Skip to the text

Articulus 17

De amabilitate divinæ naturæ.

DILIGAM te, Domine, fortitudo mea;1 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Unumquodque quo fuerit in bonitate præstantius atque in pulchritudine formosius, eo amabilius desiderabiliusque exsistit. Tu autem, o Rex gentium, o Princeps altissime, o summe adorandeque Deus, pura es atque immensa bonitas, cui idem est esse et bonum esse, quoniam naturaliter bonus es, et quidquid ad bonitatis plenitudinem, decorem dignitatemque pertinet, tibi prorsus cum incomprehensibili, incircumscriptibili ac superexcellenti eminentia majestateque competit. Es enim, o benedicte Creator, o incomparabilis Rex et universorum Dominator omnipotens, omnium bonitatum fontana causalisque bonitas, sine cujus participatione nil vel minimum quid de bonitate sortitur: et quo tibi amplius appropinquat, eo res quælibet melior est; quo autem magis a te abierit, eo vilior defectuosiorque efficitur.

Præterea, tu, o sublimis et in infinitum cunctis præstantior Domine Deus, pulcher es et separata ac incircumscripta supersubstantialisque pulchritudo. Es enim, o sancte Domine, lumen luminum, superessentiale lumen et interminabilis candor; neque est finis, mensura vel modus clarissimi illius splendoris quo in te ipso æternaliter radians fulges. A tuæ nempe emicatione lucis vultus naturæ ornatur, universa splendescunt, sol et luna, ignis omneque fulgidum, cœli et sidera claritatem suscipiunt, venustantur ac lucent. Sed et omnium tam supermundanorum quam humanorum mentes ac oculi animorum in lumine tuo vident, discernunt, intelligunt.

Enimvero quidquid in ordinibus universi entis sparsim ac finitæ consistit pulchritudinis, amœnitatis, bonitatis, perfectionis, dulcedinis, tibi, o Deus, simplicissime atque cum immensa excellentia inest. Omne pulchrum, omne amœnum et bonum tua, Domine, pulchritudo incomparabiliter vincit, tuaque dulcedo atque perfectio immense excedit; et quidquid appeti valet, in te superplene quiescit.

Tu enim, o omnium causa, vita es, quæ naturaliter vivis, vita simplex ac pura, quæ totaliter vivis; nec aliquid in te est nisi sincerissima et actualissima vita; nec aliud in te est vivens, aliud vita, aliud vivere, sed ipsa tua essentia vita est, in qua omnis vitæ perfectio, nobilitas ac beatitudo consistunt. Denique ab ea omnis universorum vita effluxit: vita naturæ, vita gratiæ vitaque gloriæ. Ab ejus nempe immediata incessabilique participatione, supercœlestes illæ mentes immortalem ac indissolubilem vitæ vigorem vitamque incorpoream atque felicem suscipiunt.

Porro in tua, Domine, substantia naturaliter et absque simplicitatis injuria superplene comprehenditur omne quod amabile est et appeti valet: æterna et certissima ac cuncta disponens sapientia; virtus fontana, omnipotens atque illimitata, cujus communicatione subsistit omnis virtus creata, neque in ictu oculi perduraret, nisi eam, o Domine, virtus tua manuteneret. Præterea in te, o Altissime, jucunditas immensa felicitasque perfecta. Nullius eges, a nullo dependes, neque aliunde quid suscipis, sed de propriis gaudes, et omnibus sufficis.

Footnotes

  1. Ps. xvii, 2, 3. ↩

Chapter 51 of 53