Skip to the text

Articulus 6

CUR DEUS JUSTOS IN HAC VITA TAM MULTIPLICITER TRIBULET ET FLAGELLET.

JAM prima propositæ quæstionis particula est solvenda, videlicet, quis causa sit, et quæ sit ratio, quod justi tot tormenta, tot adversitates, tentationes et persecutiones sustinent in hac vita. Ad quod ex Scriptura veritatis, copiosa et evidens elucescit responsio. Verumtamen intuendum, quod licet nonnulli multiplicem mali divisionem assignent, videlicet malum culpæ, malum pœnæ, malum naturæ, malum fortunæ; communiter tamen ponitur bimembris divisio mali, utpote malum culpæ, et malum pœnæ. Nam malum naturæ, ut monstruositas, malum quoque fortunæ, ut diffortunium, ad malum pœnæ reduci noscuntur. Dicunt ergo doctores, quod malum culpæ a Deo sit permissive, et Deo adscribitur, quia sine ejus gratia non vitatur, neque oppositum bonum peragitur. Juxta quem modum (juxta Philosophum) sol suo recessu est causa corruptionis et infrigidationis. Hinc in Exodo Deus toties loquitur: Ego indurabo cor Pharaonis.1 In Deuteronomio quoque Moyses protestatur: Noluit Sehon rex Hesebon transitum dare filiis Israel, quia induraverat Dominus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius.23 Porro Isaias in libro suarum visionum apertissime loquitur Deo:4 Quare errare nos fecisti de viis tuis, indurasti corda nostra, ne timeremus te?5 Atque Psalmista: Declinasti semitas nostras a via tua. Postremo ipsemet Deus horum se perhibet causam malorum. Ut enim secundo Regum libro scribitur, quum David cum uxore peccasset Uriæ, Deus per Nathan ei prædixit: Ecce ego tollam uxores tuas, et dabo eas proximo tuo, et dormiet cum eis. Tu fecisti occulte; ego autem faciam verbum istud in conspectu populi hujus, et in conspectu solis.6 Hoc autem completum fuit, dum Absalon ad patris sui uxores manifeste ingressus est.

Sed forsan quis dicet: Quid ergo Absalon forefecit, quia quod Deus se facturum prædixit, implevit? Sed plana est solutio, si dicamus quod Deus malorum illorum non nisi permissive fuit causa.7 Justo enim judicio gratiam pravis aufert, et eos in diversa labi sinit facinora. Sed tunc fortius objici potest, probando quod malorum culpæ etiam effectiva Deus sit causa. Siquidem omne esse, a primo ente efficientialiter profluit. Omnis quoque actio a primo agente efficienter, principaliterque procedit: sicut et primum libri de Causis asserit theorema, Omnis causa prima plus agit et influit quam causa secunda. Quum ergo peccata commissionis sint actus reales, quia et realem sortiuntur effectum, videtur quod eorum effectiva Deus sit causa. Præterea, dans complementum operi, cooperatur agenti: sed illicitissimis carnalibus copulis complementum Deus largitur (videmus equidem quod ex adulterinis, fornicariis, et incestuosis complexibus fetus gignuntur, quorum animæ a Deo creantur): Ergo tam vitiose se commiscentibus Deus cooperatur, taliumque detestabilium actuum causa effectiva convincitur. Et respondendum, quod in peccato commissionis duo pensantur, substantia actus, et deformitas ejus. Dicunt ergo doctores, quod quantum ad substantiam actus, mala hujusmodi a Deo sunt effective; sed quoad deformitatem, ab ipso sunt permissive, atque a voluntate creata et defectiva, directe et proprie. Simili modo vitiosæ commixtiones prætactæ, in quantum sunt quædam naturales operationes partis vegetativæ, a Deo sunt effective, et sic Deus eis tribuit complementum, formam substantialem inducens, videlicet animam creando infundens; in quantum vero sunt vitiosæ, sunt ab inordinata et impia hominis voluntate.

