Articulus 2
DE EXPOSITIONE SECUNDÆ CLAUSULÆ.
Et eos qui bene egerunt, videamus finaliter deficere.1 Huic verbo obviare videtur illud Psalmographi: Non vidi justum derelictum. Itemque: Justi autem hereditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.23 Illud quoque in Job: Recordare, obsecro, quando recti deleti sunt?4 Denique ait et Salvator: Procedent, qui bona egerunt, in vitam æternam.5 Quomodo ergo qui bona egerunt, finaliter deficere asseruntur? potissimum protestante de bene agente Psalmista, Quum ceciderit, non collidetur.6 Nihilo minus, præinducto verbo consonare videtur illud Isaiæ: Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo;7 et viri misericordiæ tolluntur, et non est qui intelligat.8 Amplius, quosdam ad tempus bene ac meritorie agere, nec perseverare, sed miserabiliter finaliterque deficere, quis ignoret? De quibus et Petrus ait: Melius illis erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.9
Itaque clausula ista multipliciter potest intelligi. Primo sic: Eos qui bene egerunt ad tempus, videmus finaliter deficere, id est a cœpto salutis itinere deficiendo, perire et condemnari. Propter quod monet Apostolus: Qui stat, videat ne cadat.10 Hinc (teste Scriptura) Sapiens in omnibus metuit.11 Et: Beatus homo qui semper est pavidus.12 Secundo sic: Videmus eos qui bene egerunt perseveranter, finaliter deficere, id est in hac vita usque ad finem adversitatibus affici, ab impiis opprimi, et in persecutionibus mori, quemadmodum Christus suis prædixit discipulis: Trademini a parentibus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis; et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.13 Tertio sic: Videmus eos qui bene egerunt, finaliter deficere, quia aliquando contingit persecutionem propter justitiam patientes, acerbitati pœnarum succumbere. Quocontra sanctus Job dixit:14 Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.15 Hinc Paulus: Obsecro, inquit, ne deficiatis in tribulationibus istis*. Itaque, juxta hunc varium hujus par-ticulæ sensum, diversæ et congruæ, Deo agente, infra dabuntur solutiones ad eam.16*
Footnotes
Chapter 3 of 20