Proœmium
DE VITA INCLUSARUM
QUAM magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Ps. xxx, 20.
Hæc sunt verba beatissimi David regis atque prophetæ, qui fuit electissimum organum Spiritus Sancti, quia per ipsum ardentissima et sententiosissima verba locutus est Spiritus Sanctus.1 Itaque sacratissimum vas illud misericordiæ Dei, rex David, divinæ consolationis suavitatem copiose expertus, atque in divitias gloriæ Dei raptus, et ibidem quam vere et incomparabiliter ac penitus infinite in se ipso dulcis sit Deus noster per experientiam doctus, ex admiratione divinæ pietatis, liberalitatis ac dignationis circa suos electos stupens ac deficiens, cum fervore et gratiarum actione ac gaudio exclamavit: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Si enim tanta invenitur dulcedo in rebus istis inferioribus et terrenis, in melle et floribus, in cibis et potibus, in speciebus et herbis, in unguentis, in quibusdam etiam lignis et gemmis: quanta credenda est esse dulcedo omnium Creatoris? Quidquid enim bonitatis, amabilitatis, perfectionis et suavitatis est in creaturis sparsim atque finite et imperfecte, hoc totum est in Deo creatore unitim, perfecte et infinite. Idcirco in Deo est infinita dulcedo: imo magis proprie veriusque loquendo, Deus sublimis et benedictus essentialiter est infinita suavitas, ita quod sua incircumscripta essentia est dulcedo prorsus immensa.
Sed quemadmodum Deus omnipotens et æternus est in se ipso ineffabiliter simplicissimus spiritus, non solum omni corporali substantia, sed etiam omni spiritu creato incomparabiliter simplicior; sic ejus dulcedo quum sit spiritualissima atque purissima, non nisi ab hominibus spiritualibus et purgatis in hoc mundo gustatur, percipitur et sentitur degustatione frequenti, experimentali, perfecta. Interdum tamen misericordissimus Deus incipientibus et imperfectis dat aliqualem suæ suavitatis saporem, ut eos sibi alliciat et confortet, consoletur et doceat ad quid tendere debeant, et quam bonum atque salubre sit Deo altissimo obsequi: qui etiam sibi deservientes in hac peregrinatione, in hoc exsilio, in præsenti certamine et labore tam benignissime visitat, tam dulciter recreat, et quid in futuro adepturi sint sæculo, jam eos tam abundanter prægustare concedit, quatenus, sicut cantat Ecclesia, ex perceptione præsentium munerum certa sit exspectatio futurorum. Certum ergo est, quod quanto fuerit homo ab omni carnali affectu purgatior, a multimoda evagatione collectior, a multiplicibus variisque occupationibus simplificatior, tanto capacior est consolationis divinæ, experimentalisque degustationis suavitatis supernæ, imo et intromissionis in sanctuarium Dei, ut illustratus, elevatus et raptus in Deum, in participatione suæ tranquillissimæ pacis et infinitæ quietis obdormiat, in abysso lucis immensæ suavissime demergatur, ex vehementia amoris divini a se ipso totaliter alienetur, atque in Deum, qui essentialiter caritas est, transformetur;2 sicque tam ingenti divinæ dulcedinis perfunditur sapore, ut cum sancto David exclamet: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!
DE
VITA INCLUSARUM¹
Footnotes
Chapter 1 of 20