Ex his alterius quoque satis difficilis patet solutio quæstionis. Etenim per Isaiam Deus Pater ait de unigenito Filio suo, propter nos incarnato et passo: Propter scelus populi mei percussi eum. Et iterum ibidem habetur: Deus voluit eum conterere in infirmitate. Unde in Psalmo Patri loquitur Christus: Quem tu percussisti, persecuti sunt. Et denuo: Super me (inquit) confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. His concordat quod in Actis Petrus profatur apostolus: Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. Rursusque, apertius et mirabilius loquens, ait Judæis: Christum, definito consilio et præscientia Dei traditum, interemistis. Sed et Paulus disseruit: Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro omnibus nobis tradidit illum. Itaque, si Deus Pater definito consilio tradidit Christum; si eum percussit, pati morique voluit, et quod de ejus passione prænuntiavit, implevit: quid peccavit Judas, qui tradidit illum? quid Judæi, qui ejus mortem procuraverunt? quid milites præsidis, qui eum tot affecerunt tormentis, tamque crudeliter peremerunt? Nonne manum percutientis Dei adjuvisse videntur, ejusque voluntati subministrasse?

Sed ex dictis innotescit solutio, quoniam actuum illorum quibus formaliter sceleratissimi illi Christum tam impie tractaverunt et afflixerunt, passionum quoque Christo inde illatarum, Deus quantum ad actus et passionis substantiam, non quantum ad deformitatem culpabilem, fuit causa. Denique, quod Deus Pater Christum pati voluit piissima voluntate, paterna caritate et optimo fine, Judæi et ministri Pilati fecerunt voluntate pravissima, et ex rancore ac pessimo fine. Præterea, triplici ratione Pater Filium suum tradidisse percussisseque dicitur. Primo, quoniam hæc permisit. Secundo, quia animæ Christi voluntatem inspiravit, qua sponte pro hominibus Christus tradi voluit et occidi. Tertio, quia per Christi traditionem et crucifixionem humanum liberare genus decrevit. Omnipotens namque et supersapientissimus Deus, impiissimis hominum voluntatibus scit uti ad optima, et ex pessimis optima multa elicere, ut in persecutoribus atque martyribus facile est pensare.

Insuper ex inductis, alterius quoque intricati patet solutio dubii. Ut enim secundo Regum libro legitur, quum fugeret David a facie Absalon filii sui, occurrens Semei maledixit regi David maledictione pessima, dicens: Egredere, vir sanguinum et vir Belial. Quumque injuriam regis ulcisci vellet Abisai, ait rex: Dimittite eum ut maledicat mihi.8 Dominus enim præcepit ei ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, Quare sic fecerit? Quocirca inquiritur, an Semei, sic maledicendo regi, peccavit. Si sic, ergo Deus præcepit peccatum, et fuit directe causa peccati: quod implicat, quum Deus gloriosus et sanctus, sit prima rectitudinis regula, veritatis atque virtutis mensura. Si non, ergo David in extremis agens, injuste filio suo Salomoni præcepit occidere Semei istum, dicendo: Habes apud te Semei qui maledixit mihi maledictione pessima. Tu ergo noli pati eum esse innoxium; deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos. Hoc tamen sanctus David, tanquam judex ipsius Semei, juste commisit filio suo, velut successori præsidentiæ suæ regalis (ut expositores fatentur).

Quanquam circa hujus solutionem quæsiti possent quamplura induci, virtualiter tamen solutum est. Nempe David tanquam vir perspicacissimus, cernens virum illum iniquum, inermem et solum, sibi tot strenuissimis pugnatoribus circumdato, ita intrepide et diutine maledicentem, consideravit quod non humano tantum instinotu id ipsum agebat, sed Deo (ut aliqui di-

Rom. viii, 32; Is. liii, 4, 8.

Ibid. 7; Joann. x, 17.

Rom. viii, 3, 4.

