Articulus 8
DE VARIIS CAUSIS TRIBULATIONUM HOMINUM IN HAC VITA; DE MULTIPLICI QUOQUE UTILITATE ADVERSITATUM ET TRIBULATIONUM.
UT ab omnium capite electorum, justo justorum, et Sancto Sanctorum unico Dei Filio inchoetur, interdum tribulatio, tentatio, adversitas accidit justo nequaquam pro proprio ejus peccato, nec actuali nec originali, neque propter profectum ejus in gratia gratum faciente in via, neque ob gloriam præmii essentialis in patria, sed pro aliorum reconciliatione atque salute. Et hoc soli competit Christo, de quo scriptum est : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Vere dolores nostros ipse portavit. Cujus livore sanati sumus.1 De quo in Apocalypsi recolutur : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.2 Christus autem a primo suæ incarnationis instanti perfectus fuit in omni charismate gratiæ gratum facientis, atque in donis gloriæ beatificæ fruitionis, neque in his unquam profecit; nec horum quidpiam meruit sibi (veruntamen accidentale præmium sibi ipsi promeruit); sed in universis quæ in mundo hoc egit, dixit et pertulit, promeruit nobis; ejusque meritum per sacramenta Ecclesiæ, quæ sunt velut medicinalia vasa medicamenti cœlestis, applicatur hominibus.
Secundo, contingit tribulatio justo nequaquam pro aliquo ejus proprio actuali peccato, sed ad incrementum ipsius in donis gratiæ in præsenti, in donisque gloriæ in futuro. Et ita sacratissima virgo Maria plures acerbissimas in hac vita passa est tribulationes, præsertim ex compassione Filii sui a die nativitatis ejus ex ea, usque ad horam suæ crucifixionis, et postea sæpe. Nempe (ut quidam Sanctorum scripserunt) tempore infantiæ Christi, benignissima Mater ejus infantilia membra ejus conspiciendo et contrectando, vehementissimo afficiebatur dolore, quia cognovit et ubertim consideravit, quam amarissima morte unicus et amantissimus Filius suus esset a crudelissimis occidendus, quomodo confodiendus. Unde nonnunquam ex mœroris magnitudine quasi defecit. Deinde usque ad tempus quo Christus orsus est prædicare, talibus sæpe afflicta est pœnis. Nec dubium, quin videns Filium suum a Judæis toties irrideri, blasphemari, ad mortemque impeti, cordialissime condolebat. Porro, tempore passionis adeo amaritudinibus est repleta, ut non immerito asserat Damascenus, dolorem parturientium tunc duplicatum in ea. Sed et post Christi passionem, loca passionis ipsius, resurrectionis, ascensionisque visitando, variis affligebatur affectionum doloribus, jam Filii sui passionem ad memoriam revocando, jam ad ejus facialem in patria præsentiam suspirando.
Tertio, contingit tribulatio justis, ut citius et gloriosius coronentur, et sua patientia atque constantia alios in fide confirment, in caritate succendant, ad fortitudinem animi patientiamque conducant: quibus tamen tribulatio potest ad delenda si quæ habeant peccata, saltem venialia, esse accommoda, quemadmodum martyres sancti. Unde de B. Cypriano, qui ab hæreticis baptizatos, rebaptizandos putavit, asserit Augustinus, quod si quid in illo fuit purgandum, falce martyrii est deletum.
Præterea advertendum, quod tribulatio justorum, non eis dumtaxat, sed toti militanti Ecclesiæ prodest et subvenit: quoniam viatoribus merita communicantur Sanctorum per unionem caritatis ad illos, in concessionibus indulgentiarum, aut aliis modis, juxta illud Apostoli ad Colossenses: Gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus quod est Ecclesia. Quocirca scribit Nicolaus de Gorra: Passiones quas pertulit Christus, et quas sustinent ejus fideles, sunt quasi quædam res publica, seu commune bonum, et thesaurus Ecclesiæ, in quo quilibet ponit partem suam: sicut in vase ad eleemosynam posito super mensam, omnes aliquid ponunt, donec adimpleatur. Qui thesaurus usque in finem sæculi plenus non erit: de quo tam liberales indulgentiæ fiunt. Itaque ait Apostolus: Adimpleo quæ desunt passionum Christi, id est, passiones, persecutiones seu pœnas quas pertulit Christus, et quas ipse pati me vult, quotidie tolero, Christi passionibus communicando in carne mea, in qua tanta sustineo pro corpore ejus quod est Ecclesia, scilicet ad commune bonum Ecclesiæ. Sed quæritur, quomodo ait, Quæ desunt passionum Christi, quum passio Christi fuerit prorsus sufficiens. Ad hoc datur duplex responsio: Una, dicentium quod in passione Christi nihil deest, quoad sufficientiam, sed quantum ad efficientiam. Alia, asserentium quod passiones Christi dicuntur dupliciter: uno modo, quas passus est in corpore proprio, et sic nihil fuit ibi implendum; alio modo, secundum quod in suis patitur membris, puta fidelibus, (unde et Paulo dixit, Quid me persequeris?) et sic est ibi aliquid adimplendum.
