Skip to the text

Articulus 12

AN FATALIS INFLUENTIA CAUSA SIT ACTUUM HUMANORUM AC DIVERSÆ TERMINATIONIS EORUM.

P RO hujus intelligentia quæstionis scire oportet, an fatum sit, et quid sit. Et primo videtur quod nihil sit, quoniam Augustinus in libro de Doctrina christiana affirmat, quod fatum nil sit. Et si mathematici interdum aliqua vera de futuris prænuntiant, dæmonum operatione id faciunt ad deceptionem fidelium. Gregorius quoque: Absit, inquit, a fidelium cordibus, ut fatum aliquid esse credant. Insuper videtur quod nec fati nomine uti sit licitum. Siquidem quinto de Civitate Dei loquitur Augustinus: Si quis Dei potestatem aut ordinationem nomine fati designet, sententiam teneat, linguam corrigat. Cum infidelibus namque nec nomina debemus habere communia. Infideles autem quamplures philosophi atque hæretici, male senserunt de fato. In oppositum est, quod fidelis noster Boetius, aliique doctores catholici fato utuntur, ipsum definiunt, et aliquid esse dicunt.

Et respondendum, quod propter rationes prætactas non decet fidelem fati nomine uti absque distinctione seu declaratione præmissa. Itaque intuendum, quod (ut in tractatulo quodam de Fato, qui Thomæ adscribitur, continetur) nomen fati multipliciter sumitur. Primo, pro morte dispositione periodorum inducta, secundum illud in Anticlaudiano: Livor post fata quiescit. Secundo, dicitur fatum æterna dispositio providentiæ Dei de rebus agendis; sicque in præallegata auctoritate Augustini accipitur. Sic tamen communiter nec proprie sumitur, neque astrologi de fato loquentes ita sumpserunt. Tertio, sumitur pro vi aut constellatione seu causali influxu stellarum ac planetarum ac orbium. Cui quidam philosophi putaverunt omnia inferiora, etiam actus humanos, de necessitate subjici ac parere, dicente Poeta: Fata volentem trahunt, nolentem cogunt. Et ita, secundum Gregorium, fatum nihil est, quoniam opinio illa fuit erronea, ut patebit. Quarto, accipitur pro dispositione connexionis ordinisque causarum, secundum quod dispositio ista in rebus creatis digesta atque explicita est, juxta providentialem præordinationem mentis divinæ, quæ per causas secundas exsequitur, quod in se ipsa æternaliter ac providenter intuetur. Et hoc modo fatum negare, est providentiam Dei auferre, ut in Summa contra gentiles, libro tertio, Thomas fatetur.

Præter has fati acceptiones, adhuc alia ponitur in tractatulo præallegato de Fato, quum dicitur: Fatum est forma ordinis esse et vitæ inferiorum, causata in ipsis ex periodo cœlestis circuli, qui suis radiis ambit nativitates eorum. Et hoc modo loquitur Hermes Trismegistus, dicendo: Fatum est causarum complexio, singulis temporaliter distribuens quæ sacramento deorum cœlestium sunt præordinata. Et dicit auctor præfati opusculi, fatum sic sumptum distingui a fato a Boetio definito, non tamen necessitatem imponere rebus. Sed quomodo verum sit hoc, scilicet quod distinguatur realiter a fato, prout Boetius illud definit, difficile est videre.

