionem hanc facere. Nec sufficit quod hanc faciant de fructibus Ecclesiæ qui usibus suis supersunt, quum etiam absque hujusmodi debito res illæ pauperibus debeantur. Si vero nil habent præter redditus ecclesiasticos, utantur eisdem parcius, et de his quæ poterant licite suis usibus applicare, eleemosynas faciant largiores.

Nec solum ipsi qui dant, sed etiam qui male receperunt res Ecclesiæ, ad restitutionem tenentur, quum asserat Augustinus: Si quæ nobis sufficiant possidemus privatim, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vindicamus.10 Porro focariæ et aliæ turpes personæ, si de bonis Ecclesiæ ditatæ aut pastæ sunt, in prædicto casu tenentur ad restitutionem, nisi causa eleemosynæ fuerit eis datum quum indigerent. Non tamen restituent ei qui turpiter dedit, quia puniendus est in eo in quo deliquit; sed in utilitatem Ecclesiæ convertetur, vel ejus qui turpiter dedit successori ecclesiastico restituetur; vel ejusdem loci pauperibus dandum est, si satis abundet Ecclesia: quod melius credo, quoniam supernecessariæ res Ecclesiæ debentur pauperibus. Consanguinei autem res Ecclesiæ sibi datas non propter sustentandam naturam (quod licet, si indigent), sed ut ditentur ultra exigentiam sui status, potentes quoque ac divites res Ecclesiæ sibi collatas propter favorem pompamque sæculi, et non propter aliquam rationem licitam vel honestam, vel quas extorserunt per fraudes aut minas, aut per quamcumque indebitam opportunitatem vel violentiam, tenentur restituere ei qui dedit, si vivit, vel ejus successori, si decessit.

Denique, quum (juxta doctrinam Apostoli) redditus Ecclesiarum sint stipendia militantium, fructus vinitorum, cibus pastorum, pabulum boum triturantium;11 patet quod qui debitum sibi officium non implent, sed in otio et voluptatibus atque lascivia vitam agunt, nihil juris habent in rebus Ecclesiarum, sed ipsas percipiendo, Ecclesias spoliant, et tenentur ad restitutionem omnium perceptorum. — Quamvis autem jura indixerunt clericis residentiam personalem in beneficiis suis, ut patet extra de Clericis non residentibus, per totum;12 tamen in multis casibus permittunt absentiam eorumdem perpetuo vel ad tempus, propter rationabiles causas.

Præterea, vere committunt furtum et rapinam in rebus Ecclesiæ clerici, quando in casu non concesso absque justa dispensatione percipiunt fructus plurium beneficiorum. Unde de electo Rothomagensi dicitur, extra de Electione: Quum in concilio sit constitutum quod quicumque receperit aliquod beneficium curam animarum habens annexam, si prius tale beneficium obtinebat, eo sit ipso jure privatus, et si forte illud retinere contenderit, etiam secundo spolietur;13 prædictus electus contra statuta hujusmodi veniens, et retinendo beneficia quæ non spectabant ad ipsum, rem per consequens contractavit alienam, et sic furtum commisit quodammodo vel rapinam.14 — Idem etiam est de personatibus non habentibus curam animarum.15 Personatus autem vocantur, præcentoria, decanatus, præpositura, et dignitates his superiores: quia, ut ait Boetius, persona est suppositum distinctum proprietate pertinente ad dignitatem. Unde patet, quod tales tenentur ad restitutionem omnium fructuum sic perceptorum, et debent Ecclesiæ restituere cui subtraxerunt.

Et quamvis Innocentius hoc statutum in concilio sanxiverit, tamen ante eum fuit a Gregorio institutum, qui dixit:1617 Singula ecclesiastici juris beneficia singulis quibusque personis committi jubemus. Et rationem assignat: Sicut enim varietas membrorum per diversa officia, et robur corporis servat et pulchritudinem repræsentat; ita varietas personarum per diversa officia distributa, et fortitudinem et venustatem sanctæ Ecclesiæ manifestat. Fortitudinem quidem, quia per hoc fit terribilis ut castrorum acies ordinata.18 Quam fortitudinem exemplis ostendit gloriosus Hieronymus, ad Rusticum dicens: In apibus princeps unus est, grues unam sequuntur, Imperator unus est, Roma condita duos fratres simul reges habere non potuit:19 singuli sic sint Ecclesiarum episcopi, singuli archiepiscopi, singuli archidiaconi. Venustas vero consistit in hoc, quod per dispositionem ordinis reducitur ad formam unius universi, a qua vocatur Ecclesia catholica seu universalis: in qua forma consistit etiam decor totius mundi. Hæc ergo ratio fundatur super illud Apostoli ad Corinthios: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.20 Et ideo non potest statutum hoc mutari ex sola voluntate superioris, ut ea quæ ex sola positione obligant, sed oportet ut sit ratio justa, in qua non expediat servari ipsum, quum sit apostolicum et morale statutum, super jus naturale fundatum. Unde ubi ei ratio legitimæ necessitatis vel patentis utilitatis obviat, ibi intentio statuentis servanda est potius quam verba: et ideo ab hoc statuto receditur quandoque de jure communi, quandoque ex necessitate, quandoque ex dispensatione (sicut in sequenti dicetur articulo).

