Skip to the text

Articulus 16

De concordia catholicorum doctorum, et distinctione timoris.

TIMOR non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet.1 Videntur, ni fallor, si diligenter intueamur, orthodoxi doctores de præsenti materia diversa sentire ; sed rite contemplantibus summa eorum splendebit concordia. Nempe vir a Deo utique mirabiliter eruditus, Joannes Ruysbroeck, in libro de Perfectione filiorum Dei, ubi multa pulchra profundaque scripsit, de servis ac mercenariis loquens, servos mercenariis prætulit, et mercenarios demum ab omni felicitate ac gratia inanes appellat, servos autem in gratia statuit.2 Cassiani vero rationes atque auctoritas his (ut apparet) repugnant. Servis namque mercenarios præfert, et mercenarios quoque qui mercedis operantur intuitu, non omnino evacuat, dicente Psalmographo :3 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. Et de Moyse narrans Apostolus :4 Adspiciebat (inquit) in remunerationem. Rursus, inter amicos Dei et filios non distinguit Cassianus quemadmodum Joannes Ruysbroeck. Sed horum atque eis majorum concordia clare patebit, si fiat timoris divisio.

Est quippe servilis timor, constituens servum qui non manet in domo in æternum :5 et hunc perfecta caritas, quia pœnalis est, penitus ejicit.6 Hunc servum mercenarius præit. Unde Augustinus : Timor, ait, servilis est, quum per timorem gehennæ continet se homo a peccato ; quo præsentiam Judicis pœnamque metuit, et timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi æternum bonum, quod non amat, sed timore patiendi malum, quod formidat : non timet ne perdat amplexus pulcherrimi Sponsi, sed ne mittatur in gehennam æterni tormenti. De hoc timore Apostolus ad Romanos : Non accepistis (inquit) spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus, Abba (Pater).7 Etenim, ut super hæc verba Augustinus asseruit, quamvis servili timore credatur Deo, non tamen creditur in Deum ; et si per eum bonum fiat, non tamen bene : nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Hic ergo timor esse nequit meritorius.

Est igitur alius quidam timor, qui initialis vocatur, qui caritati nondum perfectæ commiscetur, eoque magis pellitur quo caritas magis augetur. Hic timor priorem minuit, et quod ante durum erat, amabilius reddit. Denique timor iste ad fideles servos pertinet, quos Ruysbroeck mercenariis præfert. Unde nec simpliciter servos, sed servos fideles mercenariis prætulit. Estque insuper meritorius timor iste ; et tam iste quam alter initium est sapientiæ, et ad caritatem disponens, hic tamen secundus magis atque propinquius.8

Præterea, tertius timor est castus et filialis et amicalis, de quo sanctus David concinit : Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi.9 Hunc ardens gignit amor : quo formidamus ne tardet dilectus, ne abeat, ne offendamus, ne eo careamus. Hic timor primum ejicit, et secundum perficit ; estque in caritate perfecta, et quo major est caritas, eo ipse quoque intensior est : quemadmodum indulgentissimum patrem filius ac amantissimum sponsum conjux sollicito reverentur affectu, ne vel paululum offendant piissimum vultum, neve amoris virtus tepescat. De hoc timore ait Scriptura : Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum ;10 et denuo : Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.11

Hinc insuper constat quemadmodum dictum sit : Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus ; vos autem dixi amicos.12 Hoc nempe de servitute quam timor facit servilis dictum est. Porro servus bonus, prudens atque fidelis, et servus est et amicus ; sed et omnes insuper qui in gratia sunt, sive filii sint sive amici, servi quoque existunt : Deo enim obsequuntur et parent.

Denique, quomodo timor filialis in patria sit tam in angelis quam animabus beatis, et item in omnibus illic æternaliter permanebit, et rursus, qualiter animæ Christi timor hic infuit, et nunc etiam inest, modo relinquo. Hanc namque materiam Magister Sententiarum libro tertio pulchre pertractat. Nunc tamen in tantum breviter tangam, non habere timorem istum sanctum eosdem usum et actum in patria quos habet in via :13 non enim Beati in cœlo metuunt ne Deum offendant aut perdant, aut ejus in ipsis ardor tepescat ; sed remanet illic reverentia, quæ est (ut ait Magister) mixta cum subjectione dilectio. Sic demum et Christo secundum naturam assumptam hic timor inerat, et nunc etiam inest. Nunquam enim Deum offendere aut eo carere timebat, quippe qui nec unquam viator purus exstitit ; sed plus omnibus Divinitatem reveritus est, quemadmodum de ipso prophetavit Isaias : Replebit eum (inquiens) spiritus timoris Domini.14

Footnotes

  1. I Joann. 18. ↩

  2. Cf. t. XXV, p. 274 B' ↩

  3. Ps. cxv, 112. ↩

  4. Hebr. xli, 1 ↩

  5. Joann.viii, 35. ↩

  6. Joann.iv, 18. ↩

  7. Rom. viii, 5. ↩

  8. Ps. cx, 10. ↩

  9. Ps. xviii, 0. ↩

  10. Ps. xxxiii, 10. ↩

  11. Ps. cxi, 1. ↩

  12. Joann.xv, 15. ↩

  13. dist. xxxiv C et s. ↩

  14. Is. xi, 3. ↩

Chapter 50 of 53