Skip to the text

Articulus 5

Quam sit fructuosum atque salubre, ubertim dominicæ passionis diligenter reminisci.

MEMORIA memor ero, et tabescet in me anima mea; hæc recolens in corde meo, in Deo sperabo. Non est in universo quod ad omnem salutem et gratiam eatenus efficax est atque idoneum ut passio Christi. Nempe quid utique tam vehementer spem roborat caritatemque inflammat, quemadmodum considerare Unigenitum Dei tanta pro nostra reparatione operantem ac patientem? Denique, si nos ira accendit, si impatientia pulsat, contemplemur dicentem: Ego quasi agnus innocens ductus sum ad immolandum.1 Et enim tanquam ovis coram tondente se obmutuit, neque faciem suam ab increpantibus et conspuentibus in se avertit;2 quin potius pro impiissimis se crucifigentibus amorose exorans:3 Pater (inquit), ignosce illis. Porro, si rancor mentem dilaniat, intueamur Dominum ac Regem nostrum, quem nos, si salvi erimus, imitari oportet:4 quoniam quum adhuc inimici essemus, animam suam pro nobis posuit.5 Præterea, si carnalis quempiam concupiscentiæ libido incendit aut concitat, conspiciat Christum flagellis lacerari, spinis configi, clavis confodi, cruci affigi, et acerbissimum carnis dolorem pro se pati. Insuper, si nos inanis gloria, mundana vanitas sive superbia inflat, tangit aut movet, cernamus Christum, Dei sapientiam, alba pro nobis veste illudi, et in derisionem purpura indui, spinis coronari, a militibus adorari, et fœtidissimo sputo conspui, propriamque crucem bajuantem egredi, in cruce nudum levari, atque in ea a cunctis contemni, blasphemari, itemque illudi.6

Omnem itaque virtutem in dominicæ passionis contemplatione addiscimus, omnemque per eam tentationem evadimus. Quoniam quidem, si gulæ nos passio provocet: nonne aceti fellisque dominici, quibus in cruce cibatus est atque potatus, reminiscentes, mox utique triumphamus?78 Amplius autem, si acediæ nos molestet ignavia, repente (ni fallor) hanc pellimus, si quantum pro nostra salute Rex omnium egerit atque pertulerit, sagaci mente pensemus. Denique quis tam inopinabilem Dei incarnati humilitatem, patientiam, obedientiam, caritatem contemplans, non se humiliare festinet, non mitior fiat, non magis obediat, caritatemque vehementius servet? Quis non se abneget, mundum

Joann. XIX, 1 et seq.

Luc. XXIII, 11; Marc. XV, 17; Matth. XXVII, 27 et seq.; etc.

S. LXVIII, alat. III, ant. VIII, 6.9 contemnat, omnemque carnalem mollitiem cordialiter spernat ?

Enimvero non utique cursorie, neque mente distracta, nec sensu vagante, est meditatio ista servanda; sed maturo recollectoque animo exercenda est, nec unquam longe a corde linquenda. Non est enim militantibus vitæ hujus hospitibus, peregrinis et advenis, aliud tam aptum impertitum contra omnem animi morbum remedium, neque vigorosius pro omnium adeptione virtutum indultum subsidium, quam passio Christi : ideoque durantibus exsilii hujus militia atque miseria, nunquam est oblivioni tradenda. Non enim ignoramus quemadmodum in hujus typum legifer ille Hebræus æneum sit jussus serpentem erigere, cujus sanarentur intuitu a serpentino morsu gentes Hebræorum a serpentibus læsæ.10 Adhuc autem, quam utique impium est, bestiale ac inhumanum, ut sit homo tantorum immemor donorum, caritatis tam fervidæ, tamque immensæ bonitatis, quibus non a temporali solum morte, sed æterno etiam interitu sumus erepti, neque transitoriorum, sed cœlestium participationem bonorum sortiti !

Footnotes

  1. Jer. XI, 19. ↩

  2. Is. LIII, 7; L, 6. ↩

  3. Luc. XXIII, 34. ↩

  4. Rom. v, 8-10; ↩

  5. 1 Joann. III, 16. ↩

  6. 1 Cor. I, 24. ↩

  7. Joann. XIX, 29. ↩

  8. Ps. LXVIII, 22; ↩

  9. hren. III, 21. ↩

  10. Num. xxi, 8. ↩

Chapter 39 of 53