Articulus 4
DE INTELLECTU CLAUSULÆ QUARTÆ.
CUI hœc varia terminatio causam dedit? Hoc a contrario intelligendum arbitror sensu, quemadmodum illud Æsopi, Sufflavit fistula buccas? Estque figurativa locutio, ut sit sensus: Quis dedit causam huic variæ terminationi? id est, quis est causa tam diversæ finitionis seu finalis eventus, conclusionisque hominum?123 Deinde difficultando materiam, arguitis, quod non Deus, qui quum sit justus, nil agit injustum; nec fatalis influentia, quæ actibus non dominatur humanis, quos constat ex libero manare arbitrio. Postremo tangitis, atque tangendo supponitis, quod fortuna ab astris dependeat.4 Quod utrum et qualiter verum sit, et quomodo ab influxu cœlesti aut fatali varietas oriatur præfata, qualiter quoque a Deo causetur, infra, prout fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis præstiterit, ostendetur.
Footnotes
Chapter 5 of 20