Articulus 1
DE EXPOSITIONE PRIMÆ CLAUSULÆ QUÆSTIONIS INDUCTÆ.
PRÆTEREA prima particula, utpote, Quum videamus justos tormenta pati, planum et unicum continet sensum. Quocirca nihilo minus quæstio admiratioque consurgit, et oritur difficultas, si quis clausulam istam ampliet ac dilatet. Etenim justorum diversi sunt gradus, juxta differentias meritorum. Nempe nonnulli sunt viri heroici et perfecti: quorum rursus distinctio conspicitur gradualis, quibusdam exsistentibus multum sanctis, quales fuerunt Martinus, Bernardus, Franciscus; aliis vero non adeo sanctis; ceteris autem nondum perfectis, qui tamen justi vocantur, in quantum caritate et gratia, habituque justitiæ decorantur, divina observantes præcepta, quæ proprie de actibus dantur justitiæ. Conformiter, tormentorum vitæ præsentis diversa sunt genera, sed et gradus multiplices. Potestque tormentorum horum diversitas attendi, uno quidem modo ex parte causæ. Nam quædam inferuntur a Deo, qui quos amat, arguit et castigat.1 Qui tamen per subjectam hoc solet agere creaturam: et interdum quidem per angelos bonos, quorum ministerio subvertit Pentapolim, occidit Ægyptios, percussit Assyrios;234 interdum per angelos malos, per quorum unum percussus est sanctus Job. Iterum, tormenta nunc ab invisibilibus, nunc a visibilibus hostibus infliguntur;5 sæpe quoque ex naturalibus causis, sive intrinsecis, sive extrinsecis. Aliquando demum fortuito seu casualiter videntur contingere, quanquam per comparationem ad certum et infallibilem providentiæ divinæ prospectum, certus sit ordo causarum, nilque casuale aut fortuitum censeatur, sicut catholice docet Boetius.
Itaque, quum culpæ debeatur pœna, non mirum est, si justi nondum perfecti mediocria nonnunquam patiantur tormenta: quippe qui quotidie in venialibus multipliciter corruentes, nec per caritatis ardorem ea sufficienter delentes, quotidianis egent remediis, scilicet increpationibus et tormentis, quibus purgentur. Quod si mediocriter sancti, mediocres sustineant cruciatus, non multum videbitur mirum: nam et ipsi in venialia sæpe labuntur. At vero nec hoc admirationem sortitur ingentem, si et multum sancti, parvis vel mediocribus afficiantur flagellis, quum (Salomone testante) non sit homo super terram, qui faciat bonum et non peccet, justusque in die septies cadat.6 Sed dum eminenter justi et sancti diuturnis et maximis affliguntur adversis, atque ab impiis opprimuntur, tentationibusque vexantur, admiratio oritur major.7 Siquidem, quo in eis minorem obtinet culpa locum, eo et pœna, præcipue magna, eis minus videtur congruere. Unde in hoc casu, quæstionis propositæ clausula prima, a vestri profunditate ingenii studiosissime ac circumspectissime, domine Pater, intellecta videtur atque intenta. Ad quam, Deo agente, respondebitur infra.
Footnotes
Chapter 2 of 20