Skip to the text

Articulus 10

De ampliori præinductorum elucidatione, et de subtilissimis quibusdam dictis admirabilis viri domini Joannis Ruysbroeck.

VINCENTI dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit.1 Innotescit (ni fallor) quoniam quo supersimplici Deo vehementius mens creata propinquat, eo utique amplius simplificatur, et in deiformem subsistentiam sublimius transformatur. Ideoque secundum multiformem accessum ad Deum varii quoque distinguuntur perfectionum gradus.

Enimvero fidelium hi quidem Deo adhærent ut servi fideles, hi autem ut secreti amici, hi vero ut occulti filii. Quorum ista (ut Joannes Ruysbroeck scribit) distinctio est: quoniam fideles servi mortalia quidem peccata diligenter declinant ac divina præcepta fideliter servant, nondum tamen contemplativi atque interni facti sunt, sed activi, et in activæ vitæ piis sanctisque operibus Deo placere festinant, atque hujuscemodi exercitia magni pendunt et eligunt. Denique secreti amici interna atque affectuosissima Deo adhæsione intenti sunt, et ad spiritualem se gustum transfundentes, consilia quoque implere conantur, et contemplativæ actibus vitæ se tradunt. Verumtamen nondum nudi omninoque simplices effecti sunt, quippe qui necdum proprietatem omnem reliquerunt, neque sibi ipsis mortui sunt, nec a se ipsis prorsus deficiunt: adhuc enim Dei dona, utputa consolationem internam, mentalem dulcedinem, et item adhæsionem devotam, velut finalia summaque bona, magni pendunt, amant atque desiderant.

Porro occulti filii his utique moriuntur, solique superpulchræ æternæque Divinitati vacantes, nil præter eam magni pendunt, amant, advertunt aut cupiunt. Ideoque in superlucentes divinæ lucis tenebras eatenus absorbentur, ut sibi penitus mori, ac in amore comburi, itemque in nihilum redigi, et in Deum insuper transformari atque ipsi indissolubiliter videantur uniri. Enimvero in transformatione hac ipsa mentis in Deum, mens ipsa a se defluit ac deficit, et se omnique sui ac ceterorum demum proprietate relictis, in ipsam Deitatis superineffabilem, simplicissimam interminabilemque abyssum, et inscrutabilem quoque inaccessibilemque caliginem, mergitur et demergitur, liquescit et deliquescit, profundatur et deprofundatur, et (ut omnia simul dicam) annihilatur, et a se ipsa deperditur. Porro in Deo vivit, itemque cum illo, ab omni proprietate, commixtione ac affectione, nuda, pura et libera exsistens, unum efficitur, unus spiritus, una anima, unum esse, una felicitas: alteritatem namque non percipit, quoniam in deiformem simplicitatem meavit. Siquidem in hoc mentis in Deum excessu ecstatico, in supersplendentem quamdam mens sancta caliginem labitur: nempe superveniens ei divinæ lucis interminabilis ac invisibilis splendor, aciem ejus repercutit, excæcat atque obtenebrat. Sed in obnubilatione hac mens inexstinguibili divinæ dulcedinis divinique amoris siti ignitur; dilectionis quoque impatiens, inquieta est, et donec perfecte obtineat, vehementius incalescit: plus equidem ostenditur quam capere possit. Sed et intrahens Dei influxus ac superducens contactus, animam a se alienat et in alteritatem quamdam transponit: non quod in omnibus his natura aut exsistentia creaturæ mutetur aut desinat, sed quia modus exaltatur deificaturque qualitas.

Præterea, ad hanc mentis perfectionem dignissimam sex fore necessaria testatur homo iste, non ab homine, sed a Deo eruditus. Quæ sunt: pax vera, internum silentium, adhæsio amorosa; et alia insuper tria, his vehementer eminentiora, et sunt quies in dilecto, obdormitio (ubi videlicet spiritus a se defluit, nesciens ubi vel quomodo), et intuitio quædam caliginis, quam Dionysius irrationalem itemque amentem appellat, in qua spiritus se mortuum sentit et perditum, atque cum Deo unum, et ibi Deus pax ejus est, quies simul et fruitio.2

Footnotes

  1. Apoc. II, 17. ↩

  2. De Divin. nom. c. vii. ↩

Chapter 44 of 53