Articulus 9
CONFIRMATIO PRÆDICTORUM EX DICTIS SANCTORUM.
QUEMADMODUM illustrissimus pater noster Joannes Cassianus, religiosorum sapientissimus doctor, Collationum libro, collatione sexta, conscribit : In Palæstinæ partibus solitudo vastissima est, in qua summæ vitæ ac sanctitatis monachi diutissime commorantes, repente sunt a discurrentibus Sarracenorum latrunculis interempti. Quorum corpora licet (inquit) insciremus tam a pontificibus regionis, quam ab universa Arabum plebe, tanta veneratione prærepta, et inter reliquias martyrum condita, ut innumeri populi e duobus oppidis concurrentes, gravissimum sibi invicem certamen indixerint, et usque ad gladiorum conflictum pro sancta rapina sit eorum progressa contentio, dum pia inter se devotione decertant, quisnam justius illorum Sanctorum sepulturam atque reliquias possideret, aliis scilicet de vicinia commorationis ipsorum, aliis de originis propinquitate gloriantibus; nos tamen (ait Cassianus) vel nostra, vel quorumdam fratrum scandalizatorum offensione non mediocriter ex hac causa permoti, et inquirentes cur tantarum viros virtutum cunctis mirabiles, tradiderit Dominus manibus impiorum, mœsti ad S. Theodorum anachoretam perreximus.
Cui quum de prædictorum virorum nece querimoniam fudissemus, tantam Dei patientiam admirantes, beatus respondit Theodorus: Hæc quæstio illorum solet animos permovere, qui parum fidei vel scientiæ possidentes, merita Sanctorum quæ in futuro remunerantur, arbitrantur in hac vita restitui. Ceterum nos, qui non sumus in hac vita tantum sperantes in Christo, ne miserabiliores simus omnibus hominibus, nosse debemus quid sit vere bonum, quid malum.1 Etenim tria sunt omnia quæ in mundo hoc sunt, id est bonum, malum et medium. Nihil igitur in rebus humanis principale bonum credendum est, nisi sola animi virtus, quæ fide sincera nos ad divina perducens, illi summo, infinito et incommutabili bono facit nos jugiter inhærere. Et econtrario, nihil malum esse dicendum est, nisi peccatum solum, quod a Deo nos separans, facit diabolo incorporari. Media autem sunt, quæ ad utramque partem possunt pro utentis affectu atque arbitrio derivari, utpote divitiæ, potestas, honor, robur et sanitas, corporis pulchritudo, vita ipsa et mors, paupertas, infirmitas atque similia, quæ bene utenti conferunt ad salutem, abutenti ad condemnationem. Porro, mala hæc, puta peccata, nulli inferri possunt invito, nec Deus id sinit. Hinc cor nostrum stabile esse debet, ut nec adversis frangatur, nec prosperis extollatur, quatenus omnia cooperentur ei in bonum.2 Unde mens justi similis esse non debet ceræ, quæ imprimentium semper cedit characteri, sed signatorio adamantino, ut inviolabilem sui characteris figuram jugiter tenens, universa quæ sibi incurrerint, ad qualitatem sui status transformet et signet, ipsa vero insigniri aut immutari nullis possit incursibus.
De hac ipsa materia in præallegata collatione multa continentur: quæ hic utiliter possent induci, nisi (cui studeo) brevitas prohiberet. Denique quibusdam Sanctis legitur Christus dixisse: Sicut annulus signum est desponsationis, sic tribulatio corporis et animæ verissimum signum est electionis divinæ, et quasi desponsatio animæ cum Deo, ut gravatus et tribulatus, confidenter dicere valeat Deo: Annulo suo subarrhavit me Dominus Jesus Christus. Hinc ait Scriptura:3 Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. De impiis autem: Non est virga Dei super illos.4
Footnotes
Chapter 10 of 20