Articulus 6
Qualis esse debeat conversatio sacerdotum evangelicæ legis.
SACERDOTES qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.1 In prima epistola ad Timotheum, itemque in epistola ad Titum, docet beatus Apostolus quibus virtutibus debeant episcopi seu in episcopos consecrandi esse ornati. Sed quia in primitiva Ecclesia inter sacerdotes et episcopos non fuit distinctio, saltem quantum ad nomen, ut doctores et expositores concorditer adstruunt, idcirco quæ in præfatis epistolis scribit Apostolus de episcopis et ad pontificium promovendis, etiam de sacerdotibus et ad sacerdotium promovendis sunt intelligenda, quemadmodum sæpius Augustinus et Ambrosius protestantur.
Ait ergo divus Apostolus : Oportet episcopum (subaudi, et sacerdotem) irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, non percussorem, non litigiosum, non cupidum, suæ domui bene præpositum, non neophytum.2 Quo utique testimonio demonstratur quam exemplaris, perfecta et sancta debeat esse sacerdotum conversatio quotidiana.3 Hoc quippe et ipsa sacerdotalia ornamenta quibus tempore celebrationis induuntur, designant atque requirunt. Sed multo, imo incomparabiliter amplius hoc exigit et requirit venerandissima immensaque dignitas, excellentia et sanctitas Sacramenti, quod consecrant, tractant, offerunt et manducant. Etenim corpus et sanguinem unigeniti Filii Dei conficiunt, Christumque verum Deum Patri æterno immolant, oblatumque sumunt. Denique, quo sacerdotium Christi seu evangelicæ legis præstantius est, eo sacerdotes ipsius ad vitam spiritualiorem ac perfectiorem tenentur. Imo angelicæ debent esse munditiæ : nam et in Scripturis angeli appellantur, juxta illud Malachiæ : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.4 Quum enim celebratio et communicatio sint actus valde privilegiati, non sine actuali devotione sunt exercendi : imo cum devotione præcipua, reverentia mentis et puritate conscientiæ fieri debent. Et de tanto beneficio debet sacerdos Christo semper gratus exsistere, seque quotidie ad pleniorem gratitudinem dare, et mentem suam ab omni vitiorum macula servare immunem.
Ex quibus innotescit quam sceleratissima ac damnabilissima sit vita sacerdotum carnaliter et scandalizanter viventium; qui avaritiæ, gulæ aut luxuriæ serviunt; qui Dominum majestatis tam irreverenter contrectant, tamque indigne suscipiunt; qui, ut ait Ambrosius, majorem Christo injuriam faciunt quam qui eum crucis patibulo affixerunt. Audiant ergo et contremiscant quod ait Apostolus : Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.5
Præterea, doctores concorditer asserunt, quod sacerdos in omni actu ad sacerdotale officium pertinente quem indigne facit, id est in mortali peccato scienter exsistens, peccat mortaliter. Terreat ergo sacerdotem immensitas periculi, et sicut tenetur, omni custodia cor suum custodiat, in omni sobrietate et castitate omnipotenti Domino obsequatur, quotidie in divino amore ac sancta devotione conetur proficere, omnibus se præbeat exemplarem.6 Nec solum mortalia, sed venialia quoque peccata cum omni diligentia vitare conetur, timorate ac sollicite in divinæ majestatis præsentia jugiter ambulando : quia nec aliter poterit diu mortalia vitare peccata, nisi et venialia studuerit declinare. Propter quod in Ecclesiastico veraciter scriptum est :7 Qui spernit modica, paulatim decidit; et, Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
Footnotes
Chapter 7 of 20