Skip to the text

Articulus 19

De vera ac stabili pace cordis.

BEATI pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.1 Quemadmodum undecimo capitulo de Divinis nominibus ait Dionysius, et nonodecimo de Civitate Dei Augustinus, pacem cuncta desiderant, et propter ejus bonitatem agunt universa quæ agunt : omnium enim bonorum nostrorum finis est. Denique, ut Augustinus definit, pax est tranquillitas ordinis. Ordo autem, inferiorum ac superioris debita est habitudo, ut videlicet secundum superioris exigentiam atque censuram inferiora disponantur ac pareant.2 Itaque, quum secundum Dionysium, optimum hominis sit secundum rationem esse, dum in homine inferiores omnes potentiæ rationi subduntur, et ejus judicio cuncta prompte atque stabiliter fiunt, tunc mens pacem veram sortita est. Pax nempe perturbationem excludit. Perturbatio vero, rebellio est inferioris a superioris recto justoque ordine. Et quemadmodum, teste Aristotele, optimum in entibus est ordo, sic pessimum in ipsis exstat turbatio. Ideoque obedientia nobis præsertim districtissimeque servanda est.

Qui enim inobediens est, pacem amittit, ordinem non tenet, et perturbationem, quæ pessima est, suscitat atque inducit. Porro, uti tunc civitas pacem habet, dum secundum gubernatoris voluntatem omnia in ea aguntur, sic quum in cœnobio secundum præsidentis directionem rectam ac rationabilem Fratres disponuntur et vivunt, pacem habet cœnobium. Et væ illi qui eam impedit, aufert aut odit.

Præterea, qui pacis stabilitatem servare conatur immobilem, et item inviolabilem inconcussamque mentis quietem, mititate et patientia potissime eget, ne injuriis moveatur, neque ira flammescat. Mentis quippe iracundia atque commotio pacem prorsus exstinguit, et Spiritum Sanctum, qui utique non dissensionis, sed pacis spiritus rite dictus est, celeriter a corde depellit.3 Denique pacifico fortitudo necessaria est, ne extollatur in prosperis, neque opprimatur adversis, et ne pacem cordis sui in aliorum potestate constituat, sed ipsam in se statuens, quæ eam extrinsecus aut lædere aut tollere queunt, mox spernat, celeriter pellat, nullatenusque suscipiat.

O dignitas pacis amanda! Siquidem præsentem vitam pax sancta dulcificat, et æternam insuper beatitudinem præstat; turbatio autem de cella atque cœnobio carcerem efficit, atque in futuro tartareum meretur ergastulum. Enimvero monachus pacis expers, nusquam, neque in præsenti, sed ne in futuro quidem, lætabitur; sed cella ei amara est, et infernalis ei carcer amarior erit.

Hæc, mi amantissime frater, conscripsi, ut desiderium tuum adimpleam, meque informem. Fateor equidem, quoniam dum hæc scribo, nec tamen ea quæ scribo in me ipso invenio, erubesco; perfectionemque demum quam me habere debere intelligo nec habeo, vehementer adipisci affecto: quod mihi tibique et omnibus quoque præstet Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS DUORUM LIBRORUM DE VITA ET FINE SOLITARII.

Footnotes

  1. Matth.v,9. ↩

  2. De Divin. nom. c. iv. ↩

  3. 1 Cor. xiv, 33. ↩

Chapter 53 of 53