Articulus 13
DE FORTUNA : QUID SIT, ET AN AB ASTRIS DEPENDEAT, ET QUALITER CAUSA SIT ACTUUM HUMANORUM ET DIVERSITATIS EORUM.
DE hac ipsa materia subtiliter ac profunde scribit Thomas in Summa contra gentiles, tertio libro : cujus verbis pauca præmitto. Etenim quidam philosophi multa in mundo hoc, fortuitu casualiterque evenire cernentes, Deum de inferioribus istis habere providentiam negaverunt. Alii econtrario Deum universorum providentiam habere fatentes, fortunam et casum nil esse dixerunt, nisi secundum apparentiam tantum, eo quod omnia de necessitate venirent, juxta certam et infallibilem causarum connexionem ac seriem, a divina mente prævisam, præfixam seu institutam. Inter hos duos errores extremos, catholicæ fidei medium tenet doctrina.1 Porro fortuna est causa per accidens in agentibus secundum propositum extra frequenter et semper, hoc est in effectibus qui fiunt raro et præter intentionem agentis rationalis naturæ. Est ergo omnium orthodoxorum Patrum sententia, quod quamvis divina providentia sit universa complectens, præintuens et disponens, non tamen aufert a rebus naturales proprietates earum, imo eis illas largitur. Ideo in hominibus manet mentis libertas, et vertibilitas voluntatis, et variabilitas ac contingentia manent in rebus : sicque per comparationem ad particulares et proprias, naturales ac proximas causas, multa a fortuna casuque fiunt.
Itaque loco præfato sanctus Doctor sic ait : Ex his apparere potest, quomodo aliquis bene fortunatus dicatur. Dicitur namque homini secundum fortunam bene contingere, dum aliquod bonum accidit sibi præter suam intentionem, quemadmodum aliquis fodiendo sepulcrum, invenit thesaurum quem non quærebat. Contingit autem aliquem aliquid operari præter intentionem propriam, non tamen præter intentionem alicujus superioris, cui ipse subest : ut si dominus aliquis præcipiat uni servorum suorum ire ad aliquem locum, ad quem alium misit servum, illo id ignorante ; tunc occursus servorum est præter intentionem eorum, non præter intentionem domini eos mittentis. Et ideo licet per comparationem ad hunc servum, sit fortuitum et casuale sic alii obviare, non tamen per comparationem ad dominum : imo quoad eum, est præordinatum. Quum igitur homo secundum corpus suum ordinatus sit sub corporibus cœlestibus, secundum animam sub angelis, secundum voluntatem sub Deo, potest contingere aliquid præter intentionem hominis, quod tamen est secundum ordinem cœlestium corporum, vel dispositionem angelorum, aut etiam Dei. Quamvis enim solus Deus directe ad electionem hominis operetur, tamen actio angeli operatur aliquid ad electionem hominis per modum persuasionis, actio autem cœlestis corporis per modum disponentis, in quantum corporales cœlestium corporum impressiones disponunt ad aliquas electiones. Quum ergo aliquis ex impressione cœlestium corporum et superiorum causarum, secundum prædictum modum inclinatur ad aliquas electiones sibi utiles, quarum tamen utilitatem ipsemet nescit, et cum hoc ex illuminatione intellectualium substantiarum illuminatur intellectus ejus ad eadem agenda, et ex divina operatione inclinatur ejus voluntas ad aliquid eligendum aut operandum sibi utile, cujus tamen rationem ignorat, dicitur bene fortunatus; et econtrario male fortunatus, quando ex superioribus causis ad contraria ejus electio inclinatur: sicut de Joakim dicitur ad Jeremiam, Scribe virum istum sterilem, qui in diebus suis non prosperabitur.2 — Sed in hoc est differentia attendenda. Nam impressiones corporum cœlestium in corpora nostra, causant in nobis naturales corporum dispositiones, et ideo ex dispositione relicta ex cœlesti corpore in corpore nostro, dicitur aliquis bene fortunatus aut male, sed et bene natus aut male: secundum quem modum Philosophus dicit in Magnis moralibus, quod esse bene fortunatum, est esse bene natum. Non enim potest intelligi, quod ex natura intellectus diversa procedit, quod unus utilia sibi eligit et alius nociva præter rationem propriam, quum natura intellectus et voluntatis in omnibus hominibus sit una. Diversitas namque formalis induceret diversitatem specificam. Diversitas autem materialis inducit diversitatem secundum numerum. Unde, secundum quod intellectus hominis illustratur ad aliquid agendum, vel voluntas a Deo instigatur, non dicitur aliquis bene natus, sed potius bene custoditus vel gubernatus. — Rursus attendenda est circa hoc alia differentia. Nam