Skip to the text

Articulus 3

DE SENSIBUS PARTICULÆ TERTIÆ.

MALOS autem videamus sæpe optime mori.1 Huic itidem verbo contrariari videtur illud Psalmi, Mors peccatorum pessima;2 et quod loquitur Christus, Qui vero mala egerunt, procedent in ignem æternum.3 Unde in Job libro asseritur: Vidi iniquos Deo flante perisse.4 Alibi quoque: Deus non porriget manum malignis.5 Attamen, verbo prætacto consonare cernitur illud Apostoli:6 Ubi abundavit iniquitas, abundavit et gratia. Talibus denuo scribens: Fuistis, ait, aliquando tenebræ;7 nunc autem lux in Domino.

Itaque verbum istud, sicut præcedens, varie accipi potest. Primo, de malis in malitia finaliter perseverantibus: qui optime aliquando mori dicuntur, quia in opulentia temporali, et consolatione amicorum ac propinquorum multiplici, atque sæpissime levi quodammodo morte decedunt, quemadmodum in Job libro de im-pio legitur:8 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; viscera ejus plena sunt adipe. Secundo, accipi potest de malis con-versis: qui licet ad tempus sint vitiosi, tamen conversi, dignos agunt pœnitentiæ fructus, et perseverantes in bonis, optime moriuntur.9 Juxta hanc sensus varietatem, ponetur infra proportionata clausulæ hujus solutio.

Footnotes

  1. Ps. xxxiii, 22. ↩

  2. Matth. xxv, 46; ↩

  3. Joann. v, 20. ↩

  4. Job iv, 8, 9. ↩

  5. Joann. vii, 20. ↩

  6. Rom. v, 20. ↩

  7. Ephes. v, 8. ↩

  8. Job xxi, 23, 24. ↩

  9. Luc. iii, 8. ↩

Chapter 4 of 20