Articulus 19
ELUCIDATIO ATQUE SOLUTIO DIFFICULTATUM INTELLIGENDI LIBRUM JOB, EX QUA DATUR VIA INTELLIGENDI MULTA, QUÆ IN LIBRO ILLO VIDENTUR DIFFICILIA ET OBSCURA.1
ITAQUE omnia verba præallegata, quibus beatus Job innocentem se asserit, nec peccasse, in tantum quod cor suum non reprehenderat eum in omni vita sua, nec meruisse tot plagas, intelligenda sunt de peccatis magnis atque mortalibus :23456789 de quibus conscius sibi non fuit. Porro, verba quibus se peccasse fatetur, sumenda sunt de levibus venialibusque peccatis, sine quibus vita ista non ducitur. De quibus Jacobus ait apostolus : In multis offendimus omnes; et Joannes : Si dixerimus101112 quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Pro talibus quoque Job quotidie satisfacere studuit, ut sanctis viris mos est. Nec Deus qui humanam scit fragilitatem, solet talia tam acriter vindicare. Hinc Job justum se dixit, per mortalium carentiam vitiorum; nec tot meruisse supplicia, pensata divinæ bonitatis clementia, ac fragilitate humana; tamen, secundum divinæ rigorem justitiæ, adversa vitæ præsentis non sufficerent pro uno veniali peccato. Porro quod dixit: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum comprobabit: intelligendum est, quod noluit se justificare per comparationem ad divinam justitiam, cujus respectu humana justitia injustitia repūtatur, secundum Gregorium. Nec voluit se justificare, quasi a venialibus culpis esset immunis. Nec admirandum, si secundum diversas considerationes tam diversimode de se loquatur, quum et Paulus apostolus de se uno loco testetur: Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Alibi vero: Nihil, inquit, mihi conscius sum. Per eamdem distinctionem concordandum, quod Job interdum asserit se justum inveniendum, si judicetur a Deo; interdum autem, quod non justificatur homo compositus Deo.
Præterea, verba in quibus videtur minus reverenter loqui de Deo, pensanda sunt secundum intentionem loquentis. Homines namque in vehementissimis doloribus constituti, nonnunquam extense loquuntur, et magis ex acerbitate doloris, quam libra ac pondere rationis, quamvis intentio bona sit, intellectusque verax. Ideo Deus cordium judex, talia aliquando approbat, quæ hominibus valde male videntur sonare. Unde, quod beatus Job ait, Multiplicabit Deus vulnera mea sine causa, intelligendum est, Sine causa mihi aut hominibus nota; vel, Sine causa tali, pro quali dumtaxat amici sui, contra quos arguebat, putabant hominem flagellari. Similiter quod ait, Innocentem et impium Deus consumit, intelligitur, quod etiam innocentes in hac vita quandoque usque ad mortem inclusive adversitatibus affliguntur: quemadmodum ad Jerusalem Deus ait per Ezechielem, Occidam in te justum et impium. Porro quod ait, Non de pœnis innocentium rideat, scilicet Deus, intelligendum est, Non per modum ridentis se habeat, illos absque causa eis cognita tam graviter affligendo, quasi de eorum gauderet supplicio: in quo tamen non delectatur, nec complacentiam habet, in quantum adversum est et pœnale, sed in quantum illis multipliciter utile est. Multa enim in Scripturis Deo adscribuntur, non secundum exsistentiæ veritatem, sed secundum operis similitudinem, ut est illud Genesis: Tactus Deus dolore cordis intrinsecus, et præcavens in futurum, Delebo (inquit) hominem quem creavi, a facie terræ. Et in Nahum: Ulciscens Dominus, et habens furorem. Quomodo demum intelligi debeat, quod ait Job, Quare de vulva eduxisti me, supra breviter tactum est. Siquidem intelligendum est eo sensu, quo dixit, Pereat dies in qua natus sum. Quomodo etiam Jeremias ait: Maledicta dies in qua natus sum. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? Sic et Apostolus protestatur: Supra modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere. Qui tamen tam sæpe hortatur in adversis gaudendum. Sed et Christus sic loquitur: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? Sancti namque sæpe ita loquuntur propter causas diversas, et ad insinuandum dispositionem animæ suæ, in qua fuerunt secundum inferiorem ipsius partem, scilicet sensitivam. Unde et Christus sic loquens: Tristis est (ait) anima mea usque ad mortem. De hoc etiam Thomas subtiliter scribit.
Præterea, verba Job quibus asseruit, Deus non æquo judicio afflixit me; et item, Proponat Deus æquitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum:13 non ita sunt accipienda, quasi Job voluerit affirmare, quod Deus injuste eum affli-
Gen. viii, 21.
Job ix, 20.
1 Tim. i, 15.
1 Cor. iv, 4.
Job xiii, 18.
Ibid. ix, 2.
1 Reg. xvi, 7.
Job ix, 17.