operatio angeli et corporis cœlestis est solum disponens ad electiones; operatio autem Dei est sicut perficiens. Quum autem dispositio, quæ est ex corporis qualitate vel intellectus persuasione, necessitatem ad eligendum non inducat (non enim semper homo eligit id quod angelus custodiens eum intendit, neque illud ad quod corpus cœleste inclinat; semper tamen homo hoc eligit, quod Deus operatur in ejus voluntate): hinc custodia angelorum interdum cassatur, juxta illud Jeremiæ, Curavimus Babylonem, et non est sanata.3 Et multo magis inclinatio cœlestium corporum cassatur interdum; divina vero providentia semper est firma. — Est etiam adhuc alia differentia consideranda. Nam, quum corpus cœleste non disponat ad electionem, nisi in quantum imprimit in corpore nostro, ex quibus incitatur homo ad eligendum, per modum quo passiones inducunt ad electionem; omnis dispositio ad electionem quæ est ex corporibus cœlestibus, est per modum passionis, sicut quum quis inducitur ad aliquid eligendum ex odio, vel amore, seu ira. Ab angelo vero disponitur aliquis ad aliquid eligendum per modum intellectualis considerationis absque passione: quod contingit dupliciter. Aliquando enim illuminatur intellectus hominis ab angelo ad cognoscendum solum, quod aliquid est bonum fieri, non autem instruitur de ratione per quam est bonum, quæ sumitur ex fine: et ideo quandoque æstimat homo, quod aliquid sit bonum fieri, et tamen si quæreretur ab eo, quare, responderet se nescire. Ideo, quum pervenerit in finem utilem quem non præconsideravit, erit sibi fortuitum. Interdum vero per illuminationem angeli instruitur, quod hoc sit bonum, et de ratione quare sit bonum, quæ dependet ex fine. Et sic, quando pervenit ad finem quem præconsideravit, non erit fortuitum. — Sciendum quoque, quod vis activa spiritualis naturæ, sicut est altior quam corporalis, ita est etiam universalior: ideo non ad omnia ad quæ se extendit humana electio, se extendit dispositio corporis cœlestis. Rursus, quoniam virtus humanæ animæ, et etiam angeli, est particularis per comparationem ad divinam virtutem, quæ universalis est respectu omnium entium: hinc aliquod bonum accidere potest homini et præter propriam intentionem, et præter cœlestium corporum inclinationem, et præter angelorum illuminationem; non autem præter providentiam Dei, quæ est gubernativa sicut et factiva entis, in quantum ens. Unde oportet quod omnia sub se contineat: imo, quoad Deum, in nulla re potest esse aliquid casuale aut improvisum. Quia vero fortuita sunt quæ præter intentionem contingunt, bona autem moralia præter intentionem esse non possunt, quum in electione consistant; respectu eorum non potest aliquis dici bene aut male fortunatus, licet respectu eorum possit quis dici bene aut male natus, videlicet quia ex naturali dispositione aptus est ad electionem virtutum vel vitiorum. Sed respectu exteriorum bonorum quæ præter intentionem evenire homini possunt, potest homo dici et bene natus, et bene fortunatus, et a Deo gubernatus, atque ab angelis custoditus. — Consequitur autem homo ex superioribus causis et aliud auxilium, quantum ad exitus actionum suarum. Quum enim homo et eligere habeat, et exsequi quæ elegit, in utroque a causis superioribus adjuvatur. Secundum electionem quidem, ut dictum est, in quantum homo vel disponitur ad aliquid eligendum per cœlestia corpora, vel illustratur per angelorum custodiam, vel etiam inclinatur per operationem divinam. Secundum exsecutionem vero, in quantum homo consequitur ex aliqua superiori causa robur et efficaciam ad complendum quod elegit: quæ efficacia non solum a Deo, sed ab angelis etiam esse potest, sicut a corporibus quoque cœlestibus, in quantum talis efficacia in corpore sita est. Manifestum est enim, quod etiam inanimata corpora quasdam vires et efficacias a cœlestibus corporibus sortiuntur, etiam præter illas quæ ad qualitates activas et passivas elementorum consequuntur: quas non est dubium cœlestibus corporibus esse subjectas, sicut quod magnes attrahit ferrum, et lapides quidam ac herbæ quasdam occultas habent virtutes. Unde nil prohibet quod etiam aliquis homo ex impressione cœlestis corporis habeat quasdam efficacias in aliquibus corporalibus faciendis, quas alter non habet: ut medicus in sanando, agricola in plantando, miles in expugnando. Hujusmodi autem efficaciam multo perfectius Deus largitur hominibus ad sua opera exsequenda. Quantum