Præterea quæritur, an fatum illud de quo loquuntur quidam astrologi, asserentes quod rebus necessitatem imponat, sit aliquid. Et apparet quod imo, quia, secundum philosophos prognosticantes in astris, ut Ptolemæus edocet in Tetraston, et Albumasar, et Amakir, et Mestella*, et Aristoteles, et Gergis, et Albategni, cum aliis, in hora conjunctionis respicitur ascendens et domus ascendentis, et confertur cum alio planeta qui respicit ascendens per se vel per alium, et cum luna quæ magnum habet dominium fere in qualibet conjunctione, nisi sit in combustione solis. Si autem non est alius respiciens ascendens, confertur cum sola luna domus ascendentis, cum domino domus rei quæsitæ, et secundum quod illi conjungetur, vel non conjungetur, vel respiciens se vel non respiciens, fit judicium de re quæsita vel fienda, vel non fienda. Ergo videtur quod astra in omnibus vigorem habeant ac virtutem. Præterea Isaac Israelita philosophus, in libro Definitionum disseruit, quod Deus facit regnare orbem supra inferiora, et disponit secundum imperium ejus regna et bella, ac cetera quæ ab hominibus reguntur sive geruntur. Insuper, secundum Philosophum, inter superiora moventia et inferiora, concors est harmonia, quemadmodum inter citharæ chordas. Et denuo: Oportet, inquit, hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur.*

Ad hæc, libro de IV Coæquævis ita respondet Albertus: Astra vim habent et rationem signi super ea quæ sunt in materia transmutabili, et etiam super illa quæ obligata sunt illi. Et dico (ait) illa esse in materia, quæ sunt generabilia et corruptibilia ac mutabilia; illa autem obligata materiæ, quæ de necessitate sequuntur transmutationem materiæ, sicut est anima vegetabilis atque sensibilis. Quædam autem sunt, quæ dependentiam habent ad materiam et obligationem secundum quid, et non simpliciter: sicut est animus hominis. Unde dicimus sanguinem accensum circa cor, animum hominis inclinare ad iram; et tamen non de necessitate irascitur. Et secundum quod animus inclinatur ad materiam et complexionem, sic etiam in eum habet vim constellatio secundum quid, et non simpliciter: aliter perirent casus, et liberum arbitrium, et consilium, ut probat Philosophus in fine primi Perihermenias, et secundo Physicorum. Sed adhuc est distinguendum, quoniam quædam est causa immediata, et propter quid, et quædam est causa universalis movens et inclinans causas immediatas. Et dum dicitur, quod stellæ habent vim in inferioribus, intelligitur, quod habent vim sicut causæ universales moventes et inclinantes causas immediatas, et propter quid: idcirco non semper sequitur ad constellationem effectus.

His consonat Thomas, duas assignans causas, ob quas constellationem et influxum causalem cœlestem contingit non sortiri effectum. Primo, ob dispositionem contrariam in materia exsistentem ex qualitatibus elementorum, per quas ad inferiora defertur. Omne etenim quod in alio recipitur, recipitur et est in eo secundum modum capacitatemque recipientis, secundum Boetium et auctorem libri de Causis. Secundo, propter oppositas dispositiones in anima sensitiva inventas. Hoc quippe faciunt apprehensa in anima sensitiva, quod faciunt dispositiones qualitatum activarum et passivarum in corporibus. Unde ex imaginatione mulieris totum corpus aliquando transmutatur; et ut recitat Avicenna, quidam ex imaginatione et timore lepræ, leprosus effectus est. Hinc patientibus sanguinis fluxum, prohibet Galenus adspectum rubicundorum. Si ergo apprehensa, sint constellationi motuique cœlesti contraria, excludunt effectum ipsius ab anima, sicut per contrarias dispositiones excluduntur a corpore. Porro, per dispositiones corporales ac animales cœlesti influxioni convenientes, juvatur cœlestis effectus.1 Propter quod Mesialat protestatur, quod cœlestis effectus a sapiente juvatur astronomo.

Horum quoque causam optime tradit Ptolemæus in Quadripartito, dum ait: Virtutes stellarum per aliud et per accidens fiunt in inferioribus. Per aliud quidem, quia per sphæram activorum et passivorum, per quorum qualitates activas atque passivas inferioribus istis inhærent. Per accidens autem, quia quum forma hæc sit a causa necessaria et immutabili, accidit ei habere esse in inferioribus ac contingentibus. Hinc quoque Philosophus secundo de Somno et vigilia, assimilat moventia hujuscemodi duplicibus consiliariis. Sapientes enim consiliarii ex rationibus certis suadent aliquid universaliter faciendum, quod tamen inferiores consiliarii, propter diversos casus obviantes dissuadent: et tunc solvitur lex consilii superiorum sapientium.

