Skip to the text

Articulus 1

Quod divino intellectui conformetur intellectus humanus, non utique dumtaxat in contemplatione increatæ essentiæ, sed in agnitione insuper rerum creatarum.

GENS absque consilio est et sine prudentia.1 Utinam saperent et intelligerent. Divino vultui cuncta patere, nilque in universo a divinæ præsentia lucis abscondi posse, ratio probat atque auctoritas. Ideoque quod in Job legitur, Circa cardines cœli perambulat, nec nostra considerat, ironice de Deo dictum est;2 quippe de quo in eodem scriptum agnovimus: Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti.3 Enimvero, quoniam ex ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia, quippe qui universorum naturas produxit, ordinem indidit, virtutem impressit, cunctaque in esse conservat;4 elucescit singula in ejus sapientiæ supermundissima luce cognitive infallibiliterque splendere, nec posse quidpiam ejus ullatenus conspectum effugere. Ipsa siquidem divina essentia universorum species est, ratio, exemplar atque idea: in qua velut in certissimo ac supersplendidissimo fonte æternoque speculo, omnia incommutabiliter et item plenissime constant. Nempe, Joanne testante, quod factum est, in ipso vita erat. Omnia namque illi vivunt;5 et dum mundi hujus nondum esset instituta molitio, cuncta creata in ipso vitaliter idealiterque consistebant.6 Denique, eo jubente atque dicente, universum imperiali verbo ab omnipotente ac infinita virtute sapientialiter constitutum est. Divinæ ergo scientiæ nostra assimilatur notitia, si ipsa quoque creata complectatur, ordinemque eorum, vires ac proprietates intelligat, species et distinctionem conspicere possit.

Ideoque, quemadmodum S. Thomas in Summa contra gentiles disseruit, hæretica prorsus impietas est, quod quidam arbitrati sunt nil differre ad salutem quidquid opinemur de rebus creatis, dummodo de Creatore recte sentiamus.7 Verumtamen de his quæ in creaturis sunt, et ad fidem non pertinent, nec ad determinationem Ecclesiæ, diversa opinari nil prohibet: ut de inchoationibus formarum, de quidditatibus rerum, de simplicitate animæ et angelorum, de numero orbium, de distinctione esse ab essentia. De his atque similibus dicere potest unusquisque quod ei rationabilius videtur, fidei tamen semper veritate illæsa: quoniam possit quis de his tam indocte sentire, quod fidei utique derogaret. Denique et de Deo in quibusdam sine grandi salutis dispendio ac hæretica labe diversimode opinari contingit, quemadmodum est: an Deus sit in prædicamento, et an sit in divinis formalis distinctio. De his tamen utique moderatius loqui par est: est nempe periculum majus.

Utilis itaque est de rebus creatis scientia, quoniam per eam divinæ conformamur notitiæ; et denuo, quia per eam ad divinorum speculationem erigimur, atque divinæ sapientiæ capaciores efficimur. Porro per eam in Divinitatis admirationem atque amorem, reverentiam quoque itemque timorem, inducimur. Contemplantes equidem in hoc præclaro Dei effectu, mundo scilicet, ordinem, stabilitatem et regimen rerum, miramur opificem; entium quoque decorem bonitatemque cernentes, causam eorum pulchriorem melioremque intuemur; ex magnitudine insuper rerum, in divinæ majestatis reverentiam mox trahimur, et tam sublimem superexaltatumque Principem summe metuendum videmus.8

Footnotes

  1. Deut. xxxii, 28, 29. ↩

  2. Job xxii, 14. ↩

  3. Job xiii, 27. ↩

  4. Rom. x, 36. ↩

  5. Joann. i, 3, 4. ↩

  6. Luc. xx, 38. ↩

  7. lib. ii, c. 3. ↩

  8. Sap. xiii, 5. ↩

Chapter 35 of 53