Skip to the text

Articulus 7

QUOD DEUS EST CAUSA MALORUM PŒNALIUM ET TORMENTORUM QUÆ ACCIDUNT JUSTIS.

HUCUSQUE ostensum est, quomodo mala culpæ a Deo sint. Jam de malis pœnæ fari oportet. Talium autem malorum, secundum doctores concorditer, Deus est proprie causa, imo principalis primaque causa, saltem in quantum sunt pœnæ. Unde per Isaiam loquitur Deus: Ego Do- minus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Apud Jeremiam quoque: Si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.1 In Jona quoque propheta scriptum est: Misertus est Deus super malitia2 quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. Sed et Amos ait: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit?

Præterea contuendum, quod malorum pœnalium quædam sunt positiva, ut pœnæ sensibiles; quædam privativa, ut cæcitas. Et utraque secundum Scripturas a Deo sunt, sed modo diverso: quoniam malorum positivorum causa effectiva, vel prima vel proxima, Deus asseritur; malorum vero privativorum est causa, non influendo bona opposita. Unde damnatorum duplex ponitur pœna, videlicet damni et sensus.3 Et Christus testatur de cæco nato: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut cæcus nasceretur. Ubi insinuat, quod ex divina providentia contigit cæcitas cæco illi ad gloriam Dei, ut infra clarebit.4 Si autem objiciatur illud libri Sapientiæ, Deus mortem non fecit: dicendum, quod mors, ut est privatio quædam, causam effectivam directe non habet.5 Deus quoque prima et principali intentione mortem homini non inflixit (creavit enim ut essent omnia); sed propter hominis culpam mortem inflixit ut debitam pœnam, quasi aliunde inductus ad hoc, sicut et ceteras pœnalitates immittit.67 Quod (ut Isaias disseruit) est opus alienum et peregrinum8 ab eo, cui proprium est misereri semper et parcere, quoniam ex propria ei id competit bonitate et pietate. Idcirco in libro Sapientiæ habetur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.9 Itaque, malorum pœnalium positivorum Deus causa est effectiva, principalis, prima et summa. Dum tamen talia homini pro suis ingeruntur peccatis, voluntas humana est eorum meritoria causa. Diabolus vero causa est persuasiva, suis tentationibus inclinando ad vitia; et nonnunquam est causa talium exsecutiva, tanquam divinæ instrumentum justitiæ, juxta illud Job: Qui fecit illum, applicabit gladium ejus. Quocirca pensandum, quia, ut super illud Job, Fuit possessio ejus septem millia ovium, Thomas scribit:10 Ex prima Dei intentione justis semper bona tribuuntur a Deo, non solum spiritualia, sed temporalia quoque; sed quod justi adversitatibus quandoque premuntur, ob aliquam specialem accidit causam. Unde et a principio sic institutus fuit homo, quod nullis adversitatibus subjaceret, si in innocentia permansisset: qua amissa, diversis ex causis inflicta sunt homini a Deo adversa.

Insuper, quomodo unus et idem effectus per comparationem ejus ad primam causam et infallibilem ac æternam providentiam ejus necessario fiat, utpote certa et infallibili causarum connexione ac ordine veniens, qui tamen per comparationem ad causas secundas et proximas, contingenter ac libere, seu etiam casualiter accidit, Boetius libro de Consolatione sapientissime docet: quod, brevitati studens, commemorare omitto. Quum ergo irrationalia, inanimata, et infima quoque providentiæ subsint divinæ, et in cunctis disponantur ab ea, quanto magis rationalis creatura, et universa quæ contingunt in ea?11 Propter quod ait Salvator: Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?12 Ideo subdit ibidem: Vestri autem et capilli capitis numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus pluris estis.13

Hinc constat, quod quidquid adversitatis acciderit homini, a quacumque etiam creatura seu causa creata, totum originaliter principaliterque ab illa altissima divinæ providentiæ (quæ causa est rerum) aula procedit, et ei provisum est, non utique nisi utiliter atque salubriter, dummodo bene utatur.14 Prædestinatis autem seu justis electis talia saluberrime accidunt, quippe quibus omnia cooperantur in bonum. Et ista est causa præcipua, cur cuncta adversa æquanimiter ferre debemus, atque in eis nostram conformare voluntatem voluntati et beneplacito ac providentiæ Dei, scientes quod ex præordinatione divina pro bono nostro hujusmodi accidunt nobis. Unde et inferentibus ea condolere, non indignari debemus: quia per eos

Deus salutem nobis procurat et operatur, quanquam ipsis id noceat quod persequuntur electos. Porro, dum a prælatis suis quis castigatur, patientissime atque hilariter pati debet, quum illi ipsius quærant salutem, et ex caritate id faciant. Si autem non meruit, aut durius disciplinatur, nihilo minus patiens sit, quoniam exercetur salubriter, et si patiens fuerit, multum meretur.

