Articulus 16
Qualis debeat esse hospitalitas clericorum.
QUUM facis prandium, noli vocare cognatos divites et potentes, ne fiat tibi retributio; sed voca pauperes, debiles, claudos et cæcos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Omnia quæ habemus, de manu Dei accepimus, tam spirituales quam sæculares, et reddituri sumus rationem de eis.1 Ideo, Christo testante, cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Non itaque cuiquam licitum est Christiano secundum Deum, bona sua exteriora ad libitum suum consumere sive expendere, sed moderate ac juste eis uti tenetur, et in rationabiles piosque convertere usus. Et ista est ratio, secundum Hieronymum, cur vix unus de mille divitibus atque potentibus mundi aptus est regno Dei: quia quum divites sint, arbitrantur se suas divitias posse ad placitum suum consumere, delicate et pretiose vivendo, sumptuosa convivia exercendo, divites ob humanum favorem, sæculi pompam, carnalem affectum invitando, pauperibus vero siccum panem et tenues vix famulorum reliquias tribuendo. Quod est contra arctam salutis viam atque justitiam: præsertim quum (juxta Ambrosium) divites non sint divitiarum possessores ac domini, sed dispensatores, et Deo de eis rationem daturi;2 et si ultra indigentiam et condecentiam sui status eas sibi servaverint seu auxerint, nec indigentibus communicaverint, tanquam alienæ rei usurpatores sint condemnandi. Idcirco gloriosi doctores Ecclesiæ Ambrosius atque Basilius contestantur: Non minoris est criminis habenti tollere, quam quum possis et habeas, indigentibus denegare. Esurientium panis est quem tu detines; nudorum indumentum, quod includis; miserorum redemptio, pecunia quam in terra abscondis. Tantorum ergo te scias bona invadere, quantis possis præstare, et non vis. Si ergo hæc ita se habent etiam in laicis circa temporalia bona, quanto utique plus in clericis circa ecclesiastica bona, quæ specialiter patrimonia pauperum nuncupantur? Unde nullatenus licet ea in vana et sæculari hospitalitate consumere cum divitibus, potentibus, talibusve propinquis. Non tamen illicitum est talibus interdum seu raro ex pia causa, ad honestam amicitiam confovendam, aut propter aliam rationem decentem, hospitalitatem rationabilem exhibere. Hinc ait Isidorus: Clerici convivia publica fugiant, privata non tantum pudica, sed et sobria colant.3 Hieronymus quoque sacerdoti seu clerico scribens: Convivia, inquit, tibi sint detestanda, maxime horum qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis Christi pauperis crucifixi, et qui cibo vescebatur alieno, lictores consulum et milites excubare. Rursusque asserit: Omnes qui stipendiis templi et his quæ conferuntur ad usus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus quibus expleant suam voluntatem, similes sunt Scribis, Pharisæis ac sacerdotibus Judæorum.
Itaque clericis sæcularia et delicata agentibus convivia scribit Bernardus: Væ, væ tibi, clerice: mors est in olla, mors in ollis carnium, mors in hujusmodi deliciis est, non solum quoniam secus introitum delectationis mors posita esse cognoscitur, sed ob id maxime, quia populi constat esse peccata quæ comedis.4 Sumptus et redditus ecclesiasticos gratis habere te reputas? Cantando, ut aiunt, tibi proveniunt; sed melius esset tibi fodere aut etiam mendicare.5 Peccata enim populi comedis, ac si propria tibi non sufficerent. Sollicitus igitur esto, tanquam rationem redditurus de istis, sollicitus esto dignos pro eis qui dederunt gemitus fundere, dignos agere pœnitentiæ fructus:67 alioqui ad damnationem tibi noveris imputanda illorum peccata, quæ nunc inter delicias comedis, parvi pendis atque dissimulas, tanquam nihil pertinentia ad te.8 O judiciorum Dei abyssus multa!9 O terribilis Deus in consiliis super filios hominum! Frustra incipient miseri dicere montibus:10 Cadite super nos; et collibus:11 Operite nos. Venient ante tribunal Christi; audietur contra eos populorum gravis querela, accusatio dura, quorum vixerunt stipendiis, nec diluerunt peccata;12 quibus facti sunt duces cæci, fraudulenti mediatores. Quid tibi, o insipiens, deliciæ sapiunt, quibus mercaris et promereris tam grave judicium, tam duræ te obligas rationi? Universa siquidem a te usque ad quadrantem novissimum exigentur.13
