Articulus 18
DE QUIBUSDAM VERBIS EXPOSITORUM, CONFERENTIBUS AD INTELLIGENTIAM LIBRI JOB.
UT primo Moralium scribit S. Gregorius, Deus ab exordio mundum quibusdam Sanctis tanquam sideribus decoravit, et diversos diversis ornavit virtutibus; hunc ista, illum illa singulariter illustravit virtute. Inter quos beatissimum Job, virtute patientiæ fulcivit præcipue: et eumdem, quamvis tam perfectum et justum, tam durissime flagellari permisit, ut perfectio quæ in ipsius latuit corde, per patientiam in adversis, aliis panderetur, atque in imitationis præberetur exemplum. Hinc, juxta Albertum, materia libri Job, est sufferentia et patientia ejusdem. Porro intentio ac finis libri seu auctoris ipsius, est declarare, qualiter actus humani providentiæ divinæ subjaceant. Ideo Thomas: Tota, inquit, intentio hujus libri circa hoc versatur, ut per rationes probabiles ostendatur, res humanas a divina providentia gubernari. Sed hoc verbum Thomæ, cuidam non placet, eo quod totus liber Job procedat per modum disputationis inter ipsum et ejus amicos: intentio autem contra alium disputantis, non est probare id in quo cum illo concordat, sed potius id in quo ab eo dissentit; amici autem Job concesserunt res humanas divinitus gubernari. Hinc iste concludit, quod intentio Job non est probare humana regi a Deo; sed quod non sic, ut sui putabant amici, regantur ab eo. Verum instantia ista non contra mentem militat Thomæ, quippe qui in libri illius expositionis ait exordio: Intentio libri hujus ordinatur ad ostendendum, qualiter res humanæ providentia regantur divina.
Dicit quoque Albertus, sanctum Job velle ostendere, quod humana regantur a Deo, regimine prorsus opposito humano regimini: quia secundum humani regiminis æquitatem, unicuique datur ac providetur secundum merita vel dispositionem ipsius; sed secundum divini regiminis seriem, in hac vita frequentius proveniunt prospera impiis, et adversa electis ac justis. Verumtamen, contra hoc objici potest dupliciter: primo, quia etiam secundum leges humanas aliquis absque propria culpa multis subjicitur pœnis, ut patet in ultione criminis læsæ majestatis; secundo, quoniam Deus uberrime in Scripturis affirmat se dare unicuique juxta opera sua.1 Ad primum istorum arbitror respondendum, quod Albertus idcirco id dixit, quia, ut frequenter et secundum legem communem, imo quasi in omnibus, ita est, quod secundum humanam justitiam, datur cuique secundum opera ejus, nec recipit exceptionem, nisi in paucis.234 Quod autem modicum est, pro nihilo reputatur, secundum Philosophum. Ad secundum dicendum, quod auctoritates hujusmodi referuntur ad retributionem judicialem in obitu singulorum, seu omnium in die novissimo: tamen etiam in præsenti quodammodo verificantur, quia prout quisque ad gratiam se disponit, illam a Deo sortitur, et secundum quod exsistens in gratia utitur ea, ipsius adipiscitur incrementa. Negligenti vero juste subtrahitur; et frequenter contingit, ut quo quis plura exercet opera vitiosa, eo amplius a Deo relinquitur. Sicque de die in diem, plura et graviora illabitur vitia.
Si rursus quis instet, Quia humana justitia a divina est justitia exemplata, ergo eam assequi debet. Insuper, quum divina justitia sit universæ justitiæ regula ac mensura, oportet ut humana in tantum conformetur illi, quantum de ratione habet justitiæ. Et respondendum, quod utique humana justitia, ejusque regimen, divinæ justitiæ et ipsius regimini in aliquo assimilantur: quia et Deus (ut tactum est) in die tam particularis quam universalis judicii, secundum opera unicuique reddit: quod et sæpe in præsenti etiam efficit vita, justis prospera, atque injustis rependens adversa. Et hoc præcipuam facit in consideratione divinorum judiciorum admirationem, quod interdum electis et justis etiam in præsenti temporalia affluunt, ita quod divitiis honoribusque abundant, ut patet de Theodosio, Carolo, Othone, Henrico, imperatoribus. Interdum vero electi adversitatibus adimplentur. Similiter reprobi et injusti nunc prosperis, nunc adversis afficiuntur, et quidam eorum his, alii illis exundant; nec potest in divini processu judicii quoad homines, in hac vita, assignari regula certa, neque de omnibus ratio investigari. Ex his secundæ solutio patet instantiæ.
