Articulus 30
De virtute et efficacia nominis hujus, Maria.
SANCTUM et terribile nomen ejus. Deus gloriæ, Rex cœlorum, Unigenitus Patris, omnipotens sermo Genitoris altissimi, unicam illam quam sibi præelegit et assumpsit in matrem, sibi ipsi mirabiliter ac gratiosissime conformavit:1 ita quod sicut nomen ejus est efficacissimum, virtuosissimum, terribile impiis, dulce justis, salvativum, consolatorium, jugiter recolendum, reverenter ac devote pronuntiandum, incessabiliter invocandum; ita et nomen Matris suæ dulcissimæ. Est ergo hoc nomen, Maria, ineffabiliter virtuosum, directivum, exhilarativum, suavissimum, terribilissimum, et omni præconio extollendum: non quod nomen ex se ipso, ut est prolatio quædam, aut ex litteris ac syllabis constans, hæc habeat, quum et multæ personæ vitiosæ ac reprobæ tali nomine nuncupentur, sed ex virtuositate rei illius singularis per ipsum significatæ, videlicet virgineæ Matris Dei: ob cujus beatissimæ Deiferæ Matris honorem, sanctitatem et gloriam, Deus omnipotens hoc nomen, Maria, ut est proprium nomen illius, tam honorabile, efficax virtuosumque fecit et esse constituit.
De quo apte ait Bernardus: Ubi et dum nomen Mariæ exprimitur, vires dæmonum effugantur. Non sic timent hostes visibiles quamlibet castrorum multitudinem copiosam, sicut aeriæ potestates Mariæ vocabulum, patrocinium et exemplum. Fluunt et pereunt sicut cera a facie ignis, ubicumque invenerint hujus nominis crebram recordationem, devotam invocationem, et sollicitam imitationem. Ideo bene convenit ei: Tu confregisti capita draconis, id est, dæmonum vires abstulisti.2 O magna, o pia, o multum amabilis ac suavis Maria, tu nec nominari potes quin accendas, nec cogitari nisi recrees affectus diligentium te; tu nunquam sine insitæ tibi dulcedinis adspersione portam memoriæ piæ ingrederis. O Virgo purissima, o Mater Deifera, o Maria dulcissima, quam dulcis est tua memoria! De te cogitare, magna est cordis refectio; de te loqui, magna est consolatio; te invocare, grande est adjutorium in omni necessitate, tentatione, adversitate; te sequi, est ad æternam beatitudinem recte ac saluberrime proficisci.
Denique, hoc nomen, Maria, in Salutatione angelica ex devotione addidit sancta Ecclesia: nullum enim nomen post Jesum est in cœlo vel in terra, quod ita devotionem accendat compunctionemque excitet, consolationem ingerat, defensionem contra hostes exhibeat, sicut hoc nomen, Maria. Ideo bene in Canticis dicitur ei:3 Oleum effusum nomen tuum. Oleum quippe supernatat liquoribus: ita hoc nomen, Maria, supereminet post Christum cunctis nominibus. Hinc Maria interpretatur mare, quoniam sicut nullus valet guttas maris dinumerare, sic misericordiam, gratiam, excellentiam gloriamque Mariæ nullus potest exprimere.
Hinc quoque ait Gilbertus: Quemadmodum nebula matutina dissolvitur a calore meridiani fervoris, et sicut cera liquescit ac deficit a facie ignis; sic vitia quæque atque dæmonia universa eorumque tentamenta, fugantur ac pereunt potentia ac virtute nominis Mariæ sacratissimæ virginis.
