Articulus 14
De vera atque sincera caritate, per quam Deo potissime conformamur.
NOS ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.1 Qui alium sincere vereque diligit, non jam propter ea quæ illius sunt, sed propter ipsum utique mi fide egreditur : ideoque non meretur. eum amat. Porro qui idcirco alium amat, quoniam sibi utilis est, et quia ab eo commodum exspectat et sperat, non illum, sed dona ejus præsertimque se ipsum comprobatur diligere. Ideoque is dumtaxat verus purusque Dei amator censendus est, qui eum, ut possibile est, secundum evangelicum illud præceptum, ex toto corde, totaque mente, totaque anima, et ex omni demum fortitudine sua diligit, non commodi alicujus intuitu, sed nec remunerationis adspectu, vel quia sibi Deus conveniens est eoque ipse eget :2 quin potius propter connaturalem ac superamabilem suam bonitatem, sanctitatem ac perfectionem ei afficitur, eum amat atque complectitur; et jam non metu pœnarum, neque felicitatis obtentu, sed propter ipsum nudum boni affectum desideriumque virtutum ac Divinitatis ardorem, Deo adhæret, servit, itemque jugiter et delectabiliter paret. Nempe id æquissimus caritatis ordo efflagitat, ut quæ minus bona sunt, minus desiderentur atque amentur; quod autem præstantissimum est, ardentissime ac propter se ipsum diligatur, cetera vero, in ordine ad illud et propter illud. Unde solus Deus propter se ipsum summe amandus est. Denique neque nos ipsos, nec propriam salutem aut commodum, nisi in ordine ad Deum, propter Deum, et ob ejus amorem atque honorem, amare debemus.
Præterea, qui ideo tantum Deum diligit, quoniam sibi conveniens est, hincque principaliter ei obedit, ut sibi felicitatem ac dona impendat, non veram atque gratuitam dilectionem, quæ sola meretur, sed naturalem ac imperfectam dumtaxat caritatem, quæ nihil a Deo gloriæ promeretur, quoniam super se inordinate reflectitur, se adeptum agnoscat. Hujuscemodi quippe Dei dilectio ad se injuste conversa, veri amoris, qui semper in altum tendit ac in Deum finaliter scandit, expers est; et naturalis perhibetur, quoniam ex naturali inclinatione qua cuncti beati esse desiderant, proficiscitur; et ex infor-
Itaque et nos et propriam salutem in Deo, ad Deum et propter Deum amemus, quatenus cum Sponsa fateri possimus : Ordinavit in me caritatem. Enimvero qui hanc tam ordinatam dilectionem gratia Dei sortitus est, in Dei ac divini amoris similitudinem jam processit. Ille equidem nos dilexit, nil a nobis recipere sperans : bonorum enim nostrorum non eget. Sed propter nos ac nostram salutem nos fecit atque refecit : et hoc non propter nostram justitiam, sed suam munificentissimam bonitatem. Omnia namque propter se ipsum operatus est Dominus. Sic quoque dum eum propter ipsius purissimam bonitatem, non pœnarum horrore, nec præmiorum cupidine, diligimus, deiformes efficimur.
Denuo, dum inimicos quoque amamus, neque ingratis beneficia exhibere desistimus, divino utique amori, qui solem suum justis ac impiis lucere instituit, bonis ac malis pluviam fundit, omnibusque (quantum in se est) se communicare paratus est, et unicuique ut capere valet se influit, conformes in caritate facti sumus. Quam se Dei assimilationem adeptum Joannes agnoscens : In hoc (inquit) perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Etenim quo modo fragilis humilisque natura in hoc mundo esse potest ut Deus, nisi ad instar caritatis divinæ in bonos et reprobos lenem semper placidumque cordis extendendo caritatis affectum, bonum ob ipsius virtutis amorem efficiens, atque ad adoptionem filiorum Dei pertingens ?
Footnotes
Chapter 48 of 53