Denique de fato, super primum Sententiarum, distinctione 39, Thomas sic scribit: Fatum et providentia differunt per essentiam, sicut forma domus est aliud per essentiam, secundum quod est in mente artificis, ubi nomen artis habet, et secundum quod est in lignis atque lapidibus, ubi artificiatum dicitur. Ita ratio gubernationis rerum, aliud esse habet in mente divina, ubi providentia dicitur; et aliud in causis secundis, quarum officio gubernatio expletur, ubi fatum vocatur, a for, faris, vel quia est quoddam effatum ordinationis divinæ, quemadmodum verbum vocale est quoddam effatum interioris conceptus; vel quia ex harum consideratione causarum fari solebant antiquitus de rebus futuris, sicut ex consideratione motus cœli præcipue. Hæc eadem scribunt ibidem Richardus de Mediavilla, Durandus, ac alii.

Porro in Summa contra gentiles, libro tertio, ait: Videntes quidam multa in mundo hoc inferiori per accidens et a casu contingere, si particulares causæ considerentur, posuerunt, quod nec a superioribus causis ordinentur: et isti dixerunt fatum omnino nihil esse. Quidam vero in causas superiores ea reducere sunt conati, a quibus cum quadam dispositione ordinare procedant: et hi fatum aliquid esse ponebant, tanquam ea quæ videntur a casu contingere, ab aliquo superiori sint effata, seu prælocuta et ordinata, ut essent. Et horum nonnulli, omnia quæ hic contingunt, reducere voluerunt in corpora cœlestia, sicut in causas, vim siderum fatum dicentes, cui prædicta omnia cum necessitate subjicerentur, etiam electiones humanæ: quæ positio improbata est satis a Sanctis. Alii omnia in divinam providentiam reducerunt, ordinationem quæ est in rebus ex providentia divina, fatum vocantes. Sicque ait Boetius: Fatum est inhærens rebus mobilibus dispositio, per quam Providentia suis quæque connectit ordinibus.

At vero in prima parte Summæ suæ, quæstione 116, asserit Thomas: Fatum in causis creatis est, prout divinitus ordinatæ sunt ad suos effectus. Hinc fatum, si consideretur per comparationem ad divinam providentiam, a qua velut a propria origine proficiscitur et causatur, immobile et incommutabile est, certum et fixum, sicut Providentia. Nam quantum ad Deum, nihil est casuale, ignotum, sive incertum. Si autem fatum referatur ad causas secundas, particulares et proximas, mobile est. Necessitas quoque fati, quantum ad Deum, necessitas est conditionata, non absoluta est. Insuper ait ibidem Thomas: Quum fatum sit dispositio Providentiæ in causis secundis explicita et velut dispersa, ideo quæ immediate a Deo fiunt, fato non subjiciuntur, sed soli providentiæ Dei, sicut creatio, justificatio, glorificatio. Quæcumque vero divina providentia per causas secundas exsequitur, fato subduntur. Unde, secundum Boetium, quæ summæ Divinitati propinqua sunt, fatalis ordinis seriem ac mutabilitatem excedunt. De ceteris vero ait: Series fati cœlum ac sidera volvit, elementa contemperat, nascentia occidentiaque per similes fetus reducit, actus fortunasque hominum indivisibili causarum commixtione constringit.

