Skip to the text

Articulus 3

De processu contemplationis Dei benedicti ex creaturis.

VANI autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex.1 A magnitudine enim speciei et creaturæ, cognoscibiliter poterit Creator horum videri. Semper in effectu virtus causæ refulget. Sed et quidquid insuper perfectionis atque decoris habet causatum, a causa utique sortitur, et in causa hæc ipsa plenius excellentiusque inveniri oportet. Itaque, quoniam Deum nemo vidit unquam, quippe qui (ut Dionysius ait in epistola ad Dorotheum) invisibilis est propter supereminentem suæ lucis claritatem;23 si Deum utcumque videre desideras, imaginem ejus intende: mundum hunc loquor. Omnis equidem effectus aliud prorsus non est nisi participata quædam similitudo suæ causæ: causa enim producit sibi simile. Contemplare hunc mundum et omnia quæ in eo consistunt, et scito quoniam quidquid bonitatis et appetibilitatis, quidquid dulcedinis et jucunditatis, quidquid pulchritudinis et felicitatis, quidquid excellentiæ et potestatis, quidquid demum universæ dignitatis ac perfectionis in omni ente creato totoque mundo prospexeris, Deo utique inest, verumtamen præstantiori atque in infinitum pleniori sublimiorique modo. Nempe ipse bonus, cuncta bonificans, sine cujus participatione nil penitus bonum est.

Denique, si id clarius scire optas, speculare universi creationem, conservationem et provisionem. Non præcesserunt merita, et cuncta gratuita bonitate produxit; nec quæ producta sunt conservare omittit. Omnibus quoque providet, tribuens omnibus affluenter et nulli improperans:4 et tamen nil ei ex his accrescere valet. Præterea, ne hominum quidem, ob quos cuncta sensibilia condita exstant, sic ingratitudine atque sceleribus offenditur, ut bonitatem donaque sua contineat: quin imo solem suum oriri facit super bonos et malos, pluens super justos et injustos.5 Porro peccatores et hæreticos, Sarracenos, Judæos, Tartaros atque idololatras, nonne sustinet? nonne alit, vestit et ditat? Et certe nisi immensa bonitas esset ac naturaliter clemens, mirum vehementer esset quod non totum mundum in nihilum redigeret, eosque terra absorptos in tartarea subito loca deprimeret, tot omni hora sub suo cernens prospectu mala, scelera, turpia iniquaque fieri.

Præterea, si sapientiam Altissimi intueri festinas, respice quam uniformiter, stabiliter et indeficienter cuncta gubernat, quam pulchre rerum species distinxit, quam apte singula propriis locat locis, nectit ordinibus, quamque suaviter ac connaturaliter universa disponit.

At vero potentiam virtutis Excelsi si speculari moliris, erige te et adspice alta cœlorum, molem orbium, numerum astrorum, immensitatem elementorum, vasta terrarum, profunda aquarum, multitudinem rerum, specierum et hominum. Quantus ergo qui fecit hæc omnia? Quam potens qui ex nihilo condidit universa; qui vocat ea quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt; cujus imperium se usque ad nihili quoque regionem extendit; qui respicit terram et facit eam tremere; a cujus furore tellus sudore madescit?

Adhuc autem, si tam pulchra sunt atque tam lucida quæ facta sunt, quam speciosus et splendens qui ea effecit? Si tam copiosus in lumine est sol iste sensibilis, ut inspici nequeat, sique indefectibiliter emicans, universa illustret: quid opinandum est de immateriali intellectualique Sole? Nonne utique lux est in se incommutabiliter subsistens, ardens et radians, immenso incessabilique in se ipso splendore refulgens, suique diffusione universa adornans, lætificans atque illustrans? Amplius autem, si ab eo balsami odor, mellis dulcedo vinique suavitas: nonne super hæc omnia dulcissimus prorsus est gustus ipsius? Proinde ipse qui ornat cœlum sideribus, orbes planetis, aerem avibus, terram floribus, fronde, ramo, gramine, specierum et fructuum et item herbarum multiplici diversitate ac genere, aquasque piscium undatione, longissime super hæc omnia sit necesse est.

Verumtamen hæc ex parte dicta sunt. Nempe, si talis tantusque apparet opifex mundi ex his quæ in prospectu nostro sunt, quæ utique sensibilia sunt atque corporea: qualis quantusque videretur, si ea quæ supra nos sunt, quibus ista comparari nequeunt, conspiceremus? Si empyrei cœli superpulchram machinam, si angelicos ordines ac hierarchias cœlestes, si millia millium deciesque millies centena6 millia supermundanorum animorum, animarum ac angelorum, claro videremus intuitu (neque enim omnium corporeorum istorum sensibilis decor aut visibilis splendor, unius valet spiritus beati pulchritudini seu dignitati æquari), nihilo minus omnia hæc, quantumlibet magna et multa, pulchra atque amœna, si ad Creatoris incircumscriptibilem majestatem comparata pensentur, velut maris arena exigua, imperceptibile punctum inanisque flatus apparebunt.7 Siquidem omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo;8 et in angelis suis pravitatem reperit, summumque sui palatii satrapam ac splendidissimum militem, repente tanquam vilissimum stercus abortivumque quod de genitricis ventre projicitur, contrivit, ejecit, damnavit.9 Ideoque Scriptura fatetur: Quoniam tanquam momentum stateræ, sic ante te, Domine, est orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.10

Footnotes

  1. Sap. xiii, 1, 5. ↩

  2. Epist. v. ↩

  3. Joann. I, 18. ↩

  4. Jacob. I, 5. ↩

  5. Matth. v, 45. ↩

  6. Dan. vii, 10. ↩

  7. Is. xl, 15. ↩

  8. Dan. vii, 17. ↩

  9. Job iv, 18. ↩

  10. Sap. xi, 23. ↩

Chapter 37 of 53