ergo ad primum auxilium, quod est in eligendo, dicitur Deus hominem dirigere; et quoad secundum auxilium, dicitur hominem confortare. Et hæc duo auxilia simul tanguntur in Psalmo, quum dicitur: Dominus illuminatio mea, quoad primum;4 Dominus protector vitæ meæ, quoad secundum. — Porro inter hæc duo auxilia est duplex differentia: quia ex primo auxilio adjuvatur homo, tam in his quæ hominis virtuti subduntur, quam etiam in aliis; sed secundum auxilium tantum se ad illa extendit, ad quæ virtus hominis valet. Quod enim homo fodiens sepulcrum, inveniat thesaurum, ex nulla hominis virtute procedit: unde respectu talis proventus, juvari potest ad hoc quod instigetur ad quærendum ubi est thesaurus; non autem in hoc, quod ei aliqua virtus detur ad inveniendum thesaurum. Ad hoc autem quod medicus sanet, vel miles in prælio vincat, potest adjuvari in hoc, quod eligat convenientia media ad finem, et in hoc, quod efficaciter exsequatur per virtutem a superiori causa adeptam. Hinc primum auxilium universalius est. Secunda differentia est, quia secundum auxilium est ad prosequendum efficaciter quæ intendit.
D Quum ergo fortuita sint præter intentionem, respectu talis auxilii, non dicitur aliquis proprie bene fortunatus. Contingit autem homini bene vel male secundum fortunam, quandoque ipso solo agente, sicut quum fodiens terram, invenit thesaurum; interdum vero alterius causæ actione concurrente, ut quum quis vadens ad forum causa emendi, invenit debitorem, quem invenire non intendebat. In primo autem eventu homo juvatur ad hoc, quod aliquid bene sibi contingat, secundum hoc solum, quod dirigitur in eligendo illud, cui conjunctum est per accidens aliquod commodum, quod provenit præter intentionem. In secundo vero eventu, oportet quod uterque agens dirigatur ad eligendum actionem vel motum unde sibi occurrant. — Præterea oportet et aliud considerare circa prædicta. Nam dictum est, quod ad hoc quod homini bene aliquid vel male contingat secundum fortunam, et ex Deo esse potest, et a cœlesti corpore: in quantum homo a Deo inclinatur ad aliquid eligendum, cui commodum vel incommodum est conjunctum, quod eligens non præconsiderat; et in quantum a corpore cœlesti ad tale aliquid eligendum disponitur. Hoc autem commodum sive incommodum, relatum ad hominis electionem, exstat fortuitum. Relatum vero ad Deum, rationem amittit fortuiti; non autem relatum ad corpus cœleste: quod patet. Non enim effectus aliquis amittit rationem fortuiti, nisi reducatur ad causam per se. Virtus autem cœlestis corporis, est causa agens, non per modum intellectus vel electionis, sed per modum naturæ, cui proprium est tendere in unum. Si ergo effectus non est unus, non potest per se causa ejus esse virtus aliqua naturalis. Quum autem aliqua duo per accidens sibi conjunguntur, non sunt vere unum, sed solum per accidens. Idcirco hujusmodi conjunctionis nulla causa naturalis, per se causa esse potest. Sit ergo quod iste homo ex impressione cœlestis corporis instigetur per modum passionis (ut dictum est) ad fodiendum sepulcrum: sepulcrum autem et locus thesauri non sunt unum nisi per accidens, quia non habent aliquem ordinem ad invicem. Unde virtus cœlestis corporis, non potest per se inclinare ad hoc totum, quod iste fodiat sepulcrum, et locum ubi est thesaurus. Sed aliquis per intellectum agens, potest esse causa inclinationis in hoc totum, quoniam intelligentis est multa ordinare in unum. — Per eamdem etiam rationem apparet, quod homo non potest esse bene fortunatus universaliter ex virtute cœlesti, sed solum ad hoc vel illud. Dico autem universaliter, ut aliquis homo habeat in natura sua impressionem cœlestis corporis, ut eligat semper et in pluribus aliqua, quibus sint conjuncta per accidens aliqua commoda sive incommoda. Natura enim non ordinatur, nisi ad aliquid unum. Sed ea secundum quæ homini bene vel male accidit secundum fortunam, non sunt reducibilia in aliquid unum, sed sunt indeterminata et infinita, secundum Philosophum, tertio Physicorum. Non est ergo possibile, quod aliquis habeat in natura sua eligere semper ea, ad quæ etiam per accidens consequatur aliqua commoda; sed potest esse quod inclinatione cœlesti inclinetur ad eligendum aliquid, cui conjungatur per accidens aliquod commodum, et ex alia inclinatione aliud, atque ex tertia tertium, non autem ita, quod ex una inclinatione ad omnia. Ex una autem dispositione potest homo ad omnia dirigi.