Ibid. 22.
Ezech. xxi, 3.
Job ix, 23.
Sap. i, 13.
Gen. vii, 6, 7.
Nahum i, 2.
Job x, 18.
Ibid. iii, 3.
Jer. xx, 14, 18.
11 Cor. i, 8.
Ibid. vi, 10.
Coloss. i, 11.
1 Thess. iii, 3.
Marc. ix, 18.
Matth. xxvi, 38.
Job xix, 6.
Ibid. xxiii, 7. xit, vel quod hoc posset probare; sed quod non erat afflictus justo judicio, loquendo de æquitate humani judicii, et eo modo quo amici ejus putaverunt eum juste percussum, videlicet ob sua peccata. Unde hoc modo judicium ejus obtinuisset victoriam. Postremo, quod ait ad Dominum, Mutatus es mihi in crudelem; sto, et non respicis me: loquitur more afflictorum, quoniam Deus non statim exaudiendo, et pœnas non auferendo, quasi per modum crudelis et non adspicientis se habere videtur, præsertim dire afflicto.14 Juxta quem sensum Isaias ait:15 Multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum, Domine, super me continuerunt se. Et Habacuc: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies?16 vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Atque in Psalmo:17 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?
Præterea, quamvis amici Job et Eliu videantur zelo Dei locuti, et reverenter de Deo ac providentia effati divina, cordium tamen scrutator omnipotens et supersapientissimus atque justissimus Deus, eos redarguit, quia in occulto fuerunt errore, de providentia et judiciis Dei non satis fideliter sentientes, putando quod Deus in vita hac non infligeret pœnam nisi pro culpa.1819 Verba quoque beati Job interpretabantur sinistre, eumque temere judicaverunt, et nimis acriter reprehenderunt, præsertim in tantis constitutum suppliciis.20 Job demum non dixit talia, qualia Eliu ei imposuit, utpote quod dixisset, Justior Deo sum;21 et, In judicando me mendacium est.22 Sed ista atque similia Eliu æstimavit sequi ex verbis Job: quæ non veraciter intellexit, quia doloris expers, verba dolorosa loquentis non penetravit, secundum Gregorium.
Ecce, Reverende Magister, præceptor et Pater, ad quæstionem propositam, ut potui, Deo præstante, respondi; et scriptum hoc vobis (non tanquam ex his informando, sed ut ad discernendum idoneo, an verum catholicumque consistat) humiliter offero, cupiens illud tam gratanter dignanterque suscipi, quam affectuose compilatum est et offertur. Superest ut cui plus datum est, judicium Dei plus expavescat, Deoque gratior ac subjectior esse conetur. Itaque summi et infallibilis Judicis (cujus tribunali nos cito adstare oportet) supervenerandam præsentiam jugiter perpendamus, majestatem ipsius super omnia honoremus, sapientiæ ejus adspectum castissimo revereamur pudore, suæ incircumscriptibilis bonitatis inflammemur amore;23 fonti beatitudinis perenniter inhæreamus, grates dicamus, cultum debitum impendamus: qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS TRACTATULI DE CAUSA DIVERSITATIS EVENTUUM HUMANORUM
NOTA.24 — Quoniam inter quæstiones, a Reverendissimo Patre cardinei cœtus Nicolao Cusano motas, multa occurrunt difficilia, elucidationibus libri Job congruentia, satis congruere videbatur, si juxta hic imprimerentur omnes hujuscemodi quæstiones: quandoquidem non occurrebat locus alius, cui appositæ magis sociarentur.
Footnotes
-
Ibid. IV, 1, 40; V, 32, 33; VI, 1-3, 18, 19, 24, 25; VII, 12-16; XI, 13-15, 18, 27; XXVIII, 1-14; XXX, 1-10, 16, 20. ↩
-
Ibid. XVII, 10. ↩
-
Ibid. XXVII, 5. ↩
-
Ibid. II, 12, 13. ↩
-
Job IV, 18. ↩
-
Job VIII, 13; XV, 34; XX, 5; XXXIV, 30. ↩
-
Ibid. 10, 11. ↩
-
Job IV, 7-9. ↩
-
Luc. x, 7. ↩
-
I Joann. I, 8. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Deut. I, 31; II, 32-37; III, 1-12; VIII, 2-6; X, 22. ↩
-
Job xxiii, 7. ↩
-
Job xxx, 21, 20. ↩
-
Is. lxiii, 15. ↩
-
Habac. 1, 2. ↩
-
Ps. xii, 1. ↩
-
Ps. iv, 7, 9. ↩
-
1 Reg. xvi, 7. ↩
-
1 Reg. xxxiii-xxxvi. ↩
-
Job xxxv, 2. ↩
-
Job xxxiv, 6. ↩
-
Rom. xiv, 10. ↩
-
Ibid. 1, 25. ↩
Chapter 20 of 20