Skip to the text

Articulus 12

De spirituali superbia et vana gloria fugienda, et de humilitate semper summe servanda.

AMATORES et filii hujus mundi, de temporali opulentia, de nobili genealogia, de multitudine propinquorum, de frequentia subditorum et ministrorum, de sæculari prudentia, de eloquentia, de præsidentia, de honore et fama humana soliti sunt superbire. Porro religiosis et virtuosis, quum propter Deum omnia illa contempserint atque reliquerint, solet quædam spiritualis superbia acrius, subtilius periculosiusque instare, insidiari, nocere, imo et illis qui ceteris ferventiores videntur: ut scilicet homo quum Deo diu et devote servierit, incipiat sibi in se complacere, de suo profectu se ipsum extollere, inaniterque de sua fama gaudere, ceteros quasi sub se positos et defectuosiores æstimare, temerarie judicare, et proprio sensui nimium credere; et ita immansivus et indocilis redditur, quod pessimum est vehementer; et cum superbo illo Pharisæo quodammodo dicit: Gratias ago tibi, Deus, quia non sum sicut ceteri hominum.1

Itaque contra hanc callidissimam pravissimamque vulpeculam necesse est hominem Dei prudentissime vigilare, et superbiam istam vilissimam funditus exstirpare, veram quoque et profundissimam humilitatem in se insuperabiliter conservare: ad quod agendum considerationes plurimæ valent.

Primo, ut homo profunde consideret quod nesciat an amore sit dignus an odio, an sit reprobus an electus, an perseveraturus in bonis usque ad finem an non:2 imo etsi sciret qualis sit hodie, qualis cras erit ignorat. Attendat ergo quod S. Augustinus testatur: Vidi, inquiens, cedros Libani cecidisse, de quorum casu non magis verebar aut suspicabar quam de ruina Hieronymi atque Ambrosii.

Secundo, ut consideret illud Apostoli: Quid habes quod non accepisti?3 Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quemadmodum igitur omne bonum, præsertim supernaturalia gratiæ dona, a Deo habemus, ita debemus ea non nobis, sed Deo cum omni humilitate et gratiarum actione adscribere. Tertio, quod omnia quæ habemus, in tantum a Deo dependent, quod non possunt uno momento in nobis manere, nisi Deo eadem conservante. Quid ergo de viribus nostris præsumimus, aut de propria gloriamur constantia? Quarto, quia quanto plura a Deo dona suscepimus, tanto plus tenemur ei esse subjecti et grati, majusque nobis instat periculum, si ingrati fuerimus aut superbi. Cui enim plus datum est, plus requiretur ab eo. Melius quoque est (ut princeps Apostolorum fatetur) non agnoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.45 Quinto, quod de proximo ignoramus qualis futurus sit cras, et qualis sit in prædestinatione divina, in qua forsan multo felicior nobis ac melior est. Non ergo quempiam fatue contemnamus aut condemnemus, neque nos ipsos alicui stolide præferamus : imo omni momento potest Deus quemcumque convertere peccatorem.

Insuper, si pensemus quanta sit vilitas et immunditia nostra in corpore et anima, quanta peccata commiserimus, quot bona omiserimus, quam proni simus ad mala, quam vehementer ac incessanter gratia indigeamus divina, quot operibus nostris bonis quotidie negligentiæ immisceantur, quot distractiones, quot defectuositates (ita ut, Isaia propheta testante, omnes nostræ justitiæ sint quasi pannus menstruatæ), quoties quotidie venialiter saltem peccemus, quot periculis simus expositi, quot laqueis quoque circumdati :6 si ista atque similia ponderemus, infelicem illam superbiam et gloriam vanam, Deo auxiliante, faciliter exsufflabimus, in vera humilitate sapienter manebimus, et ad magnum gratiæ apicem pertingemus.

Footnotes

  1. Luc. XVIII, 11. ↩

  2. Eccle. IX, 1 ↩

  3. I Cor. IV, 7 ↩

  4. II Petr. II, 21. ↩

  5. Luc. XII, 48. ↩

  6. LXIV, 6. ↩

Chapter 13 of 20