Denique Petrus Blesensis in quadam epistola cujusdam devotissimi abbatis lamentationem describens, atque in ejus persona loquens, fatetur:14 Dives factus sum, ut fierem miser; honores adeptus sum, ut perderem Deum; sequor curias, intersum magnatum consiliis, in his patrimonium Christi dilapido. Quid de hospitalitate dicam, quæ merito hostilitas potius quam hospitalitas censetur? Christus enim ei causam non præstat, sed inanis gloriæ obtentus. Divitibus quidem in hospitio cum honore et reverentia susceptis, in omni opulentia deliciæ apponuntur de patrimonio Crucifixi. Christus autem olim crucifixus in ligno semel, foris in pauperibus suis crucifigitur et torquetur in luto: in quibus aut omnino nudus aut in semicinctiis contabescens fame et frigore tremens, de his quæ interius dantur canibus solatium angustiæ suæ postulat, et non est qui moveatur super contritione ipsius. Ecce hospitalitas hodierna: in qua divites ad gloriam dæmonum splendide epulantur, et Christus, qui caritas est, contemptu, inedia et nuditate afficitur.15 Ego autem oblitus terribilium judiciorum Dei et immemor animæ meæ, sedeo tanquam Balthasar in medio convivarum, vasis Dei abutens et patrimonio pauperum ad contumeliam Christi.16 Interim exeunt de domibus hospitum garciones onusti cibariis et ebrii, ut de superfluitate illorum pauperibus ingeratur cumulatior materia doloris et tormenti. Sub hujus falsæ hospitalitatis prætextu, vicecomitibus, forestariis, et ceteris officialibus aut potius officiperdis hominibus, tanquam dominis et magistris omne humanitatis officium exhibetur. Proponetur tamen querela de inofficioso, totamque hospitalitatis gratiam ingratitudo pervertet, nisi architriclinus usque ad nauseam capitisque vertiginem cum hospitibus suis bibendi bella continuet. Hæc omnia judicabit cujus judicia sunt occulta, et ideo magis timenda. Sumptus tam detestabiles et enormes non de labore aut patrimonio nostro fiunt, sed de eleemosynis pauperum et fidelium, de oblationibus et decimis et de tributis egentium animarum, de exactionibus et oppressionibus pauperum; quique in sudore vultus nostri pane nostro vesci debuimus, labores miserorum nobis ad delicias usurpamus, atque in crapula et ebrietate sudorem bibimus alienum. Ille qui intuetur abyssos et sedet super Cherubim, judicabit causam pauperum, quando stabunt in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt. Ubi est, quæso, verbum illud Prophetæ, Dispersit, dedit pauperibus? Porro nec nos divitibus dare, nec nos ligna in silvam ferre, nec aquas in mare effundere oportebat. Verbum Hieronymi est, sacrilegium esse res pauperum non pauperibus erogare. Et idem: Paria sunt peccatoribus dare et immolare dæmonibus.
Postremo, his consonat quod felicis memoriæ magister Gerardus Groet ait: Nulla bona Ecclesiæ sine mortali peccato in comessationibus divitum possunt consumi, quia sunt deputata pauperibus, et sunt de patrimonio Crucifixi, et per passionem Christi nobis acquisita, et de ejus hereditate, ut dicitur in Decretis. Nec de eis dare possumus utiliter amicis, nisi tantum indigentibus seu egenis, propter Christum: quanto minus inutiliter, imo nocive et in peccatis ea consumere? Nec ea aliquibus tribuere debemus, nisi pauperibus, quoniam specialiter Ecclesiæ bona sunt pauperum.
Ex his clarissime constat qualis esse debeat hospitalitas clericorum, ut scilicet, juxta verbum Christi in principio hujus articuli allegatum, ad mensam et refectionem invitent, ducant, imo et trahant pauperes et infirmos, cæcos et claudos ac peregrinos, et hoc ex vera caritate ac pietate, ad gloriam Dei, non ex aliqua vanitate, propter honorem famamque mundi: quæ hospitalitas quamvis ad omnem pertineat Christianum secundum vires ipsius, tamen ad clericos permaxime.
Footnotes
Chapter 17 of 20