Skip to the text

Articulus 12

De argumentis et fomento ac causa caritatis fraternæ.

QUÆCUMQUE vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis.1 Sic nempe agentes, diligimus proximos tanquam nos ipsos. Dum enim confratribus sic bonum favemus et exhibemus, malo autem eorum condolemus, quemadmodum proprium bonum nobis ipsis optamus malumque vitamus, tunc utique eos vere diligimus : sic tamen ut diligamus eos in Deo, ad Deum et propter Deum.

Porro indicia rancoris fraterni ex contrario sumere par est : quoniam uti amoris est unum alteri jungere, se suaque diffundere, in alio velut in se ipso confidere; sic prorsus invidiæ est unum ab alio separare, alterius bono invidere, non sua nec se velle communicare, neque de alio bona præsumere, atque in universis quæ agit quem quis odit, displicentiam tædiumque habere. Ideoque, ut fertur, hæc quoque invidiæ argumenta sunt : non sine mentis gravamine de alio cogitare, loqui, audire, nec eum sine commotione adspicere, et omne demum bonum ejus impedire, minuere aut certe pervertere. Non sibi de fraterna caritate applaudat, qui in se ista persentit. Quo quis ista vehementius habet, eo amplius caritatis expers est. Quod si ea plene habuerit, rancore utique languet, et quidquid egerit, inane est, quoniam vera caritate penitus caret. Invidia quippe, sicut in secunda secundæ Thomas ait, bono naturæ non favet, sed invidet.2 Et ut Augustinus edisserit, ex ira impatientiaque vel frequenti aut longæva, invidia oritur; estque gravissimum scelus, quoniam dilectioni, quæ virtutum apex est, directe opponitur.

Denique, ex similitudine nascitur amor, et ex unitate similitudo emanat. Porro ex eodem res nutritur et constat, ut Aristoteles dixit : unde vitæ actuumque parilitas internam affectionem conservat nutritque.

A Hinc enim dicitur quoniam omne animal sibi simile amat. Et ut Ambrosius asserit, nil tam secundum naturam quam amare naturæ consortem. Itaque qui cum alio stabilem cupit dilectionem servare, ei (ut fas est) in exercitiis exercitiorumque desideriis parem se exhibeat, idque quo alium offendi gravarive metuit, vitet, semper nihilo minus vera servata rationis censura, ne divino amori inferatur injuria. Hinc equidem dilectio et perseverat, et augetur, et fervet.

Footnotes

  1. Matth. vii, 12. ↩

  2. q. xxxvi, a. 4 ad 3um. ↩

Chapter 46 of 53