Itaque, si absque rationabili causa alicui concedantur pluria beneficia, non vera dispensatio, sed crudelis dissipatio (secundum Bernardum) est. Et ideo valet quidem quantum ad id quod est de jure positivo, scilicet quod non committit furtum percipiendo fructum beneficiorum illorum, et hoc in foro contentioso; sed quantum ad id quod est de jure divino ac naturali, nihil valet, nec a damnatione excusat, sed potius dispensans eidem damnationi involvitur cum eo cum quo dispensat. Dispensationem autem hanc in personatibus beneficiisque curatis Innocentius Sedi apostolicæ reservavit, ut patet extra de Præbendis:21 ideo inferiores dispensare in his casibus non possunt, licet aliqui contradicant.

Postremo, in Ecclesia primitiva omnia fuerunt omnibus communia, quia in omnibus fuit apostolica perfectio.22 Ex personis namque illius primitivæ Ecclesiæ ex Judæis collectæ, instituendi erant gentium doctores: ideo oportuit illos sine temporalium sollicitudine esse quietos. Unde ait Melchiades Papa: Futuram Ecclesiam in gentibus prævidebant Apostoli:23 ideo prædia Judæi conversi non sunt adepti, sed tantum pretia ad fovendos egenos. Postquam autem multitudo gentium subintravit, quum non omnes caperent hoc verbum consilii perfectionis, licuit Christianis habere proprium; sed tamen adhuc permansit perfectio apud illos qui apostolicæ dignitatis participes erant, ut sunt presbyteri aliique prælati ac clerici sive canonici. Et hæc consuetudo pro jure in posteros est deducta. Unde dicit Clemens Papa in epistola quinta:24 Dulcissimis fratribus Jerosolymis cum carissimo fratre nostro Jacobo et coepiscopo habitantibus, Clemens episcopus. Communis vita est omnibus necessaria, et maxime his qui vitam Apostolorum discipulorumque eorum imitari volunt. Hieronymus quoque in epistola de duobus generibus hominum: Duo sunt, inquit, genera Christianorum. Unum quod mancipatum est divino obsequio, et deditum contemplationi et orationi, quod ab omni strepitu rerum temporalium convenit abstinere: ut sunt clerici, qui victu et vestitu contenti, nullam inter se proprietatem habentes, omnia debent habere communia. Aliud vero est genus Christianorum, scilicet laicorum. Λαός etenim Græce, Latine populus dicitur. His licet temperate aliquid possidere. Postmodum vero, quum necessitas status communis Ecclesiæ et multorum lapsus hoc requireret, etiam clericis concessum est habere propria, prædicta inhibitione revocata.

Ex his dictis Udalrici ostenditur quam perniciosissima sit beneficiorum pluralitas, quando et id quod de uno beneficio superflue expenditur, tam districte restitui jubetur.

Footnotes

  1. Is. XLVII, 10 ↩

  2. Prov. III, 32 ↩

  3. 1 Cor. I, 27, 28. ↩

  4. Rom. XII, 16. ↩

  5. 1 Cor. VIII, 1 ↩

  6. Luc. x, 7. ↩

  7. Cor. ix, 7. ↩

  8. Eccle. x, 16. ↩

  9. Decret. p. II, caus. 16, q. 1, c. 66. ↩

  10. Eccle. caus. 12, q. 1, c 28. ↩

  11. I Cor. IX, 7, 9. ↩

  12. Decretal. lib. III, tit. 4. ↩

  13. I Cor. lib. I, tit. 6, c. 54. ↩

  14. * alio ↩

  15. Decretal. lib. III, tit. 5, c. 28. ↩

  16. Decret. p. 1, dist. 89 c. 1. ↩

  17. I Cor. ↩

  18. Cant. VI, 3 9. ↩

  19. Decret. p. 11, caus. 7, q. 1, c. 41. ↩

  20. I Cor. XII 14. ↩

  21. Decretal. lib. III, tit. 5, c. 28. ↩

  22. Act. II, 44; lib. IV, 32. ↩

  23. Decret. lib. II, caus. 12, q. 1, c. 15. ↩

  24. Act. c. 2. ↩

Chapter 12 of 20