Articulus 5
QUOD DE TEMPORALI PROSPERITATE PRAVORUM, ET MULTIPLICI TRIBULATIONE JUSTORUM, SANCTI IN SCRIPTURIS CANONICIS FREQUENTER PER MODUM VEHEMENTER MIRANTIUM SUNT LOCUTI.
JEREMIAS in libro visionum suarum ait: Justus quidem es tu, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur? Plantasti eos, et proficiunt.1 Sic et Habacuc loquitur Deo: Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio justiorem se? Propter hoc lacerata est lex. Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.23 Denique, quasi quodammodo stomachans contra Deum: Mundi (inquit) sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non potes.4 Quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se? Præterea, de hoc subtilissime atque pulcherrime concionatur, disputatque psalmus cujus exordium est, Quam bonus Israel Deus! Mei autem, inquiens, pæne moti sunt pedes, pæne effusi sunt gressus mei: quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.56 Et iterum: Ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.7 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas? Deinde ad oppositum arguens, addit:8 Si dicebam, Narrabo sic, ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Mirabile namque videtur, quod omnipotens, justus ac sapientissimus Deus, ista in suo permittit fieri regno. Quum ipse sit incomparabiliter sapientior, justior atque potentior omni humano judice ac rectore, regimen ejus ordinatius perfectiusque consistere debet omni humano regimine. Propter quod fertur in libro de Causis, quod causa prima regit res per finem decoris, id est cum summo decore. Quum ergo in humano regimine valde sit indecens et injustum, si boni et simplices a pessimis opprimantur, si injusti et stolidi præesse sinantur, si pravissimis et rei publicæ hostibus prospera condonentur, virtuosis autem et optimis infligantur tormenta; multo indecentius injustiusque est, si Deus in suo ista efficit regno, aut certe permittit in eo, præsertim quum solo imperio ea queat prohibere ac tollere. Insuper, duobus modis tollitur malum, videlicet per anticipationem, ne veniat, et per correctionem, postquam venit: estque perfectius, per anticipationem quam per correctionem tollere malum. Ergo Deo excellentissimo regi competit per anticipationem omne malum auferre de medio. Non igitur præinducta mala in suo (ut videtur) regno deberet permittere evenire.9
Sed respondendum, quod gubernatio omnipotentis ac supersapientissimi Dei, qua mundum hominesque gubernat, utique ordinata, justa, pulcherrimaque est, nec regimen humanum illam potest imitari perfecte. Deo quippe competit quæ creavit sic regere, ut ea sinat proprios agere motus et prosequi actus. Unde unumquodque secundum ipsius naturam, qualitatem et capacitatem gubernat. Quapropter increata Sapientia dicitur attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere cuncta suaviter.10 Quum ergo sit homo arbitrii liberi, nequaquam congruit Deo, ut hominem ad bona necessitet seu compellat, sed dirigat et inclinet. Hinc non competit Creatori secundum extremum suæ omnipotentiæ gubernare creata. Sic enim nullum creatum ejus motioni et gubernationi resistere posset: unde nec aliquis mereretur.
Præterea, quum supergloriosissimus Deus sit omnium rerum ultimus finis, universalisque rector universorum, spectat ad eum res ita creare ac regere, ut in earum productione, consistentia atque regimine, sui ipsius perfectio, omnipotentia, libertas, sapientia, misericordia, justitiaque resplendeant. Propter quod ait Scriptura:11 Omnia propter se ipsum operatus est Dominus. Et: Fecit Deus opera sua ut timeatur.12 Ex creaturarum enim consideratione patescit, quam metuendus, quam diligendus, quam incomparabiliter gloriosus sit Deus. Ideo Isaias dicit: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.13 Ob causam quoque prætactam, competit Deo intendere et procurare bonum universi et bonum commune, magis quam bonum unius aut bonum particulare. Porro, ex hoc quod Deus homines sic gubernat, quod nullum necessitat, omnesque taliter regit, quod quosdam misericorditer allicit, perducit et salvat, alios autem propter eorum demerita deserit et condemnat; divinæ majestatis pietas et justitia præcipue innotescunt, et in rebus relucent.
Rursus, in hoc quod Deus reprobis et perversis terrena et temporalia elargitur, electis vero et justis spiritualia ac æternalia impertitur, sapientia, benignitas atque justitia ejus sublimiter præsentantur, quemadmodum cernimus quod prudens paterfamilias filio dyscolo tribuit substantiam viliorem, obedienti præstantiorem. Adhuc autem, in hoc quod Deus permittit electos et justos a reprobis tribulari, et virtuosis electis varias adversitates immittit, resplendet sapientia et misericordia ejus:14 quia tot bona scit ex malis elicere, et electos in vita hac purgat, eisque innumerabiles atque ineffabiles commoditates per adversa procurat. In hoc quoque quod Deus inter homines ita discernit, quosdam salvando, alios relinquendo, et inter electos uni præ alio tot gratiæ dona in præsenti, tantaque gloriæ bona in patria conferendo, similiter inter reprobos unum plus alio tam horribiliter deserendo; atque tam varie in hominibus operando, hunc in pueritia, illum in adolescentia, alium in juventute, quosdam in senectute convertendo, aliquos quoque dudum conversos tandem relinquendo, nonnullos nunquam ad fidem et gratiam perducendo: in his, inquam, atque similibus, relucet Omnipotentis libertas, et incomprehensibilitas judiciorum ipsius, terribilitas quoque divinæ justitiæ, et imperscrutabilitas sapientiæ Rectoris altissimi.15
Denique sancti Prophetæ, quorum verba in principio hujus articuli sunt inducta, hæc omnia, Deo illustrante, noverunt: idcirco (ut sancti doctores fatentur) præallegata verba locuti sunt potius in persona infirmorum, imperfectis morem gerentes, quam propria in persona, nisi forsan ad insinuandum dispositionem animarum suarum, quantum ad partem earum inferiorem ac sensitivam sensibili et naturali quodam dolore repletam. Juxta quem modum (ut Thomas exponit) Job et Jeremias diei suæ nativitatis maledixerunt;1617 juxta quem etiam modum Christus oravit calicem sibi auferri.18
Footnotes
Chapter 6 of 20