Skip to the text

Articulus 10

RESPONSIO, CUR QUI BENE EGERUNT, FINALITER DEFICIUNT.

SOLVENDA jam est clausula propositæ quæstionis secunda. Quæ clausula (ut secundo tangebatur articulo) multipliciter potest intelligi, et juxta hoc multipliciter solvi. Si ergo sic intelligatur, Videmus eos qui bene egerunt, finaliter deficere, id est a cœpto salutis itinere cadere et cessare, non perseverando usque in finem: respondendum est ita, quod hujus ruinæ et inconstantiæ seu defectus causa immediata, directa et propria, est voluntas propria ejus qui deficit, cadit et peccat: quæ non obedit Apostolo edocenti, Nolite locum dare diabolo; itemque, Benefacientes nolite deficere; et rursus, Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Voluntas namque creata, in quantum ex nihilo est, vanitati et mutabilitati subjecta est, et prona in malum, prout libro de Civitate Dei Augustinus pertractat.

Sunt vero et aliæ causæ infirmitatis et labilitatis voluntatis humanæ.1 Primo, ex parte corruptibilis corporis et carnis infectæ, dicente Scriptura: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.2 Et juxta Apostolum: Caro concupiscit adversus spiritum. Sed et in Job habetur: Qui habitant domos luteas, consumentur velut a tinea.3 De hoc etiam in Phædone subtiliter loquitur Plato. Secundo, ex vulneratione naturalium ratione originalis peccati, ex quo quatuor vulnera animæ infliguntur, videlicet ignorantia in intellectu, malitia in voluntate, infirmitas in irascibili, concupiscentia in concupiscibili. Unde in Ecclesiastico legitur: Jugum grave super omnes filios Adæ. Tertio, ex naturali conditione rationalis animæ, quæ ita se habet in ordine intellectualium substantiarum, sicut materia prima in ordine entium, secundum philosophos: idcirco intellectuale lumen multum in ea occumbit, voluntatisque vigor infirmus est, et vis ipsa instabilis. Quarto, ex tentationum impulsu, sive a diabolo, sive a mundo, sive ex passionibus infligantur. Itaque homo ex sua desidia atque ignavia, libere causa est suæ finalis defectionis, imperseverantiæ atque ruinæ. Si vero diabolus causa hujus dicatur, non est nisi causa persuadens, instigans, sive inclinans, non cogens. Deus autem causa istius non est, nisi non conservando seu gratiam subtrahendo: quod justo agit judicio.

Præterea, si altius inquiratur, cur unum labentium Deus misericorditer revocat, ad gratiamque reducit et salvat; alium, quum ceciderit, non sublevat neque reducit, sed finaliter perire permittit: ad hanc quæstionem respondet Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!4 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Hinc in Proverbiis Salomon dixit: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.5 Sapienter igitur consulit nobis Ecclesiasticus: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper.6 Ideo loquitur Augustinus: Quem trahat, et quem non trahat; quare istum trahat, et illum non trahat: noli velle judicare, si non vis errare. Semel accipe et intellige. Nondum traheris? ora ut traharis. Denique (teste7891011

Gregorio) iste bene incipit, et bene consummat; ille bene incipit, et male finit; alius male incipit, et tandem convertitur ac salvatur.

Sed cur Deus dat gratiam ei quem scit non perseveraturum, et hoc in juventute ipsius; alium in juventute permittit errare, et postea eum convertit, qui tamen etiam in juventute perseveranter mansisset in gratia, si eam tunc accepisset? Unus pæne toto tempore vitæ suæ pessime vivit, et circa finem convertitur ac salvatur; alius a pueritia bene se habet, et ætate ad occasum vergente relinquitur, imo magis relinquit. Una anima gentilium embryoni infunditur, gratiamque Baptismi nunquam sortitur; alia Christianorum embryoni immittitur, et Baptismi donum consequitur. Interdum quoque anima ante Baptismum a corpore separatur; et quædam post Baptismum ante rationis usum a corporibus exeunt et salvantur. Denique ad Ezechielem Dominus ait: Non ad gentem ignotæ linguæ tu mitteris: et si ad illam mittereris, audiret te. Sed ad filios Israel ego te mitto, qui nolunt audire te.12 Ecce misit Deus Prophetam ad eos quos novit non audituros, et non misit eum ad illos quos noverat audituros, si misisset eum ad illos. Nonne mirabile satis est hoc ipsum judicium? Cui tamen concordat Christus, in Evangelio ingratis urbibus exprobrans, quibus personaliter prædicavit: Væ (inquit) tibi, Capharnaum, etc., quia si in Tyro et Sidone facta fuissent signa quæ facta sunt in te, olim pœnitentiam egissent.13 Horum atque similium reddere rationem, intellectum excedit humanum, nisi dicamus simpliciter, quod voluntas et complacentia Dei est causa: sicut et Christus, quum dixisset, Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, quasi causam assignans, adjecit:14 Etiam, Pater, quia sic placuit ante te.15 Quemadmodum etiam ait Psalmista Altissimo: Dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, supple, salvavit illos, quoniam complacuisti in eis. Hinc in Exodo loquitur Deus: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

