Initium
EPILOGATIO IN LIBRUM JOB
TRACTATULUS
DE CAUSA DIVERSITATIS EVENTUUM HUMANORUM
AD INSTANTIAM REVERENDISSIMI D. CARDINALIS DE CUSA EDITUS
QUÆSTIO parvitati meæ ab Excellentia vestra, o Reverende præceptor, prædilectissime Pater, ac litteratissime Doctor, proposita, hæc est: Ecce quum videamus justos tormenta pati, et qui bene egerunt, finaliter deficere, malos autem sæpe optime mori, cui hæc varia terminatio causam dedit? Non Deus justus, a quo non nisi justum; nec fatalis influentia, quæ nostris actibus non dominatur. Ad hunc finem moveo quæstionem, ut intelligam librum Job, et ea quæ veteres de fortuna ab astris dependente tractarunt.
Quanquam ad hujus quæstionis profundæ atque fecundæ solutionem magistralem et plenam, personam vestram eximiam ac famosam me ipso rite rear longe magis idoneam; verumtamen, ne Dominationi vestræ piissimæ videar non protinus, ut decet, obtemperasse, conabor pro viribus, quantum Deus scientiarum Dominus dederit, respondere:1 præsertim quia (ut Petrus Alphonsi in Libro suo clericali testatur) dum persona multum excellens invitat, postulat, aut requirit, mox acquiescere par est. Et ponit exemplum de angelis, qui ab Abraham patriarcha invitati, statim acquieverunt.2 Porro invitati a Lot, primo renuerunt, dicentes: Nequaquam, sed in platea manebimus.3 Itaque de quæstione proposita, id in primis commemoro, quod quamvis, quantum ad formam verborum, clarissime mota sit; tamen, quoad significationem intelligentiamque inclusam, non mediocriter intricata consistit, eo quod clausulæ ejus multipliciter queant intelligi. Idcirco singulæ quæstionis hujus particulæ, singulatim sunt pertractandæ; et quemadmodum varium pariant intellectum quædam earum, est demonstrandum.
Footnotes
Chapter 1 of 20