Skip to the text

Articulus 7

Quod a contemplativa devotaque mente, felicissimæ virginis Mariæ contemplatio infatigabiliter amplectenda sit.

VULNERASTI cor meum, soror mea, sponsa;1 vulnerasti cor meum. Ab exordio edocemur quemadmodum omnium nostrum infectio a femina, instigante diabolo, initiata sit, a viro autem impleta.2 Unde serpenti indignans Creator :3 Super pectus (inquit) tuum gradieris. Et post pauca ad dæmonem sub appellatione serpentis : Inimicitias (ait) ponam inter te et mulierem;4 ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Nempe ex tunc, magis autem ab æterno, sapientissima itemque æquissima summæ mentis censura, universam nostræ salutis beatitudinem per feminam reparare atque ab ea ordiri decrevit, consummante operanteque eam viro quem statuit, elegit, assumpsit. Hanc ergo salvatricem feminam nos amare ac venerari par est.

Denique, amplius volens rex Messias, Christus Dominus, propriam exaltare honorareque Matrem, constituit eam inter se judicem nosque judicandos mediatricem, statuit eam apud se nostram advocatam, commisit ei militantem Ecclesiam, subjecit ipsi omnium electorum catervam, eatenus ut nisi per eam nil nobis donetur, ita ut si nos exaudiri, si indulgentiam gratiamque sortiri contigerit, totum per Mariam nos adipisci sciamus, in cujus manu salus nostra reposita est. Ideoque de ea rite suscipitur quod in Apocalypsi scriptum est :5 Signum magnum apparuit in cœlo : mulier amicta sole, et luna (id est militans Ecclesia) sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Elucescit ergo nos hanc Dei amantissimam et superexaltatam Virginem, sacrosanctam Mariam, post Deum debere venerari sublimius, amare ardentius, contemplari sincerius, semperque reminisci atque complecti tenacius. Neque enim est post Deum aliquid tam magnum, tam bonum, tam sanctum, tam necessarium ut ipsa. Vehementer itaque clementissimo Deo regratiari tenemur, qui talem nobis providit mediatricem, et Matrem tam misericordissimam atque mitissimam, dulcissimam, affectuosissimam, diligentissimam, fidelissimam, sapientissimam, potentissimam, et item in omnibus tam inæstimabiliter efficacem.

Porro, si sincero Mariam corde contemplari moliris, ita procede. Quidquid perfectionis in universis mulieribus esse agnoveris, ei superexcellenter adscribe; quidquid vero vilitatis ignobilitatisque, longissime ab ea reclude. Proinde, si in feminarum ordinibus mentem protendas, videbis in quibusdam virginitatis splendorem, sed sterilem; in aliis maternam fecunditatem, sed libidini atque corruptioni obnoxiam; in aliis rursus etiam in conjugio observatam castimoniam, atque in nonnullis honestatem vidualem. Hæc omnia, quantum ad perfectionem pertinet, in Maria eminentissime erant. Ipsa equidem virgo, nec sterilis; mater, sed integra; virum quoque habens, intemerata permansit; et vidua facta, non utique in deliciis vixit. Hæc omnia ad carnis decorem præcipue spectant. Animæ vero virtutes sanctissimæ Virginis, quis vel intueri aut eloqui queat, quippe quæ in omni virtute tam incomparabilis exstitit? In quibus tamen humilitatis sinceritas dilectionisque ardor, patientiæ mititas ac obedientiæ plenitudo præfulgent.

Insuper, quam eminenter universas perfectiones has divinæ sanctæque Virgini attribuere debeas, mox conspicis, si unum quod ei singulariter impertitum est, profunde consideres. Quid vero sit hoc si pe quæ eum genuit qui cuncta creavit. scisciteris, id utique, quod ipsa veri æternique Dei Mater vera facta est. Ex hoc subito lucet, in omni nobilitate atque virtute, sapientia itemque perfectione eo præclariorem esse Mariam, quo præ ancillis ac famulis matrem præferri condecuit. Quis autem intendere quisve concipere possit, quid perfectionis et gratiæ a tali Filio, tali præstari Genitrici condecens fuit? Nempe, si boni piique filii est, propriam in omnibus pro viribus parentem omni prævenire reverentia atque honore, ei etiam donare quocumque eguerit, eamque (ut fas est) ditare itemque ornare spiritualibus potissime bonis : is igitur Filius qui verus est Deus, qui legem statuit, qui omnipotens est, munificentissimus, piissimus, immensaque bonitas, quid utique dulcissimæ suæ contulisse Parenti censendus est? Fateor, si linguis angelorum loquar et hominum, hoc tamen effari non possem.

Per incomparabilem ergo excellentiam omnis inerat Mariæ gratia, inestque jam gloria. Enimvero quanta eam decebat carnis munditia, cujus erat portio superpulchræ Deitati hypostatice unienda? quanta cordis serenitas, cujus speciem atque decorem etiam ipse Deus concupivit? quanta demum humilitas, ad quam se tam ineffabili dignatione, æterna illa, incircumscriptibilis ac perfecta majestas inclinans descendit, cui Deus subdi disposuit, quam omni suæ creaturæ præferre decrevit? Si non fuisset omnium creaturarum humillima, nunquam utique facta esset universarum altissima. Denique hoc ipsum quod est veri Dei esse Parentem, cum æterno Patre communem habere Filium, eum a quo Paracletus profluit genuisse : nonne immensam dignitatem confert Mariæ? Siquidem quo fecundior, eo quoque melior est; et quo Deo vicinior, eo prorsus præstantior. Palam est autem, nec cœli nec terræ, nec angeli nec hominis, neque universorum quæ condidit Deus, posse fecunditatem comparari fecunditati Mariæ, quip-

Insuper, omnis feminea imperfectio a Maria est tollenda, et econtrario omnis perfectio eidem adscribenda. Et quidem ignotæ non sunt fragilis hujus sexus imperfectiones innumeræ : inter quas sunt inconstantia, levitas, petulantia, evagatio, et aliæ quas enumerare non expedit. His igitur a benedicta deiformique Virgine longe ablatis, contemplare ut vales mulierem constantem ac pudoratam, honestissimam atque mitissimam; carne pulchram, immotam ac integram; caritate ardentem; sapientem atque prudentem, suavem, teneram ac studiosam. Quid, precor, amabilius ea? Quid demum adhuc miraris quia exsultavit ut gigas Unigenitus Dei ad currendam viam6, nec substitit splendor paternæ gloriæ, Sapientia Patris, cujus deliciæ esse cum filiis hominum, donec usque in medium amantissimæ suæ veniret, illicque in virginei uteri suavissima cella novem mensibus requiesceret?7 Felix nimis Puella cui se Deus tam familiarem exhibuit, cujus filius Creator esse elegit, cujus sibi uterum in thronum thalamumque sacravit, cujus ubera suxit, in cujus gremio sedit, quam toties complexatus osculatusque est, in cujus ulnis tam ubertim quievit, cujus mensæ tam frequenter assedit ac ministravit, cum qua triginta annis tam dulciter, humiliter filialiterque, ignotus aliis, conversatus est. O delectabilissima felicissimaque Maria, me (quæso) in universis maternaliter atque piissime præveni, posside, conserva.

Footnotes

  1. Cant. iv, 9. ↩

  2. Gen. iii. 1 et seq. ↩

  3. Gen. , 14. ↩

  4. Gen. , 15. ↩

  5. Apoc.xii,1. ↩

  6. Ps. XVIII, 6 ↩

  7. Prov. VIII 31. ↩

Chapter 41 of 53