Articulus 18
De sincera delectatione atque admirabili dulcedine contemplativæ vitæ.
GUSTATE et videte quoniam suavis est Dominus. Vera delectatio in unione veri boni consistit: dum enim quidpiam bono convenienti sibi conjungitur, naturaliter delectatur. Gaudium igitur mentis in conceptione unioneque intellectualis boni situm est. Quo itaque intellectiva pars animæ sensitiva parte melior est, purior, nobilior atque præstantior, ipsumque demum divinum ens, quod ejus objectum est, divina videlicet increataque veritas, et item incircumscripta simpliciterque perfecta bonitas, omni sensibili atque creato ente sublimius est, dignius, et in omni bonitate, amabilitate ac dulcedine præclarius, eo delectatio itemque dulcedo quæ in contemplatione consistunt, sensitiva omni, carnali atque illicita oblectatione mundiores sunt, suaviores, appetibiliores ac diviniores : ideoque utique admirabiles ac voluptuosissimæ deliciæ in contemplativo animo conquiescunt.
Denique, eo gaudia ista mentalia dulciora redduntur, quo fuerit anima magis disposita ad divina, et æternorum amplius capax effecta. Si enim necdum rationi sensualitas ipsa obedit, si animo adhuc passiones dominantur, et ad exteriora mens vaga devolvitur; non utique hominem vehementius oblectabunt contemplativæ opera vitæ, oratio, meditatio, psalmodia, compunctio, speculatio, amor, studium, secretum, pax, quies, quam carnales deliciæ exterioraque opera ac sensualis voluptas. Et hoc quidem propter animæ vilitatem, immunditiam incapacitatemque contingit: quoniam contemplativa vita, quantum de se est, alia omni vita incomparabiliter amœnior est, jucundior, eligibilior atque suavior. Sed hoc nemini nisi gustanti expertoque constat. Nempe, ut Gregorius ait, corporales deliciæ dum habentur, in fastidio sunt, aut cito in fastidio fiunt; dum autem non habentur, in desiderio exstant. Spirituales autem deliciæ dum non habentur, fastidiuntur; habitæ vero, amantur atque optantur. Quum enim sit Deus immensa bonitas, ei utique uniri dulcissimum est: et quo fuerit unio ipsa intimior, eo quoque suavitas erit amœnior; et gustanti eam carnalis omnis pausatio et oblectamentum mundanum mox vilescunt, atque in fastidio contemptuque erunt.
Porro vitæ hujus internæ dignitas et delectatio, ex his quæ de se sacer fatetur
A Gregorius lucide patet. Siquidem in exordio Dialogorum affari Petrum exorsus, dolens suspiransque ait: Infelix meus animus pulsatus occupationis suæ vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuerat, quomodo ei cuncta labentia subter erant, quantum rebus omnibus quæ volvuntur eminebat; quod nulla nisi cœlestia cogitare consueverat; quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transcendebat; quod mortem quoque, quæ pene omnibus pœna est, ut ingressum vitæ et laboris sui præmium amabat. At nunc ex occasione curæ pastoralis sæcularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suæ speciem, terreni actus pulvere fœdatur.
Chapter 52 of 53