Hucusque posui verba sancti Doctoris fideliter, quasi sub forma sua. Ex quibus innotescit, quando et qualiter fortuna dependet ab astris: quia non semper, nec solum, nec sicut a causa necessitante, sed inclinante.
Præterea, quum fortuna concernat bona exteriora ac transitoria, quæ non sunt proprie hominis bona, secundum quod homo est, sunt quoque electis reprobisque communia: elucescit quod sæpe injusti ac reprobi magis sunt ac melius fortunati, quam electi et virtuosi, quoniam temporali prosperitate amplius florent, electi vero adversitatibus exercentur. Insuper constat, quod fortuna unius hominis, quandoque dependet ab alio homine, sive hoc sit præter intentionem alterius, sive ex intentione ipsius.
Itaque ex his Catholicorum doctrinis elicitur, quomodo intelligenda sint ea, quæ veteres de fortuna dixerunt. Quum etenim sacra doctrina seu theologia, sit omnium scientiarum architecta, princeps et capitanea, ipsa rite censetur aliarum scientiarum regula ac mensura: idcirco per eam sunt regulanda, et si opus fuerit, corrigenda philosophica documenta. Quum itaque certum sit, veteres quosdam de fortuna male sensisse, et eam varie depinxisse, emendanda sunt dicta eorum juxta præhabita. Sed objicitur contra præscripta, quia (ut Thomas alibi scribit, et ex præinductis ejus verbis elicitur) fortuna realiter est practicus intellectus, secundum quod est causa alicujus effectus ex intentione, cui effectui alter præter intentionem intellectus conjungitur. Sed virtus cœlestis aut angelus, non est causa practici intellectus: ergo nec fortunæ. Et respondendum, quod quamvis non sit causa ejus secunda, quod est intellectus, tamen quoad hoc quod ratio fortunæ ei conveniat, possunt modo præfato concurrere.
Præterea, secundum doctrinam Aristotelis et Alberti, oportet casualia atque fortuita extra frequenter et semper contingere. Si enim frequenter acciderent, non jam talia essent vere, sed secundum similitudinem quamdam et partim: quamvis interdum extenso nomine, frequenter accidentia dicantur fortuita, sicut secundo de Civitate Dei tangit Augustinus de Quinto Metello, cujus felicitatem describens Valerius Maximus, ait: Quintum Metellum a primo originis suæ die ad ultimum usque fati tempus, nunquam cessante indulgentia, ad summum beatæ (id est temporaliter prosperæ) vitæ cumulum perduxit fortuna.5 Nasci eum in urbe principe terrarum voluit, parentes ei nobilissimos dedit, mirissimas animæ dotes et corporis vires, ut sufficere laboribus possent, uxorem pudicitia et fecunditate conspicuam conciliavit. Consulatus decus, imperatoriam potestatem, speciosissimi triumphi prætextum largita est. Fecit ut eodem tempore tres filios consulares, unum et censorium et triumphalem, et quintum prætorem haberet, utque tres filias nuptui daret, earumque sobolem sicuti suam exciperet. Tot cunabula, tot viriles togæ, tot multæ nuptiales faces: omnis denique gratulationis summam abundantiam est sortitus; quum interim nullum funus, nullus gemitus, nulla causa tristitiæ. Et infra, hunc vitæ actum, ejus consentaneus finis excipit. Nam Q. Metellum ultimo senectutis spatio defunctum, levique genere mortis, inter oscula et amplexus carissimorum pignorum exstinctum, filii et generi humeris suis per urbem latum, rogo imposuerunt.
Footnotes
Chapter 14 of 20