Præterea, si iterum aliquis sciscitetur, cur istum magis16 quam illum revocat Deus, nonne potest responderi, quia hunc prædestinavit, non illum?17 Et si rursus hujus quæratur causa, nonne veraciter respondetur, quia istum elegit, non illum? Porro, et si hujus ratio investigetur, nonne rationabiliter dicitur, quia hunc magis approbavit, quam illum? Siquidem, secundum ordinem rationis, prædestinationem præcedit electio, et electionem approbatio, ut super primum Sententiarum scribunt doctores. Sed si accipiatur prædestinatio, prout electionem et approbationem includit, quomodo etiam communiter sumitur, quid poterit responderi? Forsitan dicetur, quod iste aliqua bona ante fecit, magis quam ille, ideo revocatur magis quam alter. Sed dato quod hoc aliquando et in aliquibus rite respondeatur, non tamen in omnibus locum habet, quum aliqui post longam ac sanctissimam eremiticam vitam (teste Hieronymo) lapsi sint, nec reducti; alii post modicam Dei servitutem collapsi, sunt revocati.

C Insuper, quamvis verum esset, quod aliqui dicunt, Deum semper ad aliquam congruitatem respicere, quoad eos quibus gratia datur, conferendo gratiam uni magis quam alteri; si tamen totus prædestinationis effectus simul accipiatur, istud veritatem non habet. Nam quidquid congruitatis assignetur ex parte prædestinatorum, hoc totum cadit sub providentia prædestinationeque Dei, quæ non solum concernit gratiam finalem in præsenti et gloriam in futuro, sed etiam omnia illa, per quæ prædestinatus pertingit ad gratiam viæ et gloriam patriæ, tam in remotione impedimentorum, quam in adeptione necessariorum atque utilium auxiliorum. Certum est autem, quod partialis effectus esse non possit causa totius effectus prædestinationis, quia sic esset causa sui ipsius. Propterea, si totus prædestinationis effectus simul sumatur, non poterit ratio assignari, cur istum magis quam illum prædestinaverit Deus, et cur istum reducit, non illum, nisi divina voluntas, quæ est omnium prima causa: quamvis in generali causa detur, cur quosdam prædestinavit, et alios reprobavit, ut scilicet in istis misericordiam, in illis justitiam suam ostendat. Cujus exemplum in artificialibus naturalibusque monstratur, ut quod ex eodem luto figulus facit unum vas pulchrum ad honorabiles usus, aliud deforme ad usus viles, ratio datur, quia utrisque vasis indiget domus. Quod autem ex hac parte luti potius facit vas pulchrum quam turpe, non est ratio nisi voluntas ipsius, quum utraque pars luti sit æque disposita. Similiter in prima rerum creatione, causa præstatur, cur una pars materiæ sit sub forma ista, alia pars materiæ sub forma illa; non autem cur determinate ista pars materiæ sit sub forma aquæ, illa sub forma terræ aut aeris (quum secundum se indifferenter ad illas formas se habeat), nisi Creatoris voluntas.

Hinc ad Romanos apertissime dicit Apostolus: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et enarretur nomen meum in universa terra. Dicis itaque mihi: Ergo cujus vult, miseretur;18 et quem vult, indurat. Voluntati autem ejus quis resistit? Ad hoc respondens Apostolus, subdit: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Cur me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?1920 Postea quoque: Vide, inquit, bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem;21 in te autem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate.222324 His verbis Apostoli, Jeremiæ et Isaiæ consonant verba. Nempe, per Jeremiam loquitur Deus: Numquid sicut figulus non potero vobis facere, domus Israel? Ecce sicut lutum in manu figuli, ita et vos in manu mea.25 Isaias quoque inducit: Væ qui contradicit factori suo. Numquid dicit lutum figulo suo, Quid facis?

