Skip to the text

Articulus 16

DE SECUNDA CAUSA DIFFICULTATIS EJUSDEM.

BEATUS iste Job libri sui quodam loco loquens de Deo, ait: Multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Hoc non videtur sapientiam justitiamque decere divinam. Rursus Job ait: Innocentem et impium ipse consumit. Hoc videtur contrarium ei, quod in Genesi Abraham loquitur Deo: Numquid perdes justum cum impio? Non est hoc tuum qui judicas omnem terram. Et iterum in Genesi scriptum est:1 Num gentem innocentem et justam perdes? Insuper loquitur Job de Deo: Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentium rideat. Hoc divinæ pietati et æquitati derogare prorsus videtur, quum in libro Sapientiæ legatur: Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum. Et in Tobiæ libro dicitur Deo: Non delectaris in perditionibus nostris. Et omnino crudele videtur, de innocentium pœnis ridere. Iterum Job quoque ait: Multiplicas iram tuam adversus me. Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.2 Hoc videtur impatienter sonare, atque ingratitudinis verbum esse, quum tamen Job dicatur singulariter patientiæ decoratus virtute. Nec debet quis de adversis hujus vitæ in tantum tristari, ut se doleat esse natum.3

Præterea ait suis amicis: Saltem nunc intelligite, quia Deus non æquo judicio afflixerit me. Hoc videtur multis Scripturarum testimoniis obviare, atque divinæ derogare justitiæ. Unde ait Psalmista:4 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua. Daniel quoque loquitur Deo: Omnes viæ tuæ et judicia tua recta.5 At vero denuo dicit Job, loquens de Deo:6 Proponat æquitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum. Hoc rursus sonare videtur, quasi Job velit asserere justiorem se Deo, et injuste percussum.789 Postremo loquitur Deo : Sto, et non respicis me ; mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Quod de piissimo atque dulcissimo Deo, non bene videtur sonare.10

Footnotes

  1. Ibid. xix, 6. ↩

  2. Job x, 17, 18. ↩

  3. Job iv, 6. ↩

  4. Ps. cxviii, 75. ↩

  5. Dan. m, 27. ↩

  6. Job xxiii, 7. ↩

  7. Dan. iii, 27. ↩

  8. Dan. xlii, 3. ↩

  9. Dan. i, 22. ↩

  10. Job xxx, 20, 21. ↩

Chapter 17 of 20