Articulus 4
Et est speculatio Dei veri ex operibus donisque gratiæ.
MISERERIS omnium, Domine, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam.1 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.2 Jam paulo ante ad contemplationem divinorum ex naturali rerum ordine, proprietate ac lege processio facta est; sed sunt alia in quibus longe clarius, et item incomparabiliter plenius, Dei adorandi bonitas, misericordia, caritas ac munificentia, dignatio atque justitia splendent. Sunt autem hæc ea quæ ad mysteria gratiæ salutisque nostræ sacramenta pertinent: in quibus primum summumque ipsa est Unigeniti Dei incarnatio, cetera quoque quæ in humanitate assumpta pro nostra salute fecit itemque sustinuit, utputa quod cum hominibus conversari dignatus est, quod legi subditus, circumcisus atque oblatus est.3 Denique passio Christi efficacissima est ad divinæ dilectionis miserationisque speculationem deductrix.45 Proinde, quod propter justificationem nostram resurrexit, quod nobis Paracletum misit, quod cum angelis beatitudinis æqualitatem spopondit, quod nos ad se assumere ac demum in anima et corpore glorificare disposuit, quod credentibus in se dæmonia subdidit, ipsamque naturam, rerum quoque naturalem virtutem legemque subjecit, quod nos genus regium et sacerdotale effecit, solvendi atque ligandi potentiam tribuit:678910 in his Dei nostri benignitas, amor et largitas, dignatio atque clementia præcipue lucent.11 Enimvero sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro mundo. Denique, suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.12 Sed et exinanivit se ipsum, formam servi accipiens.131415
Amoris est ista potestas, ut jungat amantem amato, seque dilecto communicans, nil sibi soli reservet. Itaque quis æternæ supersanctæque Trinitatis amorem circa nos concipere aut eloqui queat? Nam Pater unicum suum Filium, consubstantialem sibi, coæternum ac infinito ardore dilectum, quem de ipsa sua substantia atque ex proprio corde genuit, in quo sibi incomprehensibiliter complacet, et quem non minus utique quam se ipsum diligit:16 hunc contulit nobis, hunc misit in mundum, hunc cum tenerrima humillimaque Puella communem habere non sprevit;17 nec proprio pepercit Filio, sed omnium iniquitates nostrum in eo reponens, pro omnibus nobis tradidit illum.1819 Quomodo non etiam omnia nobis cum illo donavit?20 Prorsus omnia nobis cum illo donavit:21 quippe per quem in divinæ consortium traducti naturæ, ut filii Dei efficiamur, potestatem sumus sortiti.22 Denique per ipsum heredes et amici existimus: siquidem si filii, ergo et heredes.23 Videte qualem caritatem ostendit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.24
Præterea, sic Filius nos dilexit, sic intime atque ardenter tamque ineffabiliter amavit, ut naturam nostram hypostatica seu personali unione, qua major immediatiorque esse nequit, superpuræ ac supersublimi suæ divinitati uniret, ipsumque hominem super omnem divinorum ipsorumque cœlestium animorum verticem exaltaret, omnique demum creatæ eum dignitati præferret. Factumque est admirabile ac supermisericordissimum opus: quoniam Deus noster factus est frater noster; Creator noster, natus ex nobis; Judex noster, redemptor noster; et quem totus non capit orbis, intra serenissimæ ac amœnissimæ unius Puellæ se intactum atque suave clausit corpusculum.
Vere utique non sicut delictum, ita et gratia.25 Quia etenim variis atque gravissimis jacebat genus humanum contabescens vulneribus, augebaturque quotidie humana calamitas in omni immunditia et idololatria, recordatus est Dominus quoniam pulvis sumus, tactusque compassione cordis intrinsecus, descendit a summo cœlo, ex Patris gremio, regali solio;2627 et servi formam induens, præcinxit se ut fortissimus gigas, ad auxiliandum se præparans; accinctusque gladio suo super femur28 suum, transivit docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque ad civitatem sanctam, benefaciens et sanans omnes oppressos a diabolo ac languoribus atque defectibus variis.29303132 Demum sciens igitur Jesus rex Messias et mundi salvator quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, nos plane volens redimere, suamque caritatem evidenter ostendere, turpissimam et item acerbissimam mortem pro nobis sustinuit.3334 O inenarrabilis amor, et incomparabilis misericordia, dum Unigenitus Dei, Agnus sine macula, ut nos de gehennæ incendio, de immensa miseria, de æterno tormento redimeret, atque angelicæ societatis, divinæ beatitudinis, perpetuæ quoque ineffabilisque lætitiæ consortes statueret, quæ non rapuit exsolvit, culpam quam non commisit luit, factus pro nobis maledictum, ut nos a maledicto dissolveret! Pro his benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Liquefiat affectio tua in desiderio ejus. Dic ei : Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris et deosculer, et jam nemo me despiciat? Apprehendam te, et ducam in cubiculum cordis mei ; ibi me docebis, et ponam te ut signaculum super cor meum, ut signaculum super brachium meum : quia fortis est ut mors, o Christe, dilectio tua, dura ut inferus æmulatio tua.
Porro Spiritus Sanctus, qui essentialiter benignus est, in quo prima ratio doni resplendet, et qui omnis munificentiæ origo est, et naturaliter bonus, universæ nostræ saluti imperscrutabili dignatione cooperatus est.35 Nempe Prophetas edocuit, Apostolosque implevit, et se per militantem omnem Ecclesiam, præsertim in ejus exordio, copiosissime fudit atque impendit. At vero ipse mundissimam illam, speciosissimam honestissimamque Puellam imprægnans, divinæ Prolis fecundam constituit, animamque Christi septiformi suo munere eminenter implevit.363738
Footnotes
-
Sap. xi, 24, 25. ↩
-
art. præced. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Luc. II, 21, 22. ↩
-
Act. I, 1-4. ↩
-
I Petr. II, 9. ↩
-
Luc. X, 19. ↩
-
Joann. XIV, 3. ↩
-
Marc. XII, 25. ↩
-
Rom. IV, 25. ↩
-
Matth. XVIII, 18. ↩
-
Joann. III, 16. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Luc. I, 54. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Matth. III, 17. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Rom. VIII, 32. ↩
-
Is. LIII, 6. ↩
-
Rom. VIII, 32. ↩
-
II Petr. I, 4. ↩
-
Joann. I, 12. ↩
-
Rom. VIII, 17. ↩
-
I Joann. III 1. ↩
-
Rom. V, 15. ↩
-
Ps. XVIII, 7. ↩
-
Ps. CII, 14. ↩
-
Ps. XLIV, 4. ↩
-
Act. X, 38. ↩
-
Luc. XXIII, 1. ↩
-
Ps. XI, IV, 4. ↩
-
Ps. XVIII, 6. ↩
-
Philipp. XIX. ↩
-
Joann. XIII 1. ↩
-
Cap. I, 6. ↩
-
X I, 2, 3. ↩
-
Luc. I, 35. ↩
-
S. CII, 2. ↩
Chapter 38 of 53