Hinc super illud, Nomen virginis Maria, Albertus:45 Hoc (inquit) nomen beatissimæ Virgini congruentissime adaptatur, et propter rei perfectionem quæ in hoc nomine denotatur, et ad exprimendum proprietatem conceptionis quæ hic annuntiatur, et ad designandum statum mediationis beatissimæ Virginis, qua mediante genus humanum per mare hujus sæculi ad portum cœli exemplo, suffragio et merito revocatur. — Unde Bernardus: Loquamur pauca de hoc nomine, quod interpretatur maris stella, et Virgini Matri valde congruenter aptatur: quoniam sicut sidus absque sui læsione radium emittit, sic Virgo sine sui corruptione peperit Filium; nec radius sideri suam minuit claritatem, nec Virgini Filius suam integritatem. Ipsa est nobilissima stella ex Jacob orta, cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor in supernis præfulget, et inferos penetrat, terram quoque perlustrans, et calefaciens mentes magis quam corpora, fovet virtutes et excoquit vitia. O quisquis in hoc sæculo fluctuas, ne avertas oculos a fulgore sideris hujus, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, invoca Mariam. Si avaritia, si iracundia aut illecebra carnem concusserit, naviculam mentis impulerit, intuere Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiæ fœditate confusus, judicii terrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiæ et desperationis abysso, cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non a corde; atque ut impetres orationis ejus auxilium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens, non devias; ipsam cogitans, non erras. Ipsa tenente, non corruis; ipsa protegente, non metuis; ipsa duce, pervenis. Hæc Bernardus.
Præterea, in Revelationibus S. Brigittæ hinc narratur quod dixit gloriosissima Virgo ad Brigittam: Audi quantum Filius meus nomen meum honoravit. Nomen meum est Maria. Hoc nomen dum angeli audiunt, gaudent et Deo regratiantur, qui per me et mecum talem gratiam fecit, et quoniam vident humanitatem Filii mei in deitate glorificatam. Qui in purgatorio sunt, gaudent nomine meo audito, quemadmodum æger jacens in lecto, quum audit verbum solatii. Angeli etiam boni audito hoc nomine, justis magis propinquant quibus sunt ad custodiam deputati, et de eorum lætantur profectu. Omnes quoque dæmones verentur hoc nomen, Maria, et eo audito fugiunt. Sicut enim avis quæ in prædam fixit ungues suos et rostrum, si audierit sonum, relinquit prædam, et dum nihil operis sequi videt, revertitur ad eamdem; sic dæmones audito nomine meo, statim relinquunt animam tanquam perterriti, sed rursus revertuntur et advolant ad eam velut velocissima sagitta, nisi emendatio subsequatur. Nullus demum in vita hac est tam frigidus ab amore divino, quin si invocaverit nomen meum cum integro proposito pœnitendi, statim diabolus ab ipso recedat. Nec aliquis est ita damnatus in inferno, nec tam graviter punitus in purgatorio, quin propter me minor sit pœna ipsius.
Postremo, in apparitione cujusdam boni defuncti, in purgatorio diu atque dirissime cruciati, describitur quod ipse defunctus viro fideli cui diu ac frequenter apparuit, dixit se ob aliquas culpas in purgatorio dire punitum, de quibus sibi in confessionibus suis non fecerat conscientiæ remorsum : quarum exstitit una, quod audito hoc nomine, Jesus, aut nomine isto, Maria, non inclinavit reverenter cum capite. Quo constat quod unaquæque persona fidelis debeat taliter inclinare quum audit hæc nomina, Jesus, Maria.
Scio item per experientiam certam, quod ad repellendum terrores qui, machinante diabolo, interdum contingunt in somno, imo et excitant dormientem, potissime valeat ut expergefactus mox dicat ex corde, Ave, Maria, gratia plena, etc., usque ad finem, et sæpius repetat : quoniam sic fugatur diabolus, acceditque angelus, et Domina suffragatur. Et hoc ipsum in omni tentatione ita agendum est, et ita se habet. Hinc Honorius anachoreta : Hoc (inquit) nomen, Maria, plenum est omni dulcedine ac suavitate divina, dignum æterna memoria, omnium ore simul et corde celebrandum, invocandum et gloriosum. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Lacuna: p. 148 of tome XXXVI cannot be read in the scan, so its text is missing here.
DE
DIGNITATE ET LAUDIBUS B. V. MARIÆ
Footnotes
Chapter 99 of 118