Articulus 15
De tribus quæ homines ad Dei obsequium trahunt; et cur quidam servi, quidam mercenarii, quidam autem amici appellentur.
SI quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Tria sunt quæ a peccati libidine mentem avertunt, et ad Dei mandata inducunt. Primum timor est pœnæ. Scriptum est enim :1 Timor Domini odit malum. Secundum est spes præmii. Tertium autem caritas est.
Igitur qui Deum timet, non timore illo filiali ac casto qui ex magnitudine amoris emanat, sed ne justa pœna plectatur, servus vocatur. Servi enim est timere tormentum : quia si sciens voluntatem domini, non fecerit secundum voluntatem ejus, plagis vapulabit multis.2 Et Propheta :3 Filius (inquit) honorat patrem, et servus timet dominum suum. Denique mercenarius perfecta nondum caritate formatus ac propria quærens, mercedis aviditate, non amore rectitudinis aut Dei caritate, Deo servit mandataque servat. Et quidem si sic in his timor servilis ac proprii commodi amor consistant, ut de filiali timore atque ipsius Dei filiali dilectione nil penitus adsit, nec servus nec mercenarius quidpiam promeretur : qui enim pœnam metuit et Deum non diligit, sine gratia est. Sed et qui se dumtaxat privato inordinatoque quærit amore, stans ad se reflexus, non in Deum erectus, divina utique dilectione destitutus est : quod jam paulo ante lucidius deductum recordor.4
Præterea, cui bene operandi ratio nec metus est neque sui lucri cupido, sed virtutis atque munditiæ indissolubilis ac jugis affectio, quem non aliud quam divinæ reverentiæ amor bonique summi fervor oblectant, hic Dei amicus rite asseritur, et is dumtaxat stabilis in bono constansque subsistit : caritas enim nunquam excidit ; et ratio atque fomentum quod eum inducit, sincerum est, perpetuum atque divinum.5 Denique quem quærit, intendit ac adspicit, æternus est, cuncta prospiciens et ubique adsistens. Nempe nil utique huic humanus addet respectus, neque adspiciens creaturæ reverentia ei quidquam adjiciet, neque solitudo tollet aut minuet : quin potius semper atque ubique propriam intra se conscientiam intuens, actuum cogitationumque cunctarum animæ suæ pervigil erit custos, cum Elia Eliseoque dicens :
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie, imo semper atque ubique. Itaque proficisci festinans de virtute in virtutem, a timore ad spem, et item per utrumque ad caritatem meabit.67
Porro is quem timor a vitio cohibet, timore ablato, ad id repente quod diligit, reversurus est, nec in bono pacifice stabiliterque mansurus : quoniam in virtutis affectum nondum ascendit. Qui præterea præmiorum cupiditate inducitur, non utique vero summoque bono cor directe impressit. Qui autem Dei dumtaxat nuda et absoluta dilectione inflammatur, non quiescit donec perveniat : quia, Joanne testante, scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, hoc est, non remanet neque finitur in mortali capitalique crimine, quoniam semen Dei in eo perseverat, quia electus est.89
Footnotes
Chapter 49 of 53