Articulus 15
DE CAUSIS DIFFICULTATIS INTELLIGENDI LIBRUM BEATI JOB.
EX præinductis, o Reverende atque dignissime domine Doctor, timorate, devote ac præclarissime Pater, utcumque soluta est quæstio parvitati meæ ab Excellentia tua tam dignanter quam humiliter mota, qui a pauperculo tam longe inferiori et indoctiori informationem petisti. Quæstionem quoque propositam dilatari optasti: quod etiam feci, ne in aliquo ad obtemperandum beneplacito tuo tardus appaream. Non quasi pro tuæ personæ doctissimæ informatione hæc scribens (hoc quippe esset Minervam velle instruere, propriamque insipientiam et præsumptionem monstrare); sed vel ad dandum occasionem sapientiæ tuæ excogitandi profundius de ista materia, quemadmodum Salomon loquitur, Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia;12 itemque, Audiens sapiens (nec dubium quin simili ratione etiam legens), sapientior erit; vel pro mei ipsius exercitatione; vel pro pusillorum (quorum primus ego sum) instructione.
Enimvero in epistola paternitatis tuæ mihi directa, id quæstioni propositæ adjecisti: Ad hunc finem moveo quæstionem, ut intelligam librum Job. Hinc de intelligentia libri Job aliquid tangam. Et primo de causis difficultatis ipsius, quæ (ut jam occurrit) tres possunt præcipue assignari. Prima est, quia in verbis Job, secundum superficiem apparentiamque verborum, videtur mutua contradictio et repugnantia ingens. Secunda, quoniam sanctus Job, secundum verborum apparentiam, videtur nonnunquam minus reverenter et caute loqui de Deo et providentia ejus, ac derogare divinæ justitiæ. Tertia, quia amici ipsius et Eliu quoque, secundum formam verborum, videntur multo reverentius loqui de Deo et justitia ejus, quam Job, ac zelari pro Deo: et nihilo minus reprobantur a Deo; Job autem laudatur ab eo. Nunc ergo hæc omnia ex libro Job seriatim ac breviter sunt probanda.
Ecce inter alia multa ait: Vere scio quod non justificetur homo compositus Deo;3 si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere unum pro mille. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si me innocentem ostendero, pravum me comprobabit. His verbis contrariari videtur quod iterum loquitur: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera;4 quasi arena maris5, id est innumerabiliter seu incomparabiliter, hæc, scilicet pœna vel calamitas mea, gravior appareret, id est major quam peccata quibus pœnam merui, si quam merui. Quomodo ergo verum est illud, Non poterit respondere unum pro mille? Denique alibi ait: Quis mihi tribuat ut inveniam illum, scilicet Deum, et veniam usque ad solium ejus? Ponam coram eo judicium.6 Quomodo ergo superius dixit, Scio quod non justificetur homo compositus Deo, quum ipse cupiat usque ad solium Dei venire, ut ponat coram eo judicium, quasi justum judicium petiturus a Deo?7 Rursus dicit: Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Quomodo ergo ait, Si justificare me voluero, os meum condemnabit me? præsertim quum rursum protestetur: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Justificationem meam quam cœpi tenere, non deseram.8 Cui etiam verbo obviare videtur, quod antea dixit:9 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Cui nihilo minus verbo repugnare videtur, quod postmodum in diversis capitulis justitias suas tam diffuse ac diligenter describit, inter cetera dicens: Viam Dei custodivi, et non declinavi ex ea.10 A mandatis labiorum ejus non recessi.11 Adhuc autem profitetur: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea. Et alio loco: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Itemque: Si in manibus meis adhæsit macula. Quasi dicat, Non. Quibus omnibus dissonare videtur quod alibi ait: Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum? Et denuo: Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Et alibi: Tu quidem gressus meos dinumerasti; sed parce peccatis meis. Rursum quoque protestatur: Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere. Præterea loquitur: Deus sub quo curvantur qui portant orbem. Quantus ergo sum ego ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Qui etiamsi habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Quomodo ergo ait loquens Deo: Voca me, et ego respondebo tibi;12 aut certe loquar, et tu responde mihi? Rursusque: Ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio.13 Amplius fatur: Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.14 Unde et alibi de eo legitur: In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.15 Quomodo ergo sanctus Job ait ad Dominum, Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? Manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum: quibus ultra non addam.16 Et: Ideo (inquit) insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excedunt scientiam meam.17 Hæc de prima causa difficultatis intelligendi librum Job tetigisse sufficiat.
Footnotes
Chapter 16 of 20