Skip to the text

Proœmium

PARS mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. Thren. III, 24, 25.

Omnis mortalium cura, atque universorum tam dispar vita, ad unum proficiscitur finem, qui ultimata perfectio ac beatitudo rite censetur. Porro in præsentis editionis exordio palam traditum memini quemadmodum hic noster finis, omniumque exercitiorum nostrorum finalis et summa perfectio, et item vera felicitas, ipsa sit deiformis vita, aliud utique nil prorsus exsistens quam libera itemque sincera divinorum contemplatio atque dilectio:1 siquidem his præsertim actionibus a brutis secernimur, et divinis immortalibusque communicamus.

Denique divinæ mentis increata felicitas ab humanæ beatitudine mentis multiformiter differt: primo, quoniam illa infinita perfectaque est, hæc autem limitata; rursus, quoniam independens est illa, hæc vero dependens; denuo, quia illa simplex est, hæc composita. Insuper, simplici equidem Deo idem prorsus sunt essentia, potentia, virtus et actio: ideoque divina felicitas simplicissima actio est, quæ nullo adjuncto perficitur, neque ab essentia Dei distinguitur. In rationali vero anima non idem sunt essentia, potentia, habitus, delectatio et actus. Insuper potentiæ quoque et ipsarum demum operationes a se invicem distinctæ sunt: non enim utique idem sunt intellectus et voluntas, amor et cognitio. Quamvis itaque, secundum præinducta, humana felicitas in operatione intellectus essentialiter sita sit, sitque divinorum cognitio;2 quia tamen sine caritate est imperfecta scientia, et item sine dilectione informis agnitio, propterea humana felicitas quodam adjuncto perficitur, formatur, completur atque ornatur. Hoc autem amor est, et nedum hoc, sed et delectatio quoque: quippe sine qua nec intellectus nec voluntatis quæcumque actio perfecta est, contentans sive quietans. Hoc ergo modo compositam fassus sum beatitudinem nostram.

Igitur, quoniam de vita et fine solitarii est ista editio, estque in operis hujus libro primo de his quæ media sunt ad finem solitariæ vitæ pro viribus disputatum; jam nunc de eo quod omnium vitæ nostræ exercitiorum atque laborum finis est, ipsa videlicet contemplatione et dilectione, paulisper effari ordo exigit, et propter operis complementum par est.

Footnotes

  1. t. v, vii. ↩

  2. lib. I, art. x. ↩

Chapter 34 of 53