Articulus 11
De necessitate et præeminentia caritatis.
FINIS autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.1 Omnium virtutum prima ac ultima est caritas: neque enim sine ea aliqua adest virtus, neque sine ipsa Deo placere quis valet. Denique operatio ostendit an forma vel virtus seu habitus veraciter insit. Qui itaque scire molitur an caritatem veram possideat, contempletur sollicite si ea quæ caritas facit, in se quoque comperiat. Porro quid caritas agat, pandens Apostolus: Caritas (inquit) patiens est, benigna est; caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.2 Cui hæc præsto sunt, caritatem sortitus est. Qui vero sine his se invenit, non sibi de caritate blandiatur, ne erret.3 Itaque, si quis omnem legem impleverit, in caritate autem offendat, omnium reus est, nec aliquid sibi prodest: quidquid enim egerimus, si in caritate non proficimus neque manemus, infelices censemur. Nec quidpiam nobis prodesse judicemus, nisi in quantum ad caritatem nobis profecerit.
B Deus caritas est, caritatem diligit, caritatem præcepit, caritatem requiret.4 Qui vitam suam in caritate non stabilit, nec cuncta quæ agit ad eam ordinat, omnium operum suorum se fructu destituit mercedeque privat. Deus enim unitas est, et unionem in suis amat: caritas vero diversos unit et in unitatem reducit, invidia autem dispergit et separat. Porro tanta Dei et proximi exstat caritatis connexio, ut sine altera una haberi non possit.5 Qui enim se Deum diligere dicit, et fratrem suum odit, mendax est: Deo namque fraternam dilectionem jubenti, inobediens est; et scimus quoniam qui præcepta Dei non servat, non utique eum veraciter amat.6
Interea caritatis necessitatem ac superexcellentiam apertissime Paulus insinuans:7 Excellentiorem (ait) vobis viam demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Nihil enim sic in nobis odit nilque eatenus in cordibus nostris lædere satagit hostis ut caritatem. Ideoque ei in hoc diligentissime reluctari oportet, quoniam mille artes molitur.
Footnotes
Chapter 45 of 53