Articulus 13
De perfecta caritate proximi.1
IN hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Discipulus quem diligebat Jesus, multiformiter prorsus in nobis dilectionem instruit, recommendat atque hortatur fraternam. Nunc nempe pro proximo animam contestans ponendam, ait quod modo inserui. Nunc autem animæ facultates impertiendas fratribus instruens : Qui habuerit (inquit) substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in ipso? Unde continuo monens : Filioli (inquit) mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Et denuo : Nos (ait) scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres : qui fratrem non diligit, manet in morte; omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et post pauca : Si diligamus (inquit) invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
Porro quæ sit vera perfectaque proximi caritas, ex præinductis paulo ante Apostoli verbis elucescit :23 ea videlicet quæ patiens est atque benigna, non elata, non irascens, non suspiciosa, nec appetens propria.4 Et enim vera consummataque caritas tales nos fratribus in cunctis bonis ac malis, prosperis atque adversis exhibet, quales ipsi nobis sumus aliosque nobis in omnibus esse optamus. Denique quis utique tam insensatus est atque sic amens, qui de proprio malo non doleat, si sentiat, ac de proprio bono non gaudeat, si agnoscat? Sed et delinquenti sibi quis non utique misericordiam emendæque tempus impendi concupiat, iram vero ultionemque formidet, et sibi eas non infligi desideret? Siquidem penitus (ni fallor) precamur Altissimum, ut dum offendimus, nostram mox fragilitatem imperfectumque conspiciat, atque ad id quod ei complacet, efficaciam præstet; neque nos transgredientes, ut inimicos sibi atque rebelles existimet, sed ut pauperibus debilibusque ignoscat. Ideoque omnino hoc quoque modo proximis nos exhibebimus, si plenam eorum caritatem sortiti fuerimus.
Enimvero, quemadmodum ex ore sancti anachoretæ Chæremonis abbatis Cassianus conscripsit, qui talis factus est, nullis deinceps peccantium vitiis irascetur, quin potius eorum infirmitatibus peccatisque condolens, veniam ipsis adipisci a Deo conabitur; seque demum tamdiu similium stimulis passionum impugnatum reminiscens donec miseratione sanaretur divina, non propria erueretur industria, non jam iracundiam, sed misericordiam prævaricantibus impendendam intelligit.
Si autem quis objiciens dixerit: Quomodo ait Cassianus non irascendum indignandumque vitiis, quum dicat Psalographus, Perfecto odio oderam illos, non naturam, sed culpam?5 Et Gregorius: Compassio, inquit, debetur proximo, et rectitudo vitiis, ut in uno eodemque homine diligamus bonum quod factus est, et persequamur mala quæ fecit. — Respondendum autem: irascendum quidem vitiis, ut puniantur in præsenti; indulgendum autem atque orandum ne in futuro æternaliter torqueantur. Sic enim propriis quoque culpis nos irasci oportet, quoniam malum impunitum nequit relinqui. Ideoque, dum tempus causaque requirunt, proximorum peccata nedum increpare, sed et ulcisci demum oportet:6 quia ad correctionem fraternam universi tenemur. Nihilo minus sic extrinsecus est servandus justitiæ rigor, ne intrinsecus desit pius compassionis dolor. Misericordia namque ex caritate procedit.7 Et scimus quia benefacit animæ suæ vir misericors. Siquidem beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ideoque Christus ad Pharisæos:8 Euntes (ait) discite quid est:9 Misericordiam volo, et non sacrificium.
Præterea, ut Cassianus fatetur, lucidum animæ nondum purgatæ indicium hoc est, in alienis peccatis non condolentis affectum servare, sed austeram justitiæ atque judicii censuram tenere: quippe quæ necdum didicit in quo secundum divinum Apostolum legis Christi plenitudo consistit, dicente Apostolo sancto:10 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Unde his vitiis monachum subjacere certissimum est, quæ in alio inhumana et item inclementi severitate condemnat. Justus namque (ut Sapiens ait) miseretur animabus peccatorum;11 viscera autem impiorum crudelia sunt.
At vero pacis tempore, evidentius nequit perfectæ caritatis fraternæ fore indicium, quam inimicos diligere; necessitatis vero persecutionisque hora, animam ponere, Christo testante:12 Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Si autem quis instet, eo quod secundum Apostolum, quum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est;13 dicendum, eum utique nos dilexisse potissime secundum rationem prædestinationis æternæ: alioqui non utique tanta nobis bona impendisset.
Footnotes
Chapter 47 of 53