Præterea, sicut Guillelmus Parisiensis in libro suo de Fide et legibus recitat: Quidam philosophorum et astrologorum in tantum omnia quæ in mundo hoc inferiori sunt, cœlorum atque stellarum influentiis posuerunt de necessitate subjecta, quod etiam diversitates sectarum et legum, sicut et alias diversitates conditionesque hominum, attribuerunt cœlis et stellis ut causis, asserentes legem Hebræorum ortum habuisse a Saturno et cœlo ipsius, et propter hoc diem Saturni, qui dies est sabbati, celebriorem esse apud Judæos. Legem autem Sarracenorum, in qua viget voluptas, dicunt a Venere orbeque ejus esse, ideo Sarracenos diem Veneris celebrare. Legem vero Christianorum, quæ sola est lex veritatis, honestatis et sanctitatis perfectæ, dicunt legem solis, ideoque Christianos diem solis, id est diem dominicum celebrare. Hanc opinionem inanem præfatus doctor libro præallegato efficaciter reprobat.

De hac quoque materia multum compendiose scribit dominus Petrus de Alliaco, libro suo de Sectis et legibus contra superstitiosos astronomos, ubi inter cetera approbat dictum cujusdam doctoris, dicentis: Licet voluntas non cogatur, tamen corpus alteratur per virtutes cœlorum, et tunc anima corpori unita, fortiter excitatur atque inducitur, quamvis non cogatur, ut velit sequi corporis inclinationes ad actus publicos aut privatos, et ad actus bonos seu malos. Addit etiam Petrus de

A Alliaco, quod bonitas constellationis confert ad bonitatem complexionis, ex qua aliqui inclinantur ad bona, quemadmodum alii in quibus complexio prava est, ut melancholici, fortes habent inclinationes ad mala. Non tamen putandum est, quod aliqui planetæ in se aut directe malevoli sint, aut causæ malitiæ; sed ex ineptitudine et inhabilitate susceptibilitatis materiæ, malitia corruptioque contingunt: quemadmodum lux solis aliquibus visum juvat, in aliis visum lædit, juxta dispositionem suscipientis.

Ex præinductis patet solutio dubii, an fatalis influentia causa sit diversitatis actuum atque eventuum humanorum. Est et enim distinguendum: quoniam si sermo est de fato, de quo dixerunt quamplures quod necessitatem rebus inferret, dicendum est, quod nequaquam, et quod hujusmodi fatum non sit. Si autem fatum sumatur pro vi insita stellis, planetis, orbibusque cœlorum, seu causali influxui virtutis illius, quæ agit in inferiora, secundum doctores catholicos et meliores philosophos, absque hoc quod necessitatem imponat, præsertim actibus humanis: tunc respondetur, quod influentia fatalis est causa dispositiva sive inclinans multiplicis diversitatis et eventus, ac variæ terminationis actuum humanorum, secundum quod aliqui ex sua complexione, ex influxu cœlesti causata, inclinantur ad tale vel tale bonum, aut malum, et ad passiones diversas: quibus pauci, videlicet sapientes, resistunt, secundum Philosophum. Certumque est, quod juxta qualitatem operum et meritorum suorum, diversa eis contingunt, prospera aut adversa.

Unde et Thomas prima parte Summæ suæ, quæstione 115, sic scribit: Corpora cœlestia in corpora inferiora directe agunt et influunt; in potentias vero organicas animæ imprimunt, in quantum secundum variam dispositionem organorum, hujusmodi vires diversimode agunt, scilicet bene vel male. Intellectus autem et voluntas sunt inorganicæ vires: idcirco corpora cœlestia non imprimunt in eas, nisi indirecte, in quantum cognitio et affectio intellectualis a sensibilibus et sensitivis potentiis ortum habet. Ideirco necessitatem non inferunt corpora cœlestia in organicis viribus : imo sensitiva pars animæ subditur rationi, et appetitus inferior voluntati.

De præsenti demum materia habentur perpulchra in libro prætacto Petri de Aliaco, et in tractatu Ægidii de Roma, quem fecit contra errores philosophorum, præsertim astronomorum, videlicet Albumasar et Alkindi, Avicennæ quoque et Algazelis atque Averrois, etc.

Footnotes

  1. * Mashalla ↩

Chapter 13 of 20