Skip to the text

Articulus 8

De triplici via atque triformi actione hierarchica.

VIÆ Domini pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.1 Apex perfectionis humanæ in altissimo quodam sita est, quod est secretissima mentis in Deum extentio, seu inhæsio occulta, libera, pura atque ecstatica. Ad quam triplici via pertingitur: quarum duæ, purgativa scilicet et illuminativa, mentem disponunt; tertia autem, perfectiva videlicet seu unitiva, ingreditur. Denique purgativa in hoc via consistit, ut vitia purgentur, affectionesque seu passiones animæ reformentur, quatenus animæ caro prompte deserviat, rationique sensualitas pareat, atque divinis mandatis voluntas obediat. Hoc autem aliud prorsus non arbitror nisi ad originalis rectitudinem justitiæ animam reformare atque reducere. De hoc in superioribus latius determinatum recordor. Præterea via illuminativa in hoc constituta est, quatenus menti nostræ summæ lucis splendor infulgeat, resplendeat atque irradiet: ut divinæ anima sapientiæ participationem sortita, ad vilis et pretiosi, veri et falsi, boni et mali discretionem formetur; atque ea quæ fidei sunt sincere intendat, subtiliter penetret, profunde concipiat, et demum ea quæ fidem corroborant, articulorum quoque ipsius rationes, nexum ac ordinem, acie contempletur serena; ex visibilibus quoque atque corporeis ad invisibilia ac immaterialia erigatur cernenda, discatque summi naturam Opificis ex creatis rimari, ac ipsius invariabilitatem, unitatem, immultiplicabilitatem, perfectionem, simplicitatem, ex temporalibus, compositis ac dependentibus speculari. Præterea via perfectiva tunc adest, dum in amorem transformatur agnitio, ipsaque sapientialis intuitio in caritatis affectum resolvitur, atque a semetipsa mens contemplativa deficiens, religata a sensu, itemque suspensa ab intellectu, in amore liquescit et moritur, atque in summæ veritatis ac bonitatis amorem tota sincere infigitur, nude erigitur, ac libere atque ecstatice stabilitur.

Porro triplici huic viæ triplex quoque correspondet actio sacra hierarchica. Tres nempe (ut Dionysius ait) sunt actiones hierarchicæ: purgare, illuminare et perficere. Et hæ quidem in cœlesti primum hierarchia, hinc vero per imitationem in ecclesiastica quoque hierarchia reperiuntur, verumtamen diversimode valde: siquidem in cœlestibus illis ordinibus non est purgatio ab immunditia aut culpa, sed, ut Dionysius edocet, ab habitu dissimilitudinis minorationeque luminis. Itaque præinducta via triformi ad angelicarum assimilationem operationum attollimur, et ad ipsarum vitæ huic possibilem conformitatem proficiscimur atque levamur. Omnem equidem mentem supernam Deus sublimis et benedictus purgat, illuminat et perficit seu unit. Non tamen purgat (ut jam fassus sum) a culpa; neque illustrat ad fidem, sed spem; nec unit ad caritatem suspirantem, sed fruentem atque complexam. Mens vero viatrix proportionaliter purgatur a culpa, illuminatur in fide, perficiturque in dilectione tendente.

Rursus, huic viæ trifariæ triplex insuper correspondet status religiosorum. Viæ namque purgativæ proportionatur status animalis, ad incipientes respiciens; viæ vero illuminativæ, status rationalis, proficientium exsistens; perfectivæ autem, status spiritualis, ad perfectos utique pertinens.

Innotescit itaque quemadmodum per viam purgativam efficiatur anima sapientiæ sedes, illuminationumque capax, et ad vitam contemplativam, non tamen summam neque perfectam, idonea. Contemplativa etenim vita bipartitur, ut sit una intuitiva atque formabilis, alia theorica itemque formata. Quarum prima designatur per Rachelem, quæ erat pulchra facie, non tamen omnino carnalibus mortua; alia per Mariam, quæ sedebat uni necessario amorose intenta, et omni carnali affectioni penitus mortua atque in Christo solummodo viva.23 Denique per viam utramque ad tertiam, in qua humanæ perfectionis vertex est, pervenitur.

Footnotes

  1. Prov. III 17. ↩

  2. Luc. x, 39. ↩

  3. Gen. xxix, 17. ↩

Chapter 42 of 53