II Reg. xvi, 5-10.

III Reg. u, 8, 9.

II Reg. xvi, 6.

Is. liii, 8.

Ibid. 10.

Ps. lxviii, 27.

Ps. lxxxvii, 8.

Act. iii, 18.

Ibid. u, 23.

Rom. viii, 32.

Matth. xxvi, 14-16, 47-49.

Ibid. xxvii, 1, 2, 20, 23, 25.

Ibid. 27-30, 35. cunt) specialiter ibi agente. Et hoc David vocavit Dei præceptum. Semei tamen peccavit, quoniam voluntate hoc egit perversa. Ad peccatum namque plura concurrunt, videlicet liberum arbitrium, et motus ipsius in consentiendo, usus quoque ipsius in movendo potentias exsecutivas ad actum: et omnia ista a Deo sunt, qui est auctor naturæ et operationum ejusdem. Deformitas quoque ad rationem peccati completive formaliterque concurrit: quæ non ad Deum, sed in liberi defectibilitatem arbitrii sicut in causam reducitur, quemadmodum in claudicatione, progressio et quidquid in ea est ambulationis, ad vim motivam reducitur ut in causam; ambulationis autem defectus, in tibiæ reducitur curvitatem.

Adhuc autem super illud Abdiæ, Legatum ad gentes misit, aliqui per legatum intelligunt divinum instinctum, qui adversarios Idumæorum instigavit ad impugnandum eos.9 Et hoc Deus recta intentione et justa fecit ex causa, quamvis illi prava intentione id fuerint exsecuti. Unde ad Ezechielem prophetam loquitur Deus: Fili hominis, Nabuchodonosor laborare fecit exercitum suum labore magno adversus Tyrum, et merces non est reddita ei pro servitute qua servivit mihi adversus eam.10 Et ibi deinceps prædicit, quod daturus sit11 regem Ægypti in manus Nabuchodonosor regis, pro præfatæ præmio servitutis. Similiter populum Judæorum dedit Deus manibus Chaldæorum propter ipsorum peccata:12 quoniam tamen Chaldæi per nimiam crudelitatem et impiam intentionem excesserunt exsequendo quod voluit Deus, ipsemet Deus per Jeremiam Chaldæos a Persis et Medis prædixit vastandos.13 Hinc quoque de rege Assyriorum per Isaiam loquitur Deus excelsus et justus:14 Væ Assur; virga furoris mei et baculus ipse est. Ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor ejus. Et in his patet subtilitas providentiæ Dei, profunditas quoque et æquitas judiciorum Altissimi, unum per alium punientis. De qua re super Danielem, aliosque Prophetas, Hieronymus, Haymo, Beda et ceteri plura conscribunt.

Postremo, super verbum Abdiæ prætactum, aliqui per legatum intelligunt angelum:15 quod verum opinor, sive de angelo bono, sive de malo dictum sit angelo. In quantum enim Idumæi per sua facinora meruerunt hostibus tradi, atque in quantum Deus præordinavit eos per Chaldæos punire, sic angelus bonus contra Idumæos instigavit Chaldæos; sed in quantum Chaldæi crudeli perversoque animo id egerunt, ab angelo malo incitabantur.

Footnotes

  1. Exod. IV, VII, IX-XI, XIV. ↩

  2. Num. XXI, 23. ↩

  3. Deut. II, 30; ↩

  4. Is. LXIII, 17. ↩

  5. Ps. XLIII, 19. ↩

  6. II Reg. XII, 11, 12. ↩

  7. II Reg. XVI, 22. ↩

  8. II Reg. xvi, 11. ↩

  9. Abd. 1. ↩

  10. Ezech. xxix, 18. ↩

  11. Ibid. 19, 20. ↩

  12. IV Reg. xxv, 1-21. ↩

  13. Jer. 11. ↩

  14. Is. x, 5, 7. ↩

  15. Abd. 1. ↩

Chapter 7 of 20