Skip to the text

Articulus 14

CONFIRMATIO PRÆDICTORUM, EX DICTIS DOCTORUM.

DURANDUS de S. Portiano super primum Sententiarum affirmat: Fatum proprie (teste Boetio) dicitur ordo causarum et connexio earum, prout reducuntur in divinam voluntatem atque scientiam omnia ordinantem. Fatum enim a fando dicitur, quoniam quod divina scientia præordinatum est, quasi effatur. Hæc autem, videlicet scientia, dispositio, providentia et gubernatio, se habent per ordinem. Providentia namque ad prudentiam pertinet. Sic autem est de Deo respectu totius universi, sicut de duce respectu exercitus, vel de patrefamilias respectu domus. Et primam comparationem ab Aristotele duodecimo Metaphysicorum habemus; secundam ex eadem ratione accipere possumus. Porro prudens dux exercitus, primo singulos de exercitu ordinat, unumquemque in suo collocans gradu: et in alio collocat peditem, in alio equitem, sicque de aliis. Similiter in domo bene ordinata, paterfamilias primo ordinat personas domus, quemlibet in gradu suo: et in alio ponit servum, in alio conjugem, in alio filium; ordinatque quid quisque agere debeat ad consequendum finem intentum. Secundo, sic ordinatis, confert ea quæ necessaria sunt ad sua officia exsequenda. Et utrumque horum præsupponit voluntatem, cognitionemque finis, propter quem ordinantur et fiunt. Juxta hunc modum in toto universo Deus quasdam naturas et res constituit in gradu et loco eminentiori, alias in decliviori: et ratio hujus in Deo exsistens, vocatur dispositio, cujus exsecutio vocatur creatio. Providentia autem in Deo dicitur, in quantum præordinavit conferre necessaria ad finis consecutionem: cujus exsecutio dicitur gubernatio. — Præterea aliquid subest providentiæ Dei dupliciter. Primo, sicut cui providetur: et sic res subsistentes quibus competit agere, in finemque tendere, Providentiæ subsunt. Secundo, sicut id de quo providetur, vel quod providetur alicui, ut sunt collatio expedientium, et impedimentorum remotio. Unde omnia quæ in creaturis sunt, Providentiæ subsunt. Quod patet, excludendo tria, quæ magis videntur subterfugere providentiam Dei. Prima sunt casualia seu fortuita: quæ quum non sint præcognita, non videntur prævisa. Secunda sunt mala. Deus namque providentiam non videtur habere, nisi quorum est causa; non autem est causa malorum, præsertim culpæ. Tertia sunt contingentia ad utrumlibet: quæ quum sint indeterminata, non videntur determinata ad finem. Sed primum horum non cogit. Non enim dicitur casuale sive fortuitum, quoniam nullam habeat causam, dicente, quinto de Consolatione, Boetio: Nihil est quod ex legitimis causis non oriatur; sed ideo, quia provenit præter intentionem agentis particularis ac proximi. Unde fossio agri, per se causam habet, scilicet fodientem, et inventio thesauri similiter, scilicet fossionem aut aliud; sed concursus harum causarum est per accidens, et a nulla earum intentus. Si vero esset aliqua causa has duas causas convertens per se, quoad illam non esset effectus iste fortuitus, sed intentus. Quumque omnis ordo et causarum connexio sit a providentia Dei, quantum ad eam, nihil est a fortuna vel casu. Ideo ait Boetius: Quamvis casus sit inopinatus ex confluentibus causis in his quæ propter aliquid geruntur, tamen concurrere atque confluere facit has causas ordo ille ex inevitabili connexione procedens: qui de Providentiæ fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit. Secundum quoque non cogit, quia ad plura se extendit divina scientia, quam ejus causalitas. Providentia autem ad scientiam pertinet, ideo potest se ad mala extendere, ad quæ se non extendit causalitas: ideo cadunt sub providentia Dei, tanquam ea contra quæ hominibus providetur, ne fiant, et quæ ordinantur ad pœnam, si fuerint facta. Tertium item non cogit. Nam quamvis contingentia ad utrumlibet sint indeterminata in suis particularibus causis secundum se consideratis, apud scientiam tamen divinam sunt determinata: quoniam Deus scit non solum causas impedimentales secundum se, sed omnia etiam impedimenta quæ possunt evenire, et quæ evenient. Quibus scitis, scitur quicumque effectus contingens secundum quod determinatum aliquid. Ideo contingentia sic determinata, providit Deus ad determinatos fines.

Hæc etiam quantum ad sententiam scribunt Bonaventura, Petrus de Tarentasia, Richardus de Mediavilla, cum aliis. Ideo prolixitatem devitans, dimitto.

Chapter 15 of 20