Skip to the text

Articulus 2

De contemplatione superineffabilis Dei.

SI inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, ostende mihi faciem tuam.12 Sanctus Moyses Deum se ubertim facie ad faciem videre contestans, atque cum eo tanquam amico loqui se perhibens, aliam nihilo minus abditam ac non velatam ipsius visionem esse intendens hancque desiderans : Si inveni (inquit) gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam : claram et non ænigmaticam Divinitatis visionem insinuans atque efflagitans. Sed hæc visio Dei per speciem, non viæ, sed patriæ beatitudo censetur. Ideo Dominus :3 Faciem (ait) meam videre non poteris ; non enim videbit me homo et vivet. Unde tradunt theologi non posse hominem Deum per essentiam in vita hac cernere, nec ipsam superadorandæ Deitatis naturam in se ipsa atque per speciem intueri : quod et philosophi probant et approbant. Deus namque infinita est bonitas et immensæ perfectionis essentia. Talis autem natura per speciem perfectionis finitæ plene et per essentiam intelligi nequit. Omnis vero creata species ac intelligibilis forma, substantialiter finita est et limitatæ perfectionis, itemque in genere posita : quumque non nisi creata intelligibilis species possit intellectui secundum naturam inesse, innotescit nullum posse intellectum creatum, Deum per essentiam naturaliter cernere.

Verumtamen eorum quæ de Deo dicuntur, quædam essentialiter, quædam relative, quædam notionaliter, quædam attributive, quædam vero alio aliquo modo de ipso dicuntur. Denique quæ essentialiter de Deo dicuntur, in ipsius contemplationem potissime mentem exaltant. Ut igitur sciscitantibus ac scire optantibus quid sit Deus utcumque satisfieri queat, investigandum est quo seu per quid divina natura propinquissime atque aptissime, magis quoque absolute, et item (ut fas est) plus essentialiter ac in se ipsa speculari possit a nobis. In variis igitur rerum creatarum naturis ac proprietatibus, divinæ naturæ perfectio ipsaque supersimplex Dei essentia multiformiter lucet. Nempe in aliis sapientia, in aliis justitia, in aliis autem benignitas splendet; horumque quodlibet in divinæ speculationem naturæ suo modo introducit. Porro in quibus divina perfectio atque bonitas plenius absolutiusque resplendet, ea de Deo substantialiter ac propriissime dicuntur, ejusque agnitionem sinceriorem adducunt.

Prolixa ergo longissimaque perscrutatione ac disputatione relicta, jam nunc celeriter proficiscens, contestor quoniam secundum Aristotelem ac Peripateticos omnes, Deus est, propriissime loquendo, actus purus ; secundum Platonem autem et Proclum, ipsumque demum Areopagitam magnum Dionysium, pura bonitas ; secundum Hilarium vero, Damascenum et Thomam, esse tantum. Horum unumquodque subtiliter veraciterque dictum fateor ; nec potest aliud inveniri aut dici quo amplius pleniusque insinuari prævaleat quid sit Deus.

Enimvero, ut ait Philosophus, actus et potentia dividunt ipsum ens, suntque in omni genere entis, et ex opposito distinguuntur. Est enim actus principium transmutandi alterum in quantum alterum ; potentia autem, principium transmutandi ab altero in quantum altero. Deus ergo actus purus verissime perhibetur : quippe qui stabilis permanens, dat cuncta moveri. Quia autem a nullo moveri potest, nulla ei deest perfectio, nulla nobilitas, actualitas nulla. Ideoque in ipsum accidens cadere nequit ; sed quidquid præclarum aut præstantissimum cogitare quis valet, ei sine limitatione et fine, penitus perfecte, simplicissime independenterque convenit. Hinc infert Aristoteles, quod Deus sit honoratissimus intellectus, universorum ultimus finis, primus motor, immobilis, cunctis desiderabilis, infinita separataque virtus, immaterialis, incorporea ac insensibilis.

Præterea, quum bonum sit quod omnia appetunt, cujus proprietas est sui ipsius communicabilitas sive diffusio; Deus autem excelsus et sanctus omnibus appetibilis est, et cunctis necessarius ac summe conveniens, sed et ipse cuncta bonificat atque adornat, itemque in vigore conservat : propterea non immerito primum ac propriissimum Dei nomen, secundum Platonem ejusque sequaces, ac divinum Dionysium et S. Hierotheum, Bonum censetur. Denique purum est cui contrarii nil admiscetur. Minoratio autem ac limitatio bonitatis, defectio quædam malitiaque consistit. Quia igitur Deus sublimis bonitas pura describitur, palam utique quoniam bonitatis natura in ipso a plenitudine sui minorata esse non valet, sed quidquid ad bonitatis decorem complementumque pertinet, ei prorsus perfecte adesse oportet. Ideoque immensa incircumscriptaque bonitas, Deus rite definitur. Unde Salvator: Nemo (inquit) bonus nisi Deus.4

Amplius autem, dicitur Deus vivens et verus, esse tantum. Esse enim, ut Boetius ait, actualissimum ac formalissimum exstat. Quoniam ergo divinum ens omnis perfectionis plenitudinem universaliter possidet, atque in ipso suo supersimplici separatoque esse, sine omni prorsus compositione quidquid ad entis eminentiam dignitatemque spectat superplene complectitur, omnia actuans, formans atque perficiens; hinc omnino (ni fallor) congruenter Deus benedictus esse tantum asseritur.

Dicitur autem et intellectus universaliter agens, prima causa, fons vitæ, sapientia, spiritus, caritas, atque similibus quibusdam nominibus, de quibus Dionysius in libro de Divinis nominibus plenius elocutus est. Sed quæ nunc introducta sunt, priora sunt, communiora et aptiora: quippe quæ plus utique complectuntur, sincerioremque Deitatis contemplationem efficiunt. — Verumtamen, quoniam de his alibi, operante Altissimo, plenius diligentiusque pro viribus effari intendo, nunc tam festinanter transisse complaceat. Siquidem, ut verbis paulisper Porphyrii utar, altissimum prorsus est istud negotium, et item amplioris inquisitionis egens.5

Footnotes

  1. Exod. xxxiii, 13. ↩

  2. Ibid. 11. ↩

  3. Exod. xiii, 20. ↩

  4. Luc. xviii, 19. ↩

  5. Cf. t. XXXIV, p. 29 C' et s. ↩

Chapter 36 of 53