Sed tunc rursus quæstio oritur. Quum etenim ratio comparetur regi, et voluntas tyranno, si summa primaque causa prædestinationis et electionis unius præ alio, est mera Dei voluntas, videtur tyrannicum esse negotium, irrationabile et injustum.26 Sed respondendum, quod aliter est de increata voluntate divina, quam de voluntate creata. In Deo etenim superbeatissimo et æterno, realiter idem sunt voluntas, sapientia, atque justitia; sed in creaturis hæc differunt. Idcirco, eo ipso quo Deus sic agit et vult, justum ac sapientiale exsistit; nec sine ratione Deus sic agit, quamvis illam in speciali assignare nemo idoneus sit.

Postremo, de materia ista, non nisi cum ingenti reverentia et timore, cum sobrietate meditari debemus et loqui. Ea quoque quæ dicta sunt, electis reverentialem timorem incutiant grandem, scientibus quam vere Ecclesiastes dicat, Nescit homo utrum amore an odio dignus sit;27 quam item veraciter rursus Salomon proferat, Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.2829 Quæ autem jam scripsi, Thomas, Bonaventura, Richardus de Mediavilla, Durandus, et alii multi super primum Sententiarum conscribunt.

Præterea, si clausula memorata intelligatur de malis pœnalibus, scilicet, quod qui bene egerunt, finaliter dicuntur deficere, quia usque ad finem adversitatibus afficiuntur, violenterve occiduntur: tunc ex præcedentibus articulis patet, cur ita contingat, et quomodo Deus sit causa hujus, et quare sic ordinavit et facit, videlicet propter multiplicem utilitatem electis inde nascentem.

Si demum intelligatur quantum ad hoc, quod qui bene egerunt, subinde adversitatibus cedunt, et acerbitate pœnarum vincuntur, persecutionibusque succumbunt (ut illi qui in persecutionibus constituti303132

Matth. x, 28. fidem timore supplicii negaverunt : quocontra ait Salvator, Nolite timere eos qui corpus occidunt) : tunc ex dictis in isto articulo claret solutio. Causa enim directa et propria defectionis illius culpabilis, propria est voluntas, quæ a fortitudine animi cadens, mollitiei dat locum, nec ad Deum digne confugit ejus quærendo auxilium. Persecutores autem et dæmones tentatores, sunt causæ deficientiæ talis dispositivæ, motivæ et occasionales, ut dictum est plenius.

Footnotes

  1. Gen. VIII, 21. ↩

  2. Sap. IX, 15. ↩

  3. Job IV, 19. ↩

  4. Rom. XI, 33, 34. ↩

  5. Prov. XXV, 27. ↩

  6. Eccli. III, 22. ↩

  7. Galat. V, 17. ↩

  8. Rom. VIII, 20. ↩

  9. I Cor. XV, 58. ↩

  10. II Thess. III, 13. ↩

  11. Ephes. IV, 27. ↩

  12. Ezech. iii, 5-7. ↩

  13. Matth. 11, 23, 21. ↩

  14. Ps. 111, 4. ↩

  15. Luc. x, 21. ↩

  16. Eccli. I, 1. ↩

  17. Ezod. xxxiii, 19. ↩

  18. Rom. ix, 16-19. ↩

  19. Ibid. 20, 21. ↩

  20. Ibid. 21. ↩

  21. Rom. xi, 22. ↩

  22. Rom. xi, 23, 22. ↩

  23. Ibid. 11, 22. ↩

  24. Rom. xi, 23, 22. ↩

  25. Jer. xviii, 6. ↩

  26. II Tim. 11, 20. ↩

  27. Eecle. 1x, 1. ↩

  28. Rom. xi, 11, 14. ↩

  29. Eccle. ix, 1. ↩

  30. Rom. ix, 16-19. ↩

  31. Rom. vii, 14. ↩

  32. II Tim. ii, 20. ↩

Chapter 11 of 20