Articulus 3
Quam saluberrimum sit passionem Christi stabiliter infigere menti.
SICUT testatur Scriptura, corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.1 Hinc mens humana in hoc miserabili statu non diu manet actualiter fixa in Deo, neque in cœlestibus stabiliter perseverans: imo, quod lamentabilius est, etiam tempore orationis et laudis divinæ ac meditationis internæ toties et tam cito distrahitur, in ima delabitur, in vilissimis evagatur. Idcirco, ut assuescat cito resurgere, seque in Deo colligere, et in divinis quotidie magis stabilis esse, oportet ut aliquid salubre homo cordi suo firmissime imprimat indelebiliterque infigat: quatenus quotiescumque distrahi aut tentari vel mente lædi se percipit, mox ad illud mente recurrat, illud inspiciat, ac per hoc ad Deum se erigat, imo illud tam tenaciter cordi suo inhæreat, ut non faciliter nec diu ipsummet permittat vagari.
Porro non video quid salubrius posset quis cordi suo tam fixe infigere ut passionem Jesu Christi. Sed quomodo potest homo hanc cordi suo tam firmissime irremovibiliterque imprimere ut est tactum? Potest hoc utique, si de ea quotidie bis aut ter attente et morose, quasi eam præsentialiter cerneret, meditetur, et Christo pro se passo affectualiter compatiatur, sicque ex consuetudine taliter meditandi, imprimetur memoriæ suæ imago Crucifixi : per quam quasi indesinenter adspiciet oculo interiori Christum velut in cruce pendentem, seu tanta ac talia patientem, et ita cum interna compassione pensabit quales dolores sustinuit Christus, dum pedes ejus sanctissimi ac manus dignissimæ clavis perforabantur;2 dum caro ejus virginea atque tenerrima lacerabatur flagellis, et distendebatur in cruce usque ad ossium dissipationem, nervorum quoque et venarum diruptionem, sicut ait in Psalmo, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea;34 dum sacratissimum caput ipsius coronatum est spinis et arundine cæsum.5
Itaque, si quis hanc Christi imaginem cordi suo ita impresserit, omnem evagationem facillime abjiciet et repellet, omnem tentationem velociter vincet, omnem cordis duritiam, vanitates et risus superfluos superabit; renuet anima ejus in exterioribus et carnalibus consolari, sicque merebitur divinarum consolationum particeps fieri etiam copiose atque multoties in præsenti, quemadmodum Paulus ait apostolus : Scitote quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis;6 et denuo : Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.7
Denique, quidam Sanctorum pro aliquo salubri secundum modum præfatum menti salubriter ac firmiter imprimendo, elegerunt sibi aliquem versiculum affectuosum ex Psalmis, videlicet :8 Deus, in adjutorium meum intende;9 vel : Cor mundum crea in me, Deus, etc. Sed non videtur mihi aliquid salubrius posse infigi memoriæ quam imaginem passionis dominicæ. Ex cujus quotidiana recordatione etiam accenditur homo divino amore; discit se humiliare, adversa hilariter tolerare, pro malis bona impendere, operibus pœnitentiæ libenter insistere, delectabilia carni horrere, et propria ac aliorum peccata deflere.
Insuper, circa Christi passionem primo pensandum est quis sit qui patitur, utputa quod ille qui pro nobis occisus est, sit unigenitus Filius Dei, verus Deus verusque homo. Secundo pensandum est qualis sit, scilicet innocens, mitissimus, piissimus, dulcissimus. Tertio, quantus sit, quia ipse Rex regum et Dominus dominorum :10 qui secundum suam divinitatem, est majestatis immensæ; secundum humanitatem vero suam, dignior est toto mundo. Quarto, quare passus est, scilicet non pro suis, sed pro nostris peccatis, pro nostra redemptione a pœnis infernalibus et æternis. Quinto, propter quid, scilicet pro nostra salvatione in regno æternali cœlesti. Sexto, a quibus, puta a populo suo peculiari et proprio, pro quorum salute specialiter missus fuit. Septimo, a qualibus, utputa ab atrocissimis, sceleratissimis ac vilissimis peccatoribus, qui tanquam ferocissimi lupi irruerunt in mansuetissimum ac innocentissimum Agnum. Octavo, a quantis, videlicet a multis millibus Judæorum atque gentilium, qui in die Parasceves passioni Christi interfuerunt, eumque multipliciter deriserunt, quemadmodum per sanctum David prædixit : Omnes videntes me deriserunt me, locuti sunt labiis, et moverunt caput.11
Omnia ista valent ad meditandum de Christi passione cum præcordiali compassione et vehementiori affectus inflammatione, præsertim quia hæc universa pro nobis pertulit Christus ex nimia sua dilectione ad nos, testante Apostolo : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.12 In quibus S. Pauli verbis id intuendum, quia quæ pro toto genere humano Christus generaliter pertulit, Paulus quasi pro se solo specialiter ipsum reputavit perpessum. Ideo dicit Chrysostomus : Hic est affectus servi fidelis, ut quod pro omnibus passus est Dominus, quasi pro se solo reputet illum esse passum. Quoniam et revera antequam Salvator, quantum in ipso est, quemquam perire permitteret, adhuc pro eo solo potius pati vellet.
Itaque pia ac devota sapiensque reclusa quotidie certis vicibus ponat se coram Christo seu ejus imagine, et secundum formam jam tactam mente recollecta cogitet de passione amarissima Christi, et quantum dilexit nos, quanta pro nostra salute assumpsit, fecit ac passus est. Quæ omnia attente ac amorose pensando, gratias cordialissime agat, in amore proficiat, virtutes, potissime humilitatem patientiamque, addiscat : imo pro posse Christo studeat conformari, ejus vestigia sequendo, et omnes suas affectiones stabiliendo in ipso, ut præter eum nil amet, nil appetat, nil formidet, nil curet, nisi in quantum sibi utile ac necessarium est ad hoc quod Christo complaceat; sicque libentissime erit in cella.
Postremo secure id dico, quod nunquam sponsus sponsam suam tam amorose et libenter est amplexus, quam amorose et libenter Filius Dei pro nobis amplexatus est columnam ad quam flagellabatur, ascenditque crucem in qua suspendebatur. Simus igitur grati mente et ore et opere.
Footnotes
Chapter 4 of 20