Quod itaque mala pœnalia et justorum tormenta a Deo potissime sint, Scriptura copiosissime docet. Nam sanctus Job a Chaldæis prædatus, a dæmone flagellatus, a tempestate sobole destitutus, perhibuit:15 Dominus dedit, Dominus abstulit;16 sicut Domino placuit, ita factum est. Non dixit, Diabolus abstulit; vel, Chaldæi prædati sunt; aut, Sicut diabolo placuit. Denique Satan non dixit ad Deum, Concede ut tangam eum; sed, Tange os ejus et carnem.17

Tobias quoque ex stercoribus hirundinum cæcus factus, loquitur Deo:1819 Benedico te, quia tu castigasti me. Sic et filii Israel a Philistæis cæsi, dixerunt: Quare percussit nos Dominus coram Philistiim?20 Postremo, quum ex divina providentia justis adversa, et impiis accidunt prospera, de impiorum temporali prosperitate et potestate non debemus tristari, quum justo atque occulto id fiat judicio. Ideo ait Scriptura: Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem.21

Quod si quis instet et dicat, quia secundum Aristotelem, de impiorum prosperitate dolendum est, respondet Thomas, quod Aristoteles non consideravit temporalia bona, nisi per comparationem ad vitam præsentem. Ex hac tamen solutione oritur difficultas, quum ex ea videatur posse inferri, quod secundum Aristotelem, Deus non haberet rerum et operationum providentiam humanarum. Sed hanc difficultatem, quæ paucis non valet expediri sermonibus, brevitati studens, dimitto. Si rursus dicatur, quod quum Deus sit justus, non nisi justum ab ipso procedit; sed justos pati tormenta, non jam justum videtur: dicendum, quod sive pro suis venialibus culpis, sive pro aliis causis sequenti articulo tangendis, justi patiantur tormenta, justum est per respectum ad Deum, qui non nisi ex rationabili causa hoc agit. Verumtamen (teste Anselmo) dupliciter dicitur aliquid justum secundum Deum. Primo et extense, quoniam decet Deum seu bonitatem aut sapientiam ejus. Secundo, quia ejus justitia id requirit, præsertim per comparationem ad merita sive demerita aliorum. Dum ergo dicitur a justo Deo non esse nisi justum, intelligendum est de justo communiter sumpto: alias falleret, quum Deus multis, reclamantibus eorum demeritis, misericordissime jam succurrat et gratiam præstet: quod tamen justum est primo modo, quia tam bonus et pius est Deus, ut deceat eum peccatoribus misereri. Unde et miserationes ejus sunt super omnia opera ejus.22

Postremo, sicut Gregorius Boetiusque fatentur, quamvis judicia Dei occulta et mira sint, dum electis et bonis proveniunt aspera et adversa, reprobis vero prospera et jucunda; multo tamen secretiora et mirabiliora sunt Dei judicia, dum electis in hac vita accidunt prospera, reprobis vero adversa. Electi namque sunt in sæculo isto tanquam in exsilio, lacrimarum valle, ubi adversa expediunt eis magis quam prospera. Hinc viris illuminatis, virtuosis, perfectis, prosperitas valde suspecta est, et in ea plus metuunt, formidantes ne in præsenti pro suis remunerentur operibus, audiantque cum divite epulone:23 Recepisti bona in vita tua. Eapropter, dum honoribus extolluntur, dum ad sublimia promoventur, dum aliis præficiuntur, atque ab hominibus reputantur, non mediocriter expavescunt, sed interno concutiuntur timore, non ignorantes illud Gregorii: Hos eligit Deus, quos despicit mundus; imo illud Apostoli: Abjecta et infirma ac stulta mundi elegit Deus, etc.;24 illud etiam Psalmographi: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;25 confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Cui

Galat.26 1, 10. illud consonat Pauli : Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Verum hæc omnia sane sunt intelligenda, quum idem

A quod monet Scriptura : Curam habe de bono nomine.27 Unde, qui negligit famam, crudelis est. Potissime si quis in materia fidei mendaciter diffametur, reniti debet secundum Deum pro posse, seque loco et tempore congruis expurgare secundum Sanctorum doctrinam.

Eccl. xli, 15. dicat Apostolus : Ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est.2829

Et denuo : Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem. Propter

Footnotes

  1. Jer. xviii, 8. ↩

  2. Jonæ III, 10. ↩

  3. Amos III, 6. ↩

  4. Joann. IX, 3. 2. ↩

  5. Sap. I, 13. ↩

  6. Gen. II, 17. ↩

  7. Ibid. 14. ↩

  8. Is. XXVIII, 21. ↩

  9. Sap. II, 24. ↩

  10. Job I, 3. ↩

  11. Rom. VIII, 28. ↩

  12. Luc. XII, 6. ↩

  13. Ibid. 7. ↩

  14. Job XL, 14. ↩

  15. Job 1,17; n, 7; 1, 19. ↩

  16. Ibid. 21. ↩

  17. Job n, 5. ↩

  18. Job xi, 17. ↩

  19. Tob. n, 11. ↩

  20. 1 Reg. iv, 2, 3. ↩

  21. Ps. xxxvi, 1. ↩

  22. Ps. cXLIV, 9. ↩

  23. Luc. xvi, 25. ↩

  24. 1 Cor. 1, 28, 27. ↩

  25. Ps. LII, 6. ↩

  26. Galat. i, 10. ↩

  27. Eccli. xli, 15. ↩

  28. 1 Cor. x, 33. ↩

  29. Rom. xv, 2. ↩

Chapter 8 of 20