Skip to the text

Articulus 10

Descriptio unius diei, pro exemplo, in solitaria vita.

QUANDO ad Matutinas surgendum est, persona inclusa statim cum alacritate et gaudio surgat, et mentem levet ad Creatorem, et aliqua devotissima proferat verba se induendo, signoque crucis devote se muniat. Deinde Matutinas incipiat cum fervore, et legat ac impleat cum attentione atque dulcore : quibus finitis, secundum quod vires suæ ferre possunt, occupet se in exercitiis sacris, meditando, orando, magis aut minus diu. Postmodum, si natura requirit, dormire potest quousque surgat ad Primas legendas. Porro, dum ad dormiendum se ponit, distractiones abjiciat, et in bonis meditationibus aut orationibus studeat obdormire.

Surgens vero ad Primas, legat eas fervide ac attente, ut cum Isaia dicere possit Deo, De mane vigilabo ad te;1 et cum Psalmista, Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es :2 ut auditam faciat ei Deus mane misericordiam suam;3 et sole visibili radios suos super terram projiciente, Sol invisibilis, Deus æternus, Sol sapientiæ ac justitiæ, splendorem gratiæ suæ immittat et augeat in animam ejus.

Deinde alias Horas secundum modum præscriptum persolvat præfixis temporibus. In tempore quoque intermedio occupet se fructuosius spiritualiusque quo potest secundum regulam vel consuetudinem suam. Qualiter vero in sumptione cibi ac potus habere se debeat, dictum est. Post prandium autem ad tempus operi manuum vacet :4 in quo tamen a spiritualibus actibus nunquam longe debet recedere ; imo in opere manuali cor suum frequenter debet ad Deum dirigere orando ac meditando. Postea Vesperas dicat cum devotione interna ; et si cœnandum est, debet se in cibo et potu valde temperate habere, ne somno gravetur superfluo, acediamque incurrat et somnolentiam patiatur tempore exercitii spiritualis.5 Sanitas namque animæ et corporis est temperata refectio.

Postremo, Completorium cum devotione legat præcipua: quo facto, in spiritualibus tantum se occupet. Et antequam pergat ad quiescendum, diligentissime investiget, consideret atque examinet qualiter diem expenderit, quomodo persolverit opus Dei, quomodo se habuerit singulis horis, et in cibo ac potu aut verbis, quid mali commiserit, quid boni omiserit, quousque pervenerit, aut quantum defecerit; tuncque de suis defectibus ac peccatis cordialiter veniam deprecetur, disciplinam accipiat, sicque de cetero custoditius habere proponat firmissime fortiterque conetur, et invocet Deum ut in ipsa nocte se custodire in cunctis dignetur. Deinde se signans ac Deo commendans, ad dormiendum se collocet; et evagationes devitans, meditando salubria seu orando dormire nitatur. In lectulo quoque tanquam in sepulcro se ponat, et memor sit passionis sepulturæque Christi. Imo Christum in suo sepeliat corde, dicens cum Sponsa: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus; itemque:6 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Quacumque etiam hora noctis evigilaverit, statim ad Deum se elevet orando aut meditando, ut rursus cum Sponsa dicere queat: In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea.7 De mane autem faciat apud se investigationem et examinationem qualiter noctem expenderit, sicut jam dictum est de examinatione facienda de sero et tota die, ac fructuose se proponat habere.

Ecce sic se debet habere inclusa quotidie: imo omnia jam prædicta quotidie facere debet cum ampliori perfectione, quia in via Dei non proficere quid est, nisi decrescere? Ideo bona quæ agimus, non ex arida consuetudine facere debemus, sed quotidie cum majori diligentia et fervore.

Footnotes

  1. Is. xxvi, 9. ↩

  2. Ps. v, 5. ↩

  3. Ps. cxlii, 8 ↩

  4. art. v. ↩

  5. Eccl. xxi, 37. ↩

  6. Ibid. 1, 12. ↩

  7. Eccl. iii, 1. ↩

Chapter 11 of 20