Præterea, ut sanctus testatur Gregorius, liber beati Job, usque tempus ejus exstitit indiscussus. Nam et gloriosus Hieronymus, qui ceteros Prophetas exponit universos, librum Job non elucidavit. In legenda quoque S. Thomæ de Aquino asseritur, quod ipse hunc librum ad litteram exposuit primus. Et utique, quantum ad intelligentiam attinet litteralem, eleganter eum exposuit. In uno tamen præcipue expositio ejus calumniabilis esse quibusdam videtur. Nam asserit amicos Job, non posuisse vitam post vitam præsentem, videlicet animam rationalem esse mortalem, ideoque operum bonorum remunerationem finalem esse in vita hac, nec infligi adversa, nisi pro culpa. Et in hoc Nicolaus de Lyra sequitur Thomam.
Sed, ut super Job plenius scriptum est, hujus oppositum verius esse apparet, idque ex verbis amicorum Job declaratur.5 Siquidem Eliphaz de impiis loquens: De mane, inquit, usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.6 Sophar quoque de impio fatur: Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur.7 Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. Revelabunt cœli iniquitatem ejus, et terra adversus eum consurget. Hæc est pars hominis impii a Deo. Denique, qui angelorum noverunt ruinam, communiter agnoverunt eamdem per homines instaurandam: sicque senserunt hominum animas immortales. Hinc Sadducæi asserentes animam rationalem esse mortalem, dixerunt nec angelum esse, nec spiritum, ut in Actis habetur.8 Amici autem Job quosdam angelorum ruisse noverunt. Eliphaz enim fassus est : In angelis suis reperit pravitatem. At vero quum viri isti fuerint sancto Job tam familiares atque carissimi diu ante hanc disputationem (nam visa percussione sciderunt vestimenta sua, elevataque voce fleverunt, et septem diebus ac noctibus sederunt cum eo in terra nihil loquentes, quia viderunt vehementem esse dolorem : quo constat, quam intensa inter eos amicitia fuerit), non reor probabile, quod Job tanto tempore reliquisset eos in tanto errore, imo in tanta perfidia, præsertim quum dicat Gregorius beatum Job non habuisse familiares amicos nisi justos. Nec obstat, quod Job in hac disputatione locutus est eis, Absit ut justos vos arbitrer; itemque, Non inveniam in vobis ullum sapientem : hoc nempe (secundum expositores) perhibuit, quia in hac disputatione non habuerunt se sapienter ac juste. Gregorius demum et Albertus senserunt amicos Job posuisse animam hominis immortalem.
Si autem objiciatur, Ergo non posuerunt operum retributionem bonorum fieri in præsenti, nec æstimaverunt pro solo peccato infligi adversa, quod tamen secundum Gregorium, Thomam et alios asserebant : dicendum, quod non sequitur. In lege namque naturæ, imo et in lege scripta communiter sic fiebat, quod servientibus Deo fideliter prospera evenerunt, sicut in Deuteronomio scribitur. Unde Judæis temporalis prosperitas multoties promittebatur, si Domino deservirent : idque tunc congruenter fiebat, quatenus per hoc homines rudes ac imperfecti, in fide providentiæ Dei roborarentur, et ad spiritualium inducerentur amorem. Tales namque (teste Gregorio) si parva non reciperent, magna non crederent. Nec tamen amici Job putaverunt temporalem prosperitatem esse finalem ac plenam justæ conversationis mercedem, sed inchoatam et aliqualem, quemadmodum et Christus in Evangelio prædicatoribus loquitur : In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt; dignus est enim operarius mercede sua.
Itaque longissima illa inter Job et ejus amicos disputatio habita, præsertim consistit in hoc, quod amici senserunt, pœnas hujus vitæ et adversa non inferri, nisi pro prævia culpa; nec magna adversa infligi, nisi pro scelere gravi. Et quia viderunt beatum Job gravissime cæsum, judicaverunt eum gravissimum peccatorem, quamvis homines id latebat. Unde hypocritam eum fuisse finaliter concluserunt. Contra quos Job zelo justitiæ, justum se fuisse demonstrat, nec semper impiis adversa accidere, justisque prospera, nec se judicatum a Deo juxta processum humanæ justitiæ.
Footnotes
Chapter 19 of 20