Act. IX, 4.
Quarto, patiuntur electi et justi propter eorum peccata præterita, quemadmodum David propter excessum cum uxore Uriæ passus est multa. Et filii Israel in libro Judicum ob hanc causam sæpe tribulati leguntur. — Quinto, ut occulta eorum patientia atque perfectio, aliis in exemplum publice proponantur, sicut de sancto Job ait Gregorius. — Sexto, ut diversa æquanimiter sustinendo, probati, Deoque digni appareant. Unde Tobiæ Raphael dixit: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Et sapiens quidam: Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se; tanquam aurum in fornace probavit electos. Ecclesiasticus quoque ait: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. — Septimo, ut sustinendo adversa, capiti suo Christo plenius conformantur, dicente apostolo Petro: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Hinc Paulus ait: Si compatimur, et conregnabimus. — Octavo, ut per adversitatum tolerantiam in hac vita, a gravissimis et diuturnis purgatorii eruantur suppliciis, celeriusque pertingant ad gloriam. — Nono, ut tentationes et tribulationes ferendo, in spirituali militia fiant experti, sicque et aliis consulere queant, et compati proni sint. Hinc in Ecclesiastico habetur: Qui non est tentatus, quid scit?
II Reg. xii, 9-12, 14, 18; xvi, 22.
Judic. II, 11-15; III, 6-8, 12-14; IV, 1, 2; VI, 1-6; X, 6-9; XIII, 1.
Tob. xii, 13.
Sap. III, 5, 6.
Eccli. XXVII, 6.
I Petr. II, 21.
II Tim. II, 12.
Eccli. XXXIV, 9.
Decimo, ut ex afflictionibus et adversis ac tentationibus, propriam homo insufficientiam, infirmitatem, culpam et periclitationem advertat, sicque ad Deum confugiat, et erudiatur ab eo. Propter quod Isaias inducit: Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Et denuo loquitur Isaias: Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui. Hinc ad Jeremiam loquitur Deus: Castigabo te in judicio, ne tibi videaris innoxius.
Is. XXVI, 16.
Ibid. XXVIII, 19.
Jer. XXX, 11.
Coloss. I, 24.
Et per Osee :3 Ecce ego sepiam viam tuam spinis. — Undecimo, ut homo ex adversis quæ patitur, sumat fiduciam divinæ dilectionis ad se, et gratias agat; et patientiam servans, in gratia multa proficiat. Ideo secundo Machabæorum libro asseritur : Etenim non diu sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.4 Siquidem nulla est gravior aut horribilior Dei vindicta, quam dum hominem ad libitum sine castigatione paterna peccare permittit. Idcirco per Ezechielem reprobo ait :
Zelus meus recessit a te;5 non irascar tibi amplius. Et per Osee :6 Non visitabo super filias vestras quum fuerint fornicatæ. Atque in Psalmo :7 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, etc. — Duodecimo, ne homo ex spiritualis profectus et gratiæ magnitudine extollatur. Propter quod Paulus fatetur :8 Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi angelus Satanæ, etc. — Tertiodecimo, propter manifestationem potentiæ et misericordiæ Dei, et ob gloriam ejus : quemadmodum in Joanne loquitur Christus de cæco nato, quod cæcus sit natus ut manifestentur opera Dei in illo.9
Quartodecimo, ut justitia Dei in affectione pravorum appareat : quorum quidam per pœnas transitorias corriguntur; aliorum, utpote impœnitentium, pœna hic inchoatur, et in alio sæculo perpetuatur, ut Herodis, Antiochi atque similium. Sed contra hoc objici posset, quia, ut scribit Nahum, Non consurget duplex tribulatio : ubi alia habet translatio, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Quo in loco videtur sentire Hieronymus, quod Sodomitæ, et in diluvio pereuntes, ac similiter a Deo plagati in eremo, non sint damnati. Sed, ut in Decreto plene edocet Gratianus, videtur illud Hieronymi non posse intelligi, nisi de illis qui in ipsa Dei plagatione veraciter pœnituerunt. Verbum quoque Nahum prophetæ exponitur de tribulatione sufficienti, quia non ultra condignum, imò citra condignum punit Deus piissimus.
Dum ergo tot sint tribulationum saluberrimæ utilitates, clarum est quam prompte et gaudiose sint perferendæ. Propter quod Jacobus exhortatur : Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.10 In Proverbiorum quoque libro legitur : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit ;11 et quasi pater in filio complacet sibi.12 Hinc est illud in Job : Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes, quoniam ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.13
Ex quibus omnibus constat, quam sapienter Gregorius Boetiusque locuti sint, quod tunc judicia Dei sunt occultissima, dum electis in hoc sæculo proveniunt prospera, reprobis autem adversa :14 præsertim quum ad Hebræos scribat Apostolus, Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis.1516
Footnotes
Chapter 9 of 20