Skip to the text

Articulus 17

DE TERTIA CAUSA DIFFICULTATIS INTELLIGENDI LIBRUM BEATI JOB.

EX præmemoratis sancti Job verbis, tres ejus amici, et etiam Eliu, vir eloquens et non mediocriter sciens, sed animosus, vehementissime inflammati sunt contra Job, reputantes eum sacrilegum ac blasphemum, imo præsumptuosissimum atque hypocritam : quia, ut eis apparuit, ultra modum derogavit divinæ justitiæ, et eam depressit, seque vanissime exaltavit et justificavit. Hinc in omnibus viri isti de divina majestate locuti sunt quædam sublimia, et Deum esse justissimum probaverunt, ut sic insaniam quam imputaverunt beato Job, enormiorem ostenderent. Hinc Eliphaz protestatur sibi in visione sic dictum : Numquid homo Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir ? Ecce Deus in angelis suis reperit pravitatem : quanto magis qui habitant domos luteas, consumentur velut a tinea ?1 Et : Ad Deum (inquit) ponam eloquium meum, qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia absque numero.2 Denique Baldad ait ad Job :3 Usquequo loqueris talia ? Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ? Si Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te.4

Denique, quia amici Job negare non poterant, quin ipse Job multa fecerit opera bona ex genere, putaverunt eum illa fecisse ex simulatione propter laudem humanam. Idcirco frequenter loquuntur contra hypocritas. Unde et Baldad :5 Spes (inquit) hypocritæ peribit. Et ne Job putaretur fuisse veraciter simplex, Baldad adjecit : Deus non projiciet simplicem.6 Deinceps Sophar ait ad Job : Dixisti : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu Dei. Atque utinam Deus loqueretur tecum, ut ostenderet tibi secreta sapientiæ suæ, et intelligeres quod multo minora exigaris a Deo, quam meretur iniquitas tua. Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Excelsior cœlo est, et quid facies ? Profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari.7 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ? Ipse enim novit hominum vanitatem : et videns iniquitatem, nonne considerat ? Vir vanus in superbiam erigitur. Post hæc Eliphaz iterum invehitur contra Job, dicens : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas hujuscemodi sermones ? Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere ? Ecce inter Sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus. Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?8

Præterea, post hos tres Eliu invasit beatum Job, et præ ceteris acrius contra eum invehitur : et secundum expositores efficacius arguit contra Job, quam præfati. Minus quoque erravit circa providentiam Dei. Sed reprehenditur, quia nimis pompose locutus est. Itaque ait : Audi, Job, eloquia mea. Dixisti ergo in auribus meis : Mundus sum et absque delicto ; immaculatus, et non est iniquitas in me. Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quod major sit Deus homine.910 Adversus eum contendis, quod non ad omnia responderit tibi. Audite, sapientes, verba mea. Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum; et violenta sagitta mea absque ullo peccato. Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam? Ideo, viri cordati, audite me. Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. Et quomodo tu, Job, eum qui justus est, in tantum condemnas?11 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.12 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Pater mi, probetur Job usque in finem. Ne desinas ab homine iniquitatis, qui addit super peccata sua blasphemiam. Numquid æqua tibi videtur cogitatio tua, ut diceres, Justior Deo sum?13 Suspice cœlum, quod altior te sit. Sustine me paululum, et indicabo tibi. Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar; et operatorem meum probabo justum. Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis ei dicere potest, Operatus es iniquitatem? Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram, qui facit magna et inscrutabilia.1415 Nos quippe involvimur tenebris; digne eum invenire non possumus. Magnus fortitudine, et judicio, et justitia, et enarrari non potest.

Footnotes

  1. Job iv, 17-19. ↩

  2. Job v, 8, 9. ↩

  3. Job vii, 2, 3, 5, 6. ↩

  4. Job viii, 2, 3, 5, 6. ↩

  5. Job vii, 13. ↩

  6. Job vii, 20. ↩

  7. Job xi, 4-12. ↩

  8. Job xv, 13-16. ↩

  9. Job xxxiii, 1, 8, 9, 12, 13. ↩

  10. Job viii, 20. ↩

  11. Job xxxiv, 2, 5-7, 10-12, 17, 34-37. ↩

  12. Job xxxii, 1, 8, 9, 12, 13. ↩

  13. Job xxxv, 2, 5. ↩

  14. Job xxxvi, 2, 3, 22-24, 26. ↩

  15. Job xxxvii, 5, 19, 23. ↩

Chapter 18 of 20