Articulus 9
De altissimo humanæ perfectionis vertice.
NOS vero revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem
De Eccl. hier. c. vi.
II Cor. III, 18.1
De Cœlest. hier. c. III; de Eccl. hier. v, vi. tanquam a Domini Spiritu. Mentis igitur creatæ felicitas, unio ejus est cum increata veritate. Porro unio hæc per intellectum primo efficitur, atque in affectu completur. Est igitur unio quædam vitæ præsentis cum Deo vero, qua in via præclarior esse non valet. Ipsa est, ut Dionysius docet, mystica theologia, seu caliginosa ac occultissima Dei visio: dum videlicet mens contemplativa calidissima dilectione exæstuans, cunctaque creata relinquens, atque ab omni operatione apprehensivarum virium circa creata consistente quiescens, sensum intellectumque suspendit, atque in divinitatis abyssum erigitur, et libero, nudo ac puro contuitu, in delicias gloriæ Dei absorbetur et rapitur, illique sic intenta exsistit, ut ceterorum omnium obliviscatur.
Unde primo capitulo Mysticæ theologiæ Timotheo loquens Dionysius: Tu autem, inquit, o amice Timothee, circa mysticas visiones forti attritione et sensus derelinque et intellectuales operationes, et omnia sensibilia et intelligibilia, et omnia non entia et entia; et ad unionem (ut possibile est) incognite restituere ejus qui est super omnem substantiam et cognitionem. Ea enim tui ipsius et omnium irretentibili et absoluta ecstasi, pure ad supersubstantialem divinarum tenebrarum radium, omnia auferens et ex omnibus absolutus, reduceris.
Nempe in hac Dei mystica visione unitur mens Deo tanquam prorsus ignoto: contemplatur enim eum invisibilem ac incomprehensibilem esse, cunctisque in infinitum superexaltatum consistere. Ideoque omne nomen quo ipse nominatur, a repræsentatione perfectæ plenitudinis ejus in immensum occumbit ac distat. Et ob id hoc modo Deum videre, est in caliginem ingredi, et item in actuali omnium ignorantia fieri. Unde in epistola ad Caium Dionysius:2 Divinæ (ait) tenebræ cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni cognitioni. Appellat autem Dionysius divinas tenebras atque caliginem, inaccessibilem lucis plenitudinem. Hæc porro mentis ad Deum restitutio, per irretentibilem (id est non impeditam inordinato aliquo retrahente affectu) et absolutam ab omnibus ecstasim seu excessum perficitur. Copulaturque demum mens in ea divino splendori, puro ac nudo intuitu, ne per immunditiam passionis aut culpæ oculus mentis offuscetur; et cuncta transcendens, non jam per speculum ac imagines rerum creatarum, sed in simplici quodam menti impresso divino radio atque fulgore Deum speculatur. Unde ad Titum Dionysius: Verte te, inquit, ad radium. Ob id secundo capitulo Mysticæ theologiæ dixit Areopagita magnus Dionysius: Secundum hanc nos fieri superlucidam oramus caliginem, et per invisibilitatem et ignorantiam videre et cognoscere quod est super omnem visionem et cognitionem. Siquidem in visione hac tenebrosissima ac superlucida, hoc est vere videre, eum qui videtur, videre omnino invisibilem esse; et quo mens munda hoc plenius viderit idque profundius contuita fuerit, superbenedictum videlicet illud æternaleque lumen omnino atque omnimode invisibile et imperscrutabile esse, eo clarius illud cernit, tenebrosiusque caligat. Et hoc Dionysius ait: Hoc, inquiens, est videre et cognoscere, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationes laudare.
Ipsa enim æterna ac adoranda Divinitas omne creatum immensa utique dignitate excellit; et quo ei mens amplius appropinquat, eo ipsius inaccessibilitas incomprehensibilitasque lucidius animo clarent. Porro, dum caliginem ingressa mens fuerit, jam omnis caligabit agnitio, et secundum analogiam ascensus omne quoque abbreviabitur nomen, tandemque in caligine vox omnis omneque nomen relinquetur atque deficiet. Et uti divinus ait Dionysius, non jam breviloquium, sed sermonis privationem omnimode et inintelligibilitatem inveniemus.3 Hinc quippe quinto capitulo Mysticæ theologiæ sacer theologus
Dionysius: Rursus, inquit, dicamus ascendentes, quod neque anima est Deus, neque intellectus; nec ratio, neque intelligentia; nec dicitur, neque intelligitur; nec stat, neque movetur; nec potentiam habet, neque potentia est, neque lumen; nec vivit, nec vita est; neque substantia est, nec scientia, nec veritas, neque sapientia; nec unum, nec unitas; nec bonitas, neque deitas; nec spiritus est, nec filiatio, neque paternitas, nec aliud quid nobis aut alicui entium cognitum; neque quid non entium neque quid entium est; neque entia eum cognoscunt ut ipse est, neque ipse cognoscit entia secundum quod entia sunt. Neque ratio ipsius est, neque nomen, neque agnitio; nec tenebræ est, neque lumen; nec error, nec veritas; neque est ipsius universaliter positio, neque ablatio. Omnia quippe incomparabiliter ac inexcogitabiliter excedit, et nec numero nec specie nec genere quidquam cum eo communicat.
Footnotes
Chapter 43 of 53