Skip to the text

Articulus 18

Ex scriptis S. Bernardi ad clericos pertinentibus.

PERFECTUS et absque macula eris cum Domino Deo tuo.1 Quum Deus sublimis et benedictus, sit justus, sanctus atque purissimus, ministros justos, sanctos ac simplices diligit ac requirit, sicut per Moysen dixit: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.2 Potissime autem in clericis, in sacerdotibus atque canonicis jubet et exigit Deus esse cor mundum, humile, virtuosum. Sed jam, proh dolor! obscuratum est insipiens cor multorum, et pro humilitate amplectuntur ambitionem, pro mentis munditia vitia carnis, pro animi simplicitate diversas astutias.3 Et quod S. Bernardus deplanxit in clericis sui temporis, nunc copiosius est deflendum.

Ait ergo vir ille sanctissimus: Curritur in clero passim ab omni ætate et ordine, a doctis pariter et indoctis, ad ecclesiasticas curas, tanquam sine curis jam quisque victurus sit, quum ad curas pervenerit.

Nec mirum de his qui necdum in se ipsis pericula sunt experti. Videntes quippe illos qui jam proprios humeros cupitæ sarcinæ submiserunt, non solum non gemere tanquam sub onere, sed insuper appetere plus onerari, non deterrentur periculis, quæ cupiditate excæcati non vident, sed favoribus atque honoribus quos illis invident, provocantur. O infinita semper ambitio! o insatiabilis avaritia! Quum primos gradus honorum meruerint in Ecclesia, meruerint autem vel vitæ merito vel pecuniæ, sive etiam carnis et sanguinis (quæ regnum Dei non possidebunt) prærogativa;4 non ideo corda eorum quiescunt, duplici semper æstuantia desiderio, ut quo magis ac magis dilatantur in plura, eo ad celsiora sublimentur. Verbi gratia, quum quis factus fuerit in quacumque Ecclesia decanus, præpositus, archidiaconus, aut aliquid hujusmodi, non contentus uno in una, plures sibi, imo quotquot valet, acquirere honores satagit, tam in una quam in pluribus. Quibus tamen omnibus, si locus evenerit, libenter unius præferet episcopi dignitatem. Sed numquid sic satiabitur? Factus episcopus, archiepiscopus esse optabit. Quo forsan adepto, rursus nescio quid altius somnians, laboriosis itineribus et sumptuosis familiaritatibus Romanum statuit frequentare palatium, quæstuosas sibi quasdam exinde comparans amicitias. Denique multi non tanta fiducia et alacritate currerent ad honores, si esse pensarent et onera. Gravari profecto metuerent, nec tanto labore atque periculo quarumlibet affectarent infulas dignitatum. Nunc vero, quoniam sola attenditur gloria et non pœna, purum esse clericum erubescitur in Ecclesia; seque viles æstimant atque inglorios, qui quocumque loco eminentiori non fuerint sublimati.

Præterea, omni canonico est pensandum quod Fulconi canonico scribit Bernardus: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua.5 Recepisti, dixit; non, Rapuisti: ne etiam de hoc tibi frustra blandiaris, quod tuis contentus aliena non rapias. Verumtamen quæ sunt illa tua? Bona Ecclesiæ. Recte, quoniam surgis ad vigilias, vadis ad Missas, horis chorum nocturnis diurnisque frequentas, bene facis: sic Ecclesiæ præbendam non gratis accipis. Dignum est enim ut qui altario deservit, de altario vivat.6 Vivat, inquam, de altario, non superbiat, non luxurietur, non ditetur; non in clericatu dives ex paupere fiat, aut ex ignobili gloriosus; non sibi de bonis Ecclesiæ ampla palatia fabricet, nec loculos inde congreget, nec in vanitate aut superfluitate bona pauperum dispergat; non extollat de facultatibus Ecclesiæ consanguineos suos, aut neptes (ne filias dixerim) nuptui tradat. Conceditur ergo tibi, ut si bene deservis, de altario vivas, non autem ut de altario luxurieris, non ut inde tibi compares frena aurea, sellas depictas, calcaria deargentata, varia griseaque pellicea a collo et manibus ornatu purpureo diversificata. Denique quidquid præter necessarium victum et simplicem vestitum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est. Non enim ordinavit Deus his qui Evangelio serviunt, de Evangelio quærere divitias vel ornatum, sed vivere ex eo, ut videlicet sint contenti alimenta corporis, non gulæ irritamenta aut incitamenta libidinis, et quibus tegantur, non quibus ornentur, accipere.78 Sane qui non fideliter introivit neque per Christum, quidni infideliter agat et contra Christum? Aut quando necessariis poterit esse contentus, qui eo animo introivit, ut stipendia cleri in usus voluptatis, curiositatis et vanitatis congreget, servet et expendat? — Sed quid sibi vult quod clerici aliud esse, aliud videri volunt? Nempe habitu milites, quæstu clericos, actu neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, neque ut clerici evangelizant. Cujus ordinis sunt? Quum utriusque esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Unusquisque (inquit) in suo ordine resurget.9 Isti in quo? An quia sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt? Aut si summe sapiens Deus veraciter creditur a summo usque deorsum nihil inordinatum relinquere, vereor istos non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.10 Alienis namque laboribus locupletantur, comedunt fructus terræ absque pecunia, et prodit quasi ex adipe iniquitas eorum.1112 Mens quippe assueta deliciis, nec exculta disciplinæ sarculo, multas contrahit sordes.

Hæc et multa similia, imo et graviora, contra sacerdotes atque canonicos scribit sanctissimus pater Bernardus, eosdem exhortans ut se in omnibus corrigant, et Domino majestatis cum debita reverentia obsequantur in omni castitate et æquitate.

Footnotes

  1. Deut. XVIII, 13. ↩

  2. Lev. XI, 44; XIX, 2. ↩

  3. Rom. I, 21. ↩

  4. I Cor. XV, 50. ↩

  5. Luc. XVI, 25. ↩

  6. 1 Cor. ix, 13. ↩

  7. 1 Tim. vi, 8. ↩

  8. Ibid. 14. ↩

  9. 1 Cor. xv, 22, 23. ↩

  10. Job x, 22. ↩

  11. Ps. lxxii, 7. ↩

  12. Job xxxi, 39